Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.
Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.
In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.
O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.
Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.
Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.
Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.
V.
Christus resúrgens a mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam; si diligámus
ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso manémus,
et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium
salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos,
qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.
In hoc consummáta est cáritas nobíscum, ut fidúciam habeámus in die iudícii, quia sicut ille est, et nos sumus
in hoc mundo. Timor non est in caritáte, sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet;
qui autem timet, non est consummátus in caritáte.
Nos dilígimus, quóniam ipse prior diléxit nos. Si quis díxerit: «Díligo Deum», et fratrem suum óderit, mendax est;
qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest dilígere. Et hoc mandátum habémus
ab eo, ut, qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto
Quis, audítis Spíritus appellatiónibus, ánimo non erígitur, et ad suprémam natúram cogitatiónem non attóllit? Nam Spíritus
Dei dictus est, et Spíritus veritátis, qui ex Patre procédit: Spíritus rectus, Spíritus principális, Spíritus Sanctus,
própria est illíus ac peculiáris appellátio.
Ad quem ómnia convertúntur quæ egent sanctificatióne: quem ómnia áppetunt iuxta virtútem vivéntia, cuius afflátu velut
irrigántur et adiuvántur, ut pervéniant ad próprium suum naturalémque finem.
Orígo sanctificatiónis, lux intellegíbilis; univérsæ poténtiæ rationáli ad veritátis investigatiónem velut illustratiónem
quandam ex sese præbens.
Natúra inaccéssus, sed qui capi possit ob benignitátem; ómnia quidem implens virtúte, sed solis iis qui digni sunt
communicábilis, quibus sese non eádem impértit mensúra, sed iuxta proportiónem fídei dispertítur vim suam.
Simplex esséntia, várius poténtiis; qui síngulis totus adest, et totus ubíque est. Qui sic divíditur, ut ipse nihil
patiátur; cuius sic omnes partícipes sunt, ut ipse máneat ínteger, rádii soláris in morem, cuius benefícium fruénti
tamquam uni adest, et tamen terram ac mare illústrat, miscetúrque áeri.
Sic et Spíritus Sanctus, unicuíque capácium cum adsit quasi soli, sufficiéntem ómnibus grátiam ac íntegram infúndit:
quo fruúntur quæcúmque de illo partícipant, quantum ipsis fas est natúra, non quantum ille potest.
Per hunc corda sustollúntur in altum, manu ducúntur infírmi, proficiéntes perficiúntur. Hic eis qui ab omni sorde purgáti
sunt illucéscens, per communiónem, quam cum ipso habent, spiritáles reddit.
Et quemádmodum córpora nítida perlucidáque, contácta rádio, fiunt et ipsa supra modum spléndida, et álium fulgórem ex
sese profúndunt, ita ánimæ, quæ Spíritum ferunt, illustrantúrque a Spíritu, fiunt et ipsæ spiritáles, et in álios grátiam emíttunt.
Hinc futurórum præsciéntia, mysteriórum intellegéntia, occultórum comprehénsio, donórum distributiónes, cæléstis
conversátio, cum ángelis choréa: hinc gáudium numquam finiéndum, hinc in Deo perseverántia, hinc similitúdo cum
Deo, et, quo nihil sublímius éxpeti potest, hinc est ut deus fias.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Deus, tu convérsus vivificábis nos; et plebs tua lætábitur in te, allelúia.
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis. –
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit. –
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus, tu convérsus vivificábis nos; et plebs tua lætábitur in te, allelúia.
Ant. 2 Sperávimus in Dómino; dedit pacem nobis, allelúia.
1 Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem. –
3 Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna. –
7 Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis. –
12 Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Sperávimus in Dómino; dedit pacem nobis, allelúia.
Ant. 3 Terra dedit fructum suum; læténtur et exsúltent gentes, allelúia.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Terra dedit fructum suum; læténtur et exsúltent gentes, allelúia.
LECTIO BREVIS
Deus suscitávit Iesum a mórtuis; qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa
in Ierúsalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis evangelizámus eam, quæ ad patres promíssio
facta est, quóniam hanc Deus adimplévit fíliis eórum, nobis resúscitans Iesum, sicut et in Psalmo secúndo scriptum
est: Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Resurréxit Dóminus a mórtuis, sicut díxerat; exsultémus et lætémur omnes, quóniam ipse regnat in ætérnum, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Resurréxit Dóminus a mórtuis, sicut díxerat; exsultémus et lætémur omnes, quóniam ipse regnat in ætérnum, allelúia.
PRECES
Christum Dóminum glorificántes, qui Spíritum a Patre se nobis missúrum promísit, ita exorémus:
Christe, da nobis Spíritum tuum.
Verbum tuum, Christe, hábitet in nobis abundánter,
— ut psalmis, hymnis et cánticis spiritálibus tibi grátias agámus.
Qui fílios Dei, per Spíritum, nos fecísti,
— præsta ut, per Spíritum, tecum Deum Patrem iúgiter invocémus.
Da nobis sapiéntiam in agéndo,
— ut ómnia ad Dei glóriam faciámus.
Qui es longánimis et multum miséricors,
— da nobis cum ómnibus homínibus pacem habére.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos
glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)