Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V
S. Cyrilli Hierosolymitani, episcopi et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R.
Quia benígnus et miséricors est.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Hebrǽos
Si consummátio per sacerdótium levíticum erat, pópulus enim sub ipso legem accépit, quid adhuc necessárium secúndum órdinem
Melchísedech álium súrgere sacerdótem et non secúndum órdinem Aaron dici? Transláto enim sacerdótio, necésse est, ut et
legis translátio fiat. De quo enim hæc dicúntur, ex ália tribu est, ex qua nullus altári præsto fuit; maniféstum enim quod ex
Iuda ortus sit Dóminus noster, in quam tribum nihil de sacerdótibus Móyses locútus est.
Et ámplius adhuc maniféstum est, si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgit álius sacérdos, qui non secúndum legem mandáti
carnális factus est sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis, testimónium enim áccipit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».
Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti propter infirmitátem eius et inutilitátem, nihil enim ad perféctum addúxit lex,
introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum.
Et quantum non est sine iure iurándo, illi quidem sine iure iurándo sacerdótes facti sunt, hic autem cum iure iurándo per eum,
qui dicit ad illum: «Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum», in tantum et melióris testaménti sponsor factus est Iesus.
Et illi quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; hic autem eo quod manet in ætérnum,
intransgressíbile habet sacerdótium, unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis.
Talis enim et decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior cælis
factus, qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli;
hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes, sermo autem iuris
iurándi, quod post legem est, Fílium in ætérnum consummátum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi De fide ad Petrum
In sacrifíciis carnálium victimárum, quæ sibi ipsa sancta Trínitas, quæ unus est Deus novi et véteris testaménti,
a pátribus nostris præcipiébat offérri, illíus sacrifícii significabátur gratíssimum munus, quo pro nobis seípsum
solus Deus Fílius secúndum carnem esset misericórditer oblatúrus.
Ipse enim, secúndum apostólicam doctrínam, óbtulit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
Ipse verus Deus et verus póntifex, qui pro nobis non in sánguine taurórum et hircórum, sed in sánguine suo semel
introívit in sancta. Quod tunc póntifex ille significábat, qui cum sánguine in sancta sanctórum per annos síngulos introíbat.
Iste ígitur est, qui in se uno totum exhíbuit quod esse necessárium ad redemptiónis nostræ sciébat efféctum, idem
scílicet sacérdos et sacrifícium, idem Deus et templum; sacérdos, per quem sumus reconciliáti; sacrifícium, quo
reconciliáti; templum, in quo reconciliáti; Deus, cui reconciliáti. Solus tamen sacérdos, sacrifícium et templum,
quia hæc ómnia Deus secúndum formam servi; non autem solus Deus, quia hoc cum Patre et Spíritu Sancto secúndum formam Dei.
Firmíssime ergo tene et nullátenus dúbites, ipsum unigénitum Deum Verbum, carnem factum, se pro nobis obtulísse sacrifícium
et hóstiam Deo in odórem suavitátis; cui cum Patre et Spíritu Sancto a patriárchis et prophétis et sacerdótibus, témpore
véteris testaménti, animália sacrificabántur; et cui nunc, id est témpore novi testaménti, cum Patre et Spíritu Sancto, cum
quibus illi est una divínitas, sacrifícium panis et vini, in fide et caritáte, sancta cathólica Ecclésia per univérsum orbem terræ offérre non cessat.
In illis enim carnálibus víctimis, significátio fuit carnis Christi, quam pro peccátis nostris ipse sine peccáto fúerat
oblatúrus, et sánguinis, quem erat effusúrus in remissiónem peccatórum nostrórum; in isto autem sacrifício, gratiárum áctio
atque commemorátio est carnis Christi quam pro nobis óbtulit, et sánguinis quem pro nobis idem Deus effúdit. De quo beátus
Paulus dicit in Actibus Apostolórum: Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere
Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.
In illis ergo sacrifíciis quid nobis esset donándum, figuráte significabátur; in hoc autem sacrifício quid nobis iam donátum sit, evidénter osténditur.
In illis sacrifíciis prænuntiabátur Fílius Dei pro ímpiis occidéndus; in hoc autem pro ímpiis annuntiátur occísus, testánte
Apóstolo quia Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus pro ímpiis mórtuus est, et quia, cum inimíci essémus,
reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.
Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.
15 Vere tu es Deus abscónditus, *
Deus Israel salvátor. –
16 † Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
18 Quia hæc dicit Dóminus, †
qui creávit cælos, ipse Deus, *
qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
non ut vácua esset, creávit eam, †
ut habitarétur, formávit eam: *
«Ego Dóminus, et non est álius. –
19 Non in abscóndito locútus sum, *
in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
“Frustra quǽrite me”. *
Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –
20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
qui salváti estis ex géntibus.
Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
Numquid non ego Dóminus, †
et non est ultra Deus absque me? *
Deus iustus et salvans non est præter me. –
22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
quia ego Deus, et non est álius.
23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
verbum, quod non revertétur;
quia mihi curvábitur omne genu, *
et iurábit omnis lingua». –
24 «Tantum in Dómino» dicent *
«sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
omnes, qui repúgnant ei: *
in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.
Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).
1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne. –
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius. –
4 Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius.
5 Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Multa bona ópera operátus sum vobis, dicit Dóminus; propter quod opus vultis me occídere?
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Multa bona ópera operátus sum vobis, dicit Dóminus; propter quod opus vultis me occídere?
PRECES
Grátias agámus Christo Dómino, qui in cruce móriens nobis vitam cóntulit, eúmque ex corde deprecémur:
Per mortem tuam vivífica nos.
Magíster et Salvátor noster, qui fídei tuæ documénta nobis contulísti, nosque innovásti glória passiónis,
— fac ne veterascámus in áctibus pravitátis.
Præsta nobis, ut hódie cibórum saturitátem córpori nostro subtráhere sciámus,
— ut frátribus nostris indigéntibus succurrámus.
Da hunc sanctum quadragesimálem diem a te nos devóte suscípere,
— et per ópera misericórdiæ tibi consecráre.
Córrige mentes nostras rebélles,
— nosque magnánimos éffice.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum, ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte
contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)