Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.
Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.
Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Vivus est sermo Dei et éfficax.
R.
Et penetrabílior omni gládio ancípiti.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi
Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et fímbriæ eius replébant templum. Séraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ
álteri: duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat. Et clamábat alter ad álterum et dicébat: «Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dóminus exercítuum; plena est omnis terra glória eius».
Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.
Et dixi: «Væ mihi, quia périi! Quia vir pollútus lábiis ego sum et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis».
Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, et tétigit os meum et dixit: «Ecce tétigit
hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur».
Et audívi vocem Dómini dicéntis: «Quem mittam? Et quis ibit nobis?». Et dixi: «Ecce ego, mitte me». Et dixit: «Vade, et dices pópulo huic:
Audiéntes audíte et nolíte intellégere, et vidéntes vidéte et nolíte cognóscere. Pingue redde cor pópuli huius et aures eius ággrava et
óculos eius excǽca, ne forte vídeat óculis suis et áuribus suis áudiat et corde suo intéllegat et convertátur et sanétur».
Et dixi: «Usquequo, Dómine?». Et dixit: «Donec desoléntur civitátes absque habitatóre et domus sine hómine, et terra relinquátur desérta».
Et longe addúcet Dóminus hómines, et magna erit desolátio in médio terræ; et adhuc in ea decimátio, et rursus excisióni tradétur sicut
terebínthus et sicut quercus in quibus deiéctis manébit áliquid stábile. Semen sanctum erit id, quod stéterit in ea.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánni Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum
Vos estis sal terræ. Non enim pro vestra vita, sed pro toto orbe, inquit, verbum vobis commíttitur. Neque in duas urbes vos mitto, vel decem vel
vigínti; neque in unam vos mitto gentem, sicut prophétas olim, sed in terram, in mare et in univérsum orbem; et hunc péssime afféctum. Cum dixit enim:
Vos estis sal terræ, osténdit univérsam hóminum natúram infatuátam, et a peccátis corrúptam esse. ídeo has in illis máxime virtútes requírit, quæ sunt
ad multórum sollicitúdinem geréndam magis necessáriæ et útiles. Etenim qui mitis est, modéstus, miséricors et iustus, non in se tantum bona ópera
conclúdit, sed étiam id curat ut egrégii illi fontes ad aliórum manent utilitátem. Rursum qui mundus est corde, pacíficus et pro veritáte pulsus, vitam
suam ad commúnem utilitátem dírigit.
Ne putétis, inquit, vos ad lévia quædam certámina trahi, neque de rebus exíguis apud vos agi: Vos estis sal terræ. Quid ígitur? num illi pútrida
restaurárunt? Nequáquam. Non possunt enim iam putrefácta salis permixtióne iuváre. Non hoc certe fecérunt; sed renováta prius, et sibi trádita, et
a fœtóre illo liberáta, tunc cum sale miscébant atque in illa novitáte servábant, quam a Dómino accéperant. Nam liberári a fœtóre peccatórum,
Christi virtútis opus fuit; at non ad illum fœtórem revérti, id illórum diligéntiæ et labóris opus erat.
Viden’ quómodo paulátim osténdit ipsos prophétis esse melióres? Non enim Palæstínæ doctóres esse ait sed totíus orbis terræ. Nolíte ergo mirári,
inquit, si áliis relíctis, vos álloquar et ad tanta vos perícula pértraham. Consideráte enim quot quantísque civitátibus, pópulis, géntibus vos
præféctos missúrus sim. Ideóque non vos tantum prudéntes esse volo, sed ut álios símiles faciátis. Nisi enim tales fuéritis, ne vobis quidem ipsis suffícere potéritis.
Nam álii quidem infatuáti, ministério vestro resipíscere possunt; vos autem, si in illud malum incidátis álios vobíscum in perníciem tráhitis.
Itaque quanto maióra vobis committúntur negótia, tanto maióre stúdio opus habétis. Quaprópter ait: Si autem sal infatuátum fúerit in quo saliétur?
Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus.
Ne enim audiéntes: Cum exprobráverint vos et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum verbum advérsum vos, in médium prodíre tímeant, dicit:
«Nisi ad hæc paráti fuéritis, frustra elécti estis. Itaque maledícta necessário sequúntur neque in áliquo vos lædunt, sed vestram testificántur
firmitátem. Si vero illa metuéntes, ab illa vobis congruénte veheméntia destitéritis, multo gravióra passúri estis, apud omnes male auditúri,
et ómnibus contémptui éritis: illud enim est conculcári».
Deínde ad áliud sublímius pergit exémplum: Vos estis lux mundi. Iterum mundi, non gentis uníus vel vigínti civitátum, sed totíus orbis: lux
intellegíbilis, his soláribus rádiis præstántior, quemádmodum et sal spiritále. Primo sal, deínde lux, ut discas quantum ex acri sermóne lucrum
provéniat, quanta ex gravi doctrína utílitas. Stringit enim, nec sinit difflúere, et ad virtútem ducens respiciéndi vim indit. Non potest cívitas
abscóndi supra montem pósita; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio. Rursus per hæc illos ad accurátam vitæ ratiónem éxcitat, docens
eos ut sollícite sibi cáveant, útpote qui sub ómnium óculis verséntur, et in médio totíus orbis theátro decértent.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
6 Dóminus mecum, *
non timébo, quid fáciat mihi homo.
7 Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos. –
8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus.
10 Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
11 Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
12 Circumdedérunt me sicut apes †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem. –
15 Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum:
16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
Déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem!" –
17 Non móriar, sed vivam *
et narrábo ópera Dómini.
18 Castígans castigávit me Dóminus *
et morti non trádidit me.
19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino. –
20 Hæc porta Dómini; *
iusti intrábunt in eam. –
21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
et factus es mihi in salútem. –
22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
23 a Dómino factum est istud *
et est mirábile in óculis nostris.
24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea. –
25 O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem! –
26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini. –
27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –
28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te. –
29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –
53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –
54 Benedíctus es in throno regni tui *
et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)
1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –
3 Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Múlier Chananæa venit a Iesum et adorávit eum dicens: Dómine, ádiuva me.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Múlier Chananæa venit a Iesum et adorávit eum dicens: Dómine, ádiuva me.
PRECES
Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus:
Te laudámus, in te confídimus, Dómine.
Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
— ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.
Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
— fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.
Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
— fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.
Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
— ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum,
ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant,
consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)