Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
In dedicatione basilicæ Lateranensis, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Anguláris fundaméntum
lapis Christus missus est,
qui paríetum compáge
in utróque néctitur,
quem Sion sancta suscépit,
in quo credens pérmanet.
Omnis illa Deo sacra
et dilécta cívitas,
plena módulis in laude
et canóre iúbilo,
trinum Deum unicúmque
cum fervóre prǽdicat.
Hoc in templo, summe Deus,
exorátus ádveni,
et cleménti bonitáte
precum vota súscipe;
largam benedictiónem
hic infúnde iúgiter.
Hic promereántur omnes
petíta acquírere
et adépta possidére
cum sanctis perénniter,
paradísum introíre
transláti in réquiem.
Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.
Ant. 2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.†
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)
2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum et caro mea *
exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
in perpétuum laudábunt te. –
6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
vidébitur Deus deórum in Sion. –
9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
et réspice in fáciem christi tui. –
11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
elégi ad limen esse in domo Dei mei *
magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –
12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.†
Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
V.
Adorábo ad templum sanctum tuum.
R.
Et confitébor nómini tuo, Dómine.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Petri apóstoli
Caríssimi: Deponéntes omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo
lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum,
coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias
acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et qui credit in eo, non confundétur».
Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem «Lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis
et petra scándali»; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.
Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in
admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.
Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter
gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.
Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum,
laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi
velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi
Natálem templi huius diem, fratres dilectíssimi, Christo propítio cum exsultatióne et gáudio hódie celebrámus; sed templum
Dei verum et vivum nos esse debémus. Mérito tamen sollemnitátem matris Ecclésiæ christiáni pópuli fidéliter colunt, per quam
se spiritáliter renátos esse cognóscunt. Nam qui per primam nativitátem vasa iræ Dei fúimus, per secúndam vasa misericórdiæ
fíeri merúimus. Prima enim natívitas prodúxit nos ad mortem; secúnda revocávit ad vitam.
Omnes enim nos, caríssimi, ante baptísmum fana diáboli fúimus, post baptísmum templa Christi esse merúimus; et si de salúte
ánimæ nostræ atténtius cogitémus, templum Dei verum et vivum nos esse cognóscimus. Non solum in manufáctis hábitat Deus, nec
in domo de lignis et lapídibus facta; sed præcípue in ánima ad imáginem Dei facta, et manu ipsíus artíficis cóndita. Sic enim
beátus Paulus apóstolus dixit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
Et quia Christus véniens proiécit diábolum de córdibus nostris, ut sibi templum præparáret in nobis, quantum póssumus cum ipsíus
adiutório laborémus, ne in nobis per mala ópera nostra patiátur iniúriam. Omnis enim qui male agit, Christo iniúriam facit. Sicut
enim dixi, prius quam nos redímeret Christus, diáboli domus fúimus; póstea domus Dei esse merúimus: Deus enim de nobis dignátus est sibi fácere domum.
Unde nos, caríssimi, si natálem templi cum gáudio celebráre vólumus, templa Dei vivéntia malis opéribus in nobis destrúere non
debémus. Et hoc dicam, quod omnes intellégere possunt: quóties ad ecclésiam venímus, qualem illam inveníre vólumus, tales et ánimas
nostras præparáre debémus.
Vis basílicam nítidam inveníre? Noli tuam ánimam peccatórum sórdibus inquináre. Si tu vis ut basílica luminósa sit, et Deus hoc
vult, ut ánima tua tenebrósa non sit, sed fiat quod Dóminus dicit, ut lúceat lux in nobis bonórum óperum, et ille glorificétur
qui in cælis est. Quómodo tu intras in ecclésiam istam, sic Deus vult intráre in ánimam tuam, sicut ipse promísit: Et habitábo in illis et inambulábo.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Domus mea domus oratiónis vocábitur.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Domus mea domus oratiónis vocábitur.
Ant. 2 Benedíctus es, Dómine, in templo sancto tuo.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Benedíctus es, Dómine, in templo sancto tuo.
Ant. 3 Laudáte Dóminum in ecclésia sanctórum.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum in ecclésia sanctórum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.
R. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.
V. In civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
R. Et laudábilis nimis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Zachǽe, festínans descénde, quia hódie in domo tua opórtet me manére. At ille festínans descéndit et suscépit illum gaudens in domum suam. Hódie huic dómui salus a Deo facta est, allelúia. (Allelúia.)
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Zachǽe, festínans descénde, quia hódie in domo tua opórtet me manére. At ille festínans descéndit et suscépit illum gaudens in domum suam. Hódie huic dómui salus a Deo facta est, allelúia. (Allelúia.)
PRECES
Nos, lápides vivi, superædificáti lápidi elécto Christo, Patrem omnipoténtem pro Ecclésia deprecémur eius dilécta, et fidem in eam profiteámur, dicéntes:
Hic domus Dei est et porta cæli.
Pater agrícola, víneam tuam emúnda, custódi, multíplica,
— ut in conspéctu tuo omnem terram ímpleat.
Pastor ætérne, ovíle tuum prótege ac proténde,
— ut sub único pastóre, Fílio tuo, oves congregéntur in unum.
Sator omnípotens, sémina verbum in agro tuo,
— ut céntuplum fructum áfferat in messem ætérnam.
Sápiens ædificátor, tuam domum familiámque sanctífica,
— ut cívitas de cælo, Ierúsalem nova, sponsa appáreat ómnibus gloriósa.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
In ipsa Ecclésia dedicata:
Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Extra ipsam Ecclésiam dedicatam
Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia
promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)