Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XV
Pro OP: B. Bartholomæi de Martyribus, episcopi, pro commemoratione
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.
Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.
Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.
Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.
Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
De libro primo Regum
In diébus illis: Nuntiávit Achab Iézabel ómnia, quæ fécerat Elías et quómodo occidísset univérsos
prophétas gládio. Misítque Iézabel núntium ad Elíam dicens: «Hæc mihi fáciant dii et hæc áddant, nisi hac hora cras posúero ánimam tuam sicut ánimam
uníus ex illis». Tímuit ergo Elías et surgens ábiit, ut ánimam suam salváret, venítque in Bersabée Iudæ et dimísit ibi púerum suum. Et perréxit in
desértum via uníus diéi; cumque venísset et sedéret subter unam iuníperum, petívit ánimæ suæ, ut morerétur, et ait: «Súfficit mihi, Dómine! Tolle
ánimam meam; neque enim mélior sum quam patres mei». Proiecítque se et obdormívit in umbra iuníperi; et ecce ángelus tétigit eum et dixit illi:
«Surge, cómede!». Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis et vas aquæ; comédit ergo et bibit et rursum obdormívit. Reversúsque est
ángelus Dómini secúndo et tétigit eum dixítque illi: «Surge, cómede! Grandis enim tibi restat via». Qui, cum surrexísset, comédit et bibit et
ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb.
Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca. Et ecce sermo Dómini ad eum. Et ait ei: «Egrédere et sta in monte coram Dómino». Et ecce Dóminus transit,
et ventus grandis et fortis subvértens montes et cónterens petras ante Dóminum: non in vento Dóminus. Et post ventum, commótio: non in commotióne
Dóminus. Et post commotiónem, ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem, síbilus auræ ténuis. Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio
et egréssus stetit in óstio spelúncæ; et ecce vox ad eum dicens: «Quid agis hic, Elía?». Et ille respóndit: «Zelo zelátus sum pro Dómino Deo
exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israel, altária tua destruxérunt et prophétas tuos occidérunt gládio: et derelíctus sum ego
solus, et quærunt ánimam meam, ut áuferant eam».
Et ait Dóminus ad eum: «Vade et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum; cumque pervéneris, unges Házael regem super Sýriam, et Iehu
fílium Namsi unges regem super Israel, Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te. Et erit: quicúmque fúgerit
gládium Házael occídet eum Iehu, et qui fúgerit gládium Iehu interfíciet eum Eliséus. Et relínquam mihi in Israel septem mília: universórum
génua, quæ non sunt incurváta ante Baal, et omne os, quod non osculátum est eum».
Proféctus ergo inde répperit Eliséum fílium Saphat arántem duódecim iugis boum; et ipse cum duodécimo erat. Cumque venísset Elías ad eum, misit
pállium suum super illum, qui statim, relíctis bobus, cucúrrit post Elíam et ait: «Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te».
Dixítque ei: «Vade et revértere; quid enim feci tibi?».
Revérsus autem ab eo tulit par boum et mactávit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit pópulo, et comedérunt. Consurgénsque ábiit et secútus
est Elíam et ministrábat ei.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis
Te Apóstolus docet quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt et omnes mare transiérunt et
omnes in Móysen baptizáti sunt in nube et in mari. Dénique et ipse Móyses dicit in cántico: Misísti
spíritum tuum et coopéruit eos mare. Advértis quod in illo Hebræórum tránsitu iam tunc sacri baptísmatis figúra præcésserit,
in quo Ægýptius intériit et Hebrǽus evásit. Quid enim áliud in hoc cotídie sacraménto docémur, nisi quia culpa demérgitur et
error abolétur, píetas autem et innocéntia tota pertránsit?
Audis quia sub nube fuérunt patres nostri, et bona nube quæ carnálium refrigerávit incéndia passiónum, bona nube: obúmbrat quos
revísit Spíritus Sanctus. Dénique supervénit in Maríam Vírginem, et virtus Altíssimi obumbrávit ei, quando redemptiónem genti
generávit humánæ. Et illud miráculum per Móysen in figúra factum est. Si ergo in figúra fuit Spíritus, non adest in veritáte cum
Scriptúra tibi dicat quia lex per Móysen data est, grátia autem et véritas per Iesum Christum facta est?
Mara fons amárus erat, misit in eum Móyses lignum et dulcis est factus. Aqua enim sine prædicatióne domínicæ crucis ad nullos usus
futúræ salútis est; cum vero salutáris fúerit crucis mystério consecráta, tunc ad usum spiritális lavácri et salutáris póculi
temperátur. Sicut ergo in illum fontem Móyses lignum misit, hoc est prophéta, et in hunc fontem sacérdos prædicatiónem domínicæ crucis
mittit et aqua fit ad grátiam dulcis.
Non ergo solis córporis tui credas óculis: magis vidétur quod non vidétur, quia istud temporále illud ætérnum. Magis aspícitur quod
óculis non comprehénditur, ánimo autem ac mente cérnitur.
Dénique dóceat te decúrsa Regnórum léctio. Náaman Syrus erat et lepram habébat nec ab ullo mundári póterat. Tunc ait puélla ex captívis
quóniam esset prophéta in Israel qui posset eum a lepræ contagióne mundáre. Sumpto, inquit, auro et argénto perréxit ad regem Israel.
Qui, cógnita advéntus eius causa, scidit vestiménta sua, dicens quod tentarétur magis cum de se ea quæ non essent potestátis régiæ posceréntur.
Eliséus autem regi intimávit ut ad se dirígeret Syrum, quo cognósceret quod esset Deus in Israel. Et cum venísset, mandávit ei ut sépties
mérgeret in Iordáne flúvio. Tunc ille secum tractáre cœpit quod melióres aquas flúmina habérent pátriæ suæ in quibus sæpe mersísset et
numquam a lepra esset ablútus, eóque revocátus non obœdiébat mandátis prophétæ. Sed admónitu et persuasiónibus servulórum acquiévit et
mersit, mundatúsque íllico intelléxit non aquárum esse quod unusquísque mundátur, sed grátiæ.
Et ille dubitávit ántequam sanarétur; tu iam sanátus es et ídeo dubitáre non debes.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis. –
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit. –
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
1 Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem. –
3 Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna. –
7 Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis. –
12 Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
PRECES
Christum, qui sibi pópulum novum acquisívit in sánguine suo, adorémus et rogémus supplíciter:
Meménto pópuli tui, Dómine.
Rex et Redémptor noster, audi Ecclésiam tuam, huius diéi inítio te laudántem,
— doce eam sine intermissióne glorificáre maiestátem tuam.
Spes et fírmitas nostra, in te confídimus,
— neque umquam confundémur.
Infirmitátem nostram réspice et in adiutórium nostrum festína,
— quia sine te nihil póssumus fácere.
Páuperum et derelictórum meménto, ne dies novus sit eis pondus,
— sed solámen et gáudium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus omnípotens, cuius est bona rerum et speciósa creátio, da nobis hunc diem in nómine
tuo lætánter incípere, et in operósa tui fratrúmque dilectióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)