Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
Pro O.P.: S. Petri de Verona, presbyteri et martyris, memoria
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.
Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.
In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.
O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.
Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.
Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.
Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine. Allelúia.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine. Allelúia.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem. Allelúia.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem. Allelúia.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit. Allelúia.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi: Omnis, qui credit quóniam Iesus est Christus, ex Deo natus est, et omnis, qui díligit Deum, qui génuit,
díligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus et mandáta
eius faciámus. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; et mandáta eius grávia non sunt, quóniam omne,
quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victória, quæ vicit mundum: fides nostra.
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei? Hic est qui venit per aquam et sánguinem,
Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam Spíritus
est véritas. Quia tres sunt qui testificántur: Spíritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. Si testimónium
hóminum accípimus, testimónium Dei maius est, quóniam hoc est testimónium Dei, quia testificátus est de Fílio suo.
Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium in se. Qui non credit Deo, mendácem facit eum, quóniam non crédidit in
testimónium, quod testificátus est Deus de Fílio suo. Et hoc est testimónium, quóniam vitam ætérnam dedit nobis Deus,
et hæc vita in Fílio eius est. Qui habet Fílium, habet vitam; qui non habet Fílium, Dei vitam non habet.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia
Opere consummáto, quod Pater Fílio commísit in terra faciéndum, missus est Spíritus Sanctus die Pentecóstes, ut Ecclésiam
iúgiter sanctificáret, atque ita credéntes per Christum in uno Spíritu accéssum habérent ad Patrem. Ipse est Spíritus vitæ
seu fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam, per quem Pater hómines, peccáto mórtuos, vivíficat, donec eórum mortália córpora in Christo resúscitet.
Spíritus in Ecclésia et in córdibus fidélium tamquam in templo hábitat, in eísque orat et testimónium adoptiónis filiórum
reddit. Ecclésiam, quam in omnem veritátem indúcit et in communióne et ministratióne uníficat, divérsis donis hierárchicis
et charismáticis ínstruit ac dírigit, et frúctibus suis adórnat.
Virtúte Evangélii iuvenéscere facit Ecclésiam eámque perpétuo rénovat et ad consummátam cum Sponso suo uniónem perdúcit.
Nam Spíritus et Sponsa ad Dóminum Iesum dicunt: «Veni!».
Sic appáret univérsa Ecclésia sícuti de unitáte Patris et Fílii et Spíritus Sancti plebs adunáta.
Univérsitas fidélium, qui unctiónem habent a Spíritu Sancto, in credéndo falli nequit, atque hanc suam peculiárem
proprietátem mediánte supernaturáli sensu fídei totíus pópuli maniféstat, cum ab epíscopis usque ad extrémos láicos
fidéles universálem suum consénsum de rebus fídei et morum éxhibet.
Illo enim sensu fídei, qui a Spíritu veritátis excitátur et sustentátur, pópulus Dei sub ductu sacri magistérii, cui
fidéliter óbsequens, iam non verbum hóminum, sed vere áccipit verbum Dei, semel tráditæ sanctis fídei indefectibíliter
adhæret, recto iudício in eam profúndius pénetrat eámque in vita plénius ápplicat.
Idem prætérea Spíritus Sanctus non tantum per sacraménta et ministéria pópulum Dei sanctíficat et ducit eúmque virtútibus
ornat, sed, dona sua dívidens síngulis prout vult, inter omnis órdinis fidéles distríbuit grátias quoque speciáles,
quibus illos aptos et promptos reddit ad suscipiénda vária ópera vel offícia, pro renovatióne et amplióre ædificatióne
Ecclésiæ profícua, secúndum illud: Unicuíque datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.
Quæ charísmata, sive claríssima, sive étiam simplicióra et látius diffúsa, cum sint necessitátibus Ecclésiæ appríme
accommodáta et utília, cum gratiárum actióne ac consolatióne accipiénda sunt.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine, allelúia.
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)
1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –
3 Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –
6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me. –
8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
et adorábunt coram te, Dómine, *
et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus. –
11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
et ingrédiar in veritáte tua;
simplex fac cor meum, *
ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –
14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
da fortitúdinem tuam púero tuo *
et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –
17 Fac mecum signum in bonum, †
ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine, allelúia.
Ant. 2 Regem in decóre suo vidébunt óculi nostri, allelúia.
13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
possédit tremor ímpios.
Quis póterit habitáre de vobis
cum igne devoránte? *
Quis habitábit ex vobis
cum ardóribus sempitérnis? –
15 Qui ámbulat in iustítiis *
et lóquitur æquitátes,
qui réicit lucra ex rapínis*
et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
et claudit óculos suos, ne vídeat malum: –
16 iste in excélsis habitábit, *
muniménta saxórum refúgium eius;
panis ei datus est, *
aquæ eius fidéles sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Regem in decóre suo vidébunt óculi nostri, allelúia.
Ant. 3 Vidébit omnis caro salutáre Dei nostri, allelúia.
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit. –
Salvávit sibi déxtera eius, *
et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri. –
4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini. –
7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9 quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébit omnis caro salutáre Dei nostri, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Grátias Deo, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Grátias Deo, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum, allelúia.
PRECES
Spíritus Sanctus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei. ídeo, Deo Patri grátias agéntes, orémus:
Pater noster, audi fílios tuos.
Deus patiéntiæ et solácii, da nobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Iesum Christum,
— ut unánimes uno ore honorificémus te.
Unicuíque nostrum próximo suo placére concéde,
— ad bonum et ædificatiónem.
Ne sinas nos spíritu mundi duci, qui pósitus est in malígno,
— sed Spíritu, qui a te venit.
Qui hóminum corda scrutáris,
— duc nos semper in via sinceritátis et veritátis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus, concéde propítius, ut, Sancto Spíritu congregáta,
toto sit corde tibi devóta, et pura voluntáte concórdet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)