Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.
Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.
Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Vivus est sermo Dei et éfficax.
R.
Et penetrabílior omni gládio ancípiti.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Ezechiélis prophétæ
Factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi, sacerdótem, in terra Chaldæórum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Dómini.
Et vidi et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne et nubes magna et ignis conglobátus, et splendor in circúitu eius et de
médio eius quasi spécies eléctri, id est de médio ignis; et ex médio eius similitúdo quáttuor animálium, et hic aspéctus eórum:
similitúdo hóminis erat eis. Quáttuor fácies uni et quáttuor pennæ uni; pedes eórum pedes recti, et planta pedis eórum quasi
planta pedis vítuli, et scintillábant quasi aspéctus æris candéntis. Et manus hóminis erant sub pennis eórum in quáttuor pártibus.
Fácies autem et pennæ illórum quáttuor: iunctæ erant pennæ eórum áltera ad álteram; non revertebántur, cum incéderent, sed
unumquódque ante fáciem suam gradiebátur.
Similitúdo autem vultus eórum: fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quáttuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum
quáttuor et fácies áquilæ ipsórum quáttuor.
Et pennæ eórum exténtæ désuper; duæ pennæ singulórum iungebántur et duæ tegébant córpora eórum. Et unumquódque coram fácie sua
ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur, cum ambulárent.
Et in médio animálium, aspéctus quasi carbónum ignis ardéntium, quasi aspéctus lampadárum discurréntium in médio animálium; et
splendor erat ignis et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.
Et similitúdo super cápita animálium firmaménti quasi aspéctus crystálli horríbilis et exténti super cápita eórum désuper. Sub
firmaménto autem pennæ eórum rectæ áltera ad álteram; unumquódque duábus alis velábat corpus suum.
Et audiébam sonum alárum quasi sonum aquárum multárum, quasi sonum Omnipoténtis: cum ambulárent, erat strépitus véhemens ut sonus
castrórum; cumque starent, demittebántur pennæ eórum. Nam cum fíeret vox supra firmaméntum, quod erat super caput eórum, stabant
et submittébant alas suas.
Et super firmaméntum, quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni; et super similitúdinem
throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper. Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis per circúitum ab aspéctu
lumbórum eius et désuper; et ab aspéctu lumbórum eius usque deórsum vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu. Velut aspéctus
arcus, cum fúerit in nube in die plúviæ: sic erat aspéctus splendóris per gyrum. Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Incipit Sermo sancti Augustíni epíscopi De pastóribus
Spes tota nostra quia in Christo est et quia omnis vera et salúbris glória nostra ipse est, non nunc primum dídicit cáritas
vestra. Estis enim in eius grege, qui inténdit et pascit Israel. Sed quóniam sunt pastóres, qui pastórum nómina audíre volunt,
pastórum offícium implére nolunt, quid ad eos per Prophétam dícitur, recenseámus. Audíte vos cum intentióne, audiámus nos cum tremóre.
Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Fili hóminis, prophéta super pastóres Israel et dic ad pastóres Israel. Hanc
lectiónem modo, cum legerétur, audívimus; hinc cum vestra sanctitáte áliquid loqui decrévimus. Adiuvábit ipse ut vera dicámus,
si non nostra dicámus. Nam si nostra dixérimus, pastóres érimus pascéntes nos, non oves; si autem illíus sunt quæ dícimus, per
quémlibet ipse vos pascit. Hæc dicit Dóminus Deus: O pastóres Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastóres?
Id est, non se pascunt pastóres, sed oves. Hæc prima causa est quare arguántur isti pastóres, quia se ipsos pascunt, non oves.
Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apóstolus dicit: Omnes enim sua quærunt, non quæ Iesu Christi.
Nos enim, quos in loco isto, de quo periculósa rátio rédditur, Dóminus secúndum dignatiónem suam, non secúndum méritum nostrum
constítuit, habémus duo quædam plane distinguénda: unum quod christiáni sumus, álterum quod præpósiti sumus. Illud quod
christiáni sumus, propter nos est; quod præpósiti sumus, propter vos est. In eo quod christiáni sumus, attendátur utílitas
nostra; in eo quod præpósiti, nónnisi vestra.
Et sunt multi qui christiáni, et non præpósiti, pervéniunt ad Deum, facilióre fortásse itínere et tanto forte expedítius
ambulántes, quanto minórem sárcinam portant. Nos autem, excépto quod christiáni sumus, unde ratiónem reddémus Deo de vita
nostra, sumus étiam præpósiti, unde ratiónem reddémus Deo de dispensatióne nostra.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
6 Dóminus mecum, *
non timébo, quid fáciat mihi homo.
7 Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos. –
8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus.
10 Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
11 Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
12 Circumdedérunt me sicut apes †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem. –
15 Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum:
16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
Déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem!" –
17 Non móriar, sed vivam *
et narrábo ópera Dómini.
18 Castígans castigávit me Dóminus *
et morti non trádidit me.
19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino. –
20 Hæc porta Dómini; *
iusti intrábunt in eam. –
21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
et factus es mihi in salútem. –
22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
23 a Dómino factum est istud *
et est mirábile in óculis nostris.
24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea. –
25 O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem! –
26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini. –
27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –
28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te. –
29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –
53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –
54 Benedíctus es in throno regni tui *
et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)
1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –
3 Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Opórtet Fílium hóminis pati multa, et reprobári a senióribus, et occídi, et post tres dies resúrgere.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Opórtet Fílium hóminis pati multa, et reprobári a senióribus, et occídi, et post tres dies resúrgere.
PRECES
Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus:
Te laudámus, in te confídimus, Dómine.
Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
— ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.
Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
— fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.
Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
— fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.
Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
— ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus
efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)