lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2020
PER ANNUM, hebd. XXXI
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.

Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.

Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.

Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.

Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

2, 1.15-28.42-50.65-70
Matthathiæ seditio et mors

     In diébus illis surréxit Matthathías fílius Ioánnis fílii Simeónis sacérdos ex fíliis Ióarib ab Ierúsalem et consédit in Modin.
     Et venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et fílii eius congregáti sunt. Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíæ: «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudæ et, qui remansérunt in Ierúsalem, et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis». Et respóndit Matthathías et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut prætereámus offícium nostrum dextra vel sinístra». Et, ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Iudǽus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius; et áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram. Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram destrúxit; et zelátus est legem sicut fecit Phínees Zambri fílio Salu. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens: «Omnis, qui zelum habet legis státuens testaméntum, éxeat post me». Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt, quæcúmque habébant in civitáte.
     Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israel, omnis voluntárius in lege; et omnes, qui fugiébant a malis ádditi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmaméntum. Et constituérunt exércitum et percussérunt peccatóres in ira sua et viros iníquos in indignatióne sua; et céteri fugérunt ad natiónes, ut se liberárent. Et circuívit Matthathías et amíci eius, et destruxérunt aras; et circumcidérunt púeros incircumcísos, quotquot invenérunt in fínibus Israel, in fortitúdine. Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in manu eórum; et obtinuérunt legem de manu géntium et de manu regum et non dedérunt cornu peccatóri.
     Et appropinquavérunt dies Matthathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: «Nunc confirmáta est supérbia et castigátio et tempus eversiónis et ira indignatiónis. Nunc, o fílii, æmulatóres estóte legis; et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum.
     Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper; ipse erit vobis pater. Et Iudas Maccabǽus fortis víribus a iuventúte sua erit vobis princeps milítiæ; et ipse pugnábit bellum pópuli. Et adducétis ad vos omnes factóres legis et vindicáte vindíctam pópuli vestri; retribúite retributiónem géntibus et inténdite in præcéptum legis».
     Et benedíxit eos et appósitus est ad patres suos. Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto; et sepúltus est in sepúlcris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israel planctu magno.

RESPONSORIUM

1 Mac 2, 51. 64

R. Mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.
V. Fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis. * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 88-90)

De munere christianorum in pacis ædificatione

     Ad órdinem internationálem cum vera observántia legitimárum libertátum et amíca fraternitáte ómnium ædificándum, christiáni libénter et toto corde cooperéntur, idque eo magis quod maior pars mundi tanta adhuc egestáte labórat ut in paupéribus Christus ipse quasi alta voce caritátem suórum discipulórum évocet. Ne ígitur scándalo sit homínibus áliquas natiónes, quarum sǽpius maior númerus cívium christiáno nómine ornátur, bonórum cópia abundáre, dum áliæ rebus ad vitam necessáriis privéntur ac fame, morbis omnimodáque miséria cruciántur. Sunt enim spíritus paupertátis et caritátis glória et testimónium Ecclésiæ Christi.
     Laudándi ígitur et adiuvándi sunt illi christiáni, iúvenes præsértim, qui sponte seípsos ad áliis homínibus et pópulis auxília præstánda ófferunt. Immo totíus pópuli Dei est, epíscopis verbo et exémplo præeúntibus, misérias huius témporis pro víribus subleváre, idque, ut antíquus mos ferébat Ecclésiæ, non ex supérfluis tantum, sed étiam ex substántia.
     Modus subsídia colligéndi et distribuéndi, quin sit rígide et unifórmiter ordinátus, recto tamen órdine disponátur in diœcésibus, natiónibus et in univérso mundo, coniúncta, ubicúmque opportúnum vidétur, actióne catholicórum cum céteris frátribus christiánis. Spíritus enim caritátis próvidum ordinatúmque actiónis sociális et caritatívæ exercítium nedum prohíbeat, pótius id impónit. Quare necésse est eos qui se ad natiónibus progrediéntibus inserviéndum devovére inténdunt, idóneis étiam institútis apte efformári.
     Quaprópter Ecclésia in ipsa communitáte géntium omníno præsens esse debet ad cooperatiónem inter hómines fovéndam et excitándam; et quidem tam per suas institutiónes públicas quam per plenam ac sincéram collaboratiónem ómnium christianórum, solo desidério ómnibus inserviéndi inspirátam.
     Quod efficácius attingétur si ipsi fidéles, suæ responsabilitátis humánæ et christiánæ cónscii, iam in próprio ámbitu vitæ voluntátem prompte cooperándi cum communitáte internationáli excitáre sátagunt. Cura peculiáris hac in re iuvénibus formándis impendátur, tam in educatióne religiósa quam civíli.
     Optándum dénique est ut cathólici, ad munus suum in communitáte internationáli rite impléndum, actuóse et positíve cooperáre stúdeant sive cum frátribus seiúnctis qui una cum eis evangélicam caritátem profiténtur, sive cum ómnibus homínibus veram pacem sitiéntibus.

RESPONSORIUM

Cf. Hab 3, 3 (Vg); Lev 26, 1b. 9

R. Ecce ab austro vénio, * Ego Dóminus Deus vester, visitáre vos in pace.
V. Respíciam vos, et créscere fáciam; multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. * Ego Dóminus Deus vester, visitáre vos in pace.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)

2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
      convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
      operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
      revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –

5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
      et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
      aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
      et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
      et salutáre tuum da nobis. –

9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
       quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
       et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
       ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
       iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
       et iustítia de cælo prospéxit. –

13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
       et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
       et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Canticum
Hymnus post victoriam de hostibus
Is 26, 1-4. 7-9. 12
Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14).

1 Urbs fortis nobis in salútem; *
      pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
      quæ servat fidem. –

3 Propósitum eius est firmum; *
      servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
      Dóminus est petra ætérna. –

7 Sémita iusti recta est; *
      rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
      ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
       sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
    Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
       iustítiam discent habitatóres orbis. –

12 Dómine, dabis pacem nobis; *
       ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

LECTIO BREVIS

1 Io 4, 14-15
Nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: Iesus est Fílius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

PRECES
Christum, qui sibi pópulum novum acquisívit in sánguine suo, adorémus et rogémus supplíciter:
     Meménto pópuli tui, Dómine.

Rex et Redémptor noster, audi Ecclésiam tuam, huius diéi inítio te laudántem,
doce eam sine intermissióne glorificáre maiestátem tuam.
Spes et fírmitas nostra, in te confídimus,
neque umquam confundémur.
Infirmitátem nostram réspice et in adiutórium nostrum festína,
quia sine te nihil póssumus fácere.
Páuperum et derelictórum meménto, ne dies novus sit eis pondus,
sed solámen et gáudium.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus omnípotens, cuius est bona rerum et speciósa creátio, da nobis hunc diem in nómine tuo lætánter incípere, et in operósa tui fratrúmque dilectióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)