lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 aprilis 2026
IV Dominica Paschæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Allelúia, lapis revolútus est ab óstio monuménti, allelúia.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Allelúia, lapis revolútus est ab óstio monuménti, allelúia.

Ant. 2 Allelúia, quem quæris, múlier? vivéntem cum mórtuis, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Allelúia, quem quæris, múlier? vivéntem cum mórtuis, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, noli flere, María: resurréxit Dóminus, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, noli flere, María: resurréxit Dóminus, allelúia.

V. Reflóruit caro mea, allelúia.
R. Et ex voluntáte mea confitébor illi, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

12, 1-18
Signum mulieris

     Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim, et in útero habens, et clamat partúriens et cruciáta, ut páriat. Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco rufus magnus, habens cápita septem et córnua decem, et super cápita sua septem diadémata, et cauda eius trahit tértiam partem stellárum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. Et múlier fugit in desértum, ubi habet locum parátum a Deo, ut ibi pascant illam diébus mille ducéntis sexagínta.
     Et factum est prœlium in cælo, Míchael et ángeli eius, ut prœliaréntur cum dracóne. Et draco pugnávit et ángeli eius, et non váluit, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur Diábolus et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem, proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo proiécti sunt. Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: «Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius, quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui; et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem. Proptérea lætámini, cæli et qui habitátis in eis.
     Væ terræ et mari, quia descéndit Diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet!».
     Et postquam vidit draco quod proiéctus est in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum. Et datæ sunt mulíeri duæ alæ áquilæ magnæ, ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora et dimídium témporis a fácie serpéntis. Et misit serpens ex ore suo post mulíerem aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. Et adiúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
     Et irátus est draco in mulíerem et ábiit fácere prœlium cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei et habent testimónium Iesu.
     Et stetit super arénam maris.

RESPONSORIUM

Ap 12, 11. 12; 2 Mak 7, 36

R. Vicérunt propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem. * Proptérea lætámini, cæli, et qui habitátis in eis, allelúia.
V. Módico dolóre sustentáto, sub Dei testaméntum ætérnæ vitæ recidérunt. * Proptérea lætámini, cæli, et qui habitátis in eis, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 14, 3-6: PL 76, 1129-1130)

Christus, bonus pastor

     Ego sum pastor bonus. Et cognósco oves meas, hoc est díligo, et cognóscunt me meæ. Ac si paténter dicat: Diligéntes obsequúntur. Qui enim veritátem non díligit, adhuc mínime cognóvit.
     Quia ergo audístis, fratres caríssimi, perículum nostrum, pensáte in verbis domínicis étiam perículum vestrum. Vidéte si oves eius estis, vidéte si eum cognóscitis, vidéte si lumen veritátis scitis. Scitis autem, dico, non per fidem, sed per amórem. Scitis, dico, non ex credulitáte, sed ex operatióne. Nam idem ipse qui hoc lóquitur, Ioánnes evangelísta testátur, dicens: Qui dicit se nosse Deum, et mandáta eius non custódit, mendax est.
     Unde et in hoc loco Dóminus prótinus subdit: Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Ac si apérte dicat: In hoc constat quia et ego agnósco Patrem, et cognóscor a Patre, quia ánimam meam pono pro óvibus meis; id est, ea caritáte qua pro óvibus mórior, quantum Patrem díligam osténdo.
     De quibus profécto óvibus rursum dicit: Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me, et ego vitam ætérnam do eis. De quibus et paulo supérius dicit: Per me si quis introíerit, salvábitur et ingrediétur et egrediétur et páscua invéniet. Ingrediétur quippe ad fidem, egrediétur vero a fide ad spéciem, a credulitáte ad contemplatiónem, páscua autem invéniet in ætérna refectióne.
     Oves ergo eius páscua invéniunt, quia quisquis illum corde símplici séquitur, ætérnæ viriditátis pábulo nutrítur. Quæ autem sunt istárum óvium páscua, nisi intérna gáudia semper viréntis paradísi? Páscua namque electórum sunt vultus præsens Dei, qui dum sine deféctu conspícitur, sine fine mens vitæ cibo satiátur.
     Quærámus ergo, fratres caríssimi, hæc páscua, in quibus cum tantórum cívium sollemnitáte gaudeámus. Ipsa nos lætántium festívitas invítet. Accendámus ergo ánimum, fratres, recaléscat fides in id quod crédidit, inardéscant ad supérna nostra desidéria, et sic amáre iam ire est.
     Ab intérnæ sollemnitátis gáudio nulla nos advérsitas révocet, quia, et si quis ad locum propósitum ire desíderat, eius desidérium quælibet viæ aspéritas non immútat. Nulla nos prospéritas blándiens sedúcat, quia stultus viátor est, qui, in itínere amœna prata conspíciens, oblivíscitur ire quo tendébat.

RESPONSORIUM

Cf. Io 10, 14. 15; 1 Cor 5, 7

R. Surréxit Pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, * Et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.
V. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. * Et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Non móriar, sed vivam et narrábo ópera Dómini, allelúia.

Ant. 2 Benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 52-57
Creator ... est benedictus in sǽcula (Rom 1, 25)

52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –

    et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
       et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –

53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
       et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –

54 Benedíctus es in throno regni tui *
       et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
       sedens super chérubim, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum, allelúia.

Ant. 3 Date magnificéntiam Deo nostro; Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ eius iudícia, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Date magnificéntiam Deo nostro; Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ eius iudícia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 10, 40-43
Deus suscitávit Iesum tértia die et dedit eum maniféstum fíeri, non omni pópulo sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis; et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.
V. Qui surrexísti a mórtuis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ego sum óstium, dicit Dóminus; per me si quis introíerit, salvábitur et páscua invéniet, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego sum óstium, dicit Dóminus; per me si quis introíerit, salvábitur et páscua invéniet, allelúia.

PRECES

Deum Patrem omnipoténtem, qui Iesum, príncipem et salvatórem nostrum, suscitávit, invocémus clamántes:
     Claritáte Christi clarífica nos, Dómine.

Pater sancte, qui Iesum, diléctum tuum, de ténebris mortis ad lumen glóriæ tuæ transíre fecísti,
da nobis in admirábile lumen tuum veníre.
Qui nos salvásti per fidem,
in fide baptísmatis nostri fac ut hódie vivámus.
Tu, qui mandas ut quæ sursum sunt quærámus, ubi Christus est in déxtera tua sedens,
serva nos a peccáti blandítiis.
Vita nostra, in te abscóndita cum Christo, lúceat in mundo,
ut cælum novum et terra nova prænuntiéntur.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, deduc nos ad societátem cæléstium gaudiórum, ut eo pervéniat humílitas gregis, quo procéssit fortitúdo pastóris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)