Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Convertímini et ágite pæniténtiam.
R.
Fácite vobis cor novum et spíritum novum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus: Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta
eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit.
Rogant me iudícia iustítiæ, appropinquáre Deum volunt.
«Quare ieiunávimus, et non aspexísti, humiliávimus ánimam nostram, et nescísti?». Ecce, in die ieiúnii vestri ágitis negótia et omnes operários
vestros opprímitis. Ecce, ad lites et contentiónes ieiunátis et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut hódie, ut audiátur in excélso
clamor vester. Numquid tale est ieiúnium, quod elégi, dies, quo homo afflígit ánimam suam? Numquid contorquére quasi iuncum caput suum et saccum
et cínerem stérnere? Numquid istud vocábis ieiúnium et diem acceptábilem Dómino?
Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi: dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne iugum
dirúmpere? Nonne frángere esuriénti panem tuum et egénos, vagos indúcere in domum? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris.
Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc
invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet: «Ecce adsum». Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui
iniquitátem, si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et calígo tua erit sicut merídies.
Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum,
cuius non defícient aquæ.
Et reædificábit gens tua ruínas antíquas; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis restitútor ruinárum, instaurátor
viárum, ut habiténtur.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.
Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.
17 Dedúcant óculi mei lácrimam
per noctem et diem, *
et non táceant,
quóniam contritióne magna contríta est
virgo fília pópuli mei, *
plaga péssima veheménter. –
18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:
prophéta quoque et sacérdos *
abiérunt per terram nesciéntes. –
19 Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
aut Sion abomináta est ánima tua?
Quare ergo percussísti nos, *
ita ut nulla sit sánitas ?
Exspectávimus pacem, et non est bonum, *
et tempus curatiónis, et ecce turbátio. –
20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
iniquitátes patrum nostrórum, *
quia peccávimus tibi.
21 Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *
ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;
recordáre, *
ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.
Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).
1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne. –
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius. –
4 Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius.
5 Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Cum ieiunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Cum ieiunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes.
PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui per infusiónem et operatiónem Spíritus Sancti corda nostra puríficat et in caritáte
confírmat. Ei súpplici prece dicámus:
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.
Præsta nobis, ut bona de manu tua semper grati suscipiámus,
— et mala quoque cum patiéntia accipiámus.
Concéde nobis non in magnis tantum rebus caritátem sectári,
— sed étiam in sólitis vitæ adiúnctis prótenus exercére.
Tríbue nobis a supérfluis abstinére,
— ut frátribus indigéntibus opem ferre valeámus.
Da nobis mortificatiónem Fílii tui in córpore nostro circumférre,
— qui nos vivificásti in córpore eius.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias
pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)