Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)
1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –
3 Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –
6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me. –
8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
et adorábunt coram te, Dómine, *
et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus. –
11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
et ingrédiar in veritáte tua;
simplex fac cor meum, *
ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –
14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
da fortitúdinem tuam púero tuo *
et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –
17 Fac mecum signum in bonum, †
ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.