lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 augustus 2014
PER ANNUM, hebd. XXI
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.

Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.

Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.

Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.

Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Ieremíæ prophétæ

1, 1-19
Vocatio Ieremiæ prophetæ

     Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».
     Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
     Et dixit Dóminus ad me:
     «Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.
     Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes».
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Quid tu vides, Ieremía?». Et dixi: «Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo». Et dixit Dóminus ad me: «Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud».
     Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: «Quid tu vides?». Et dixi: «Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis». Et dixit Dóminus ad me: «Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ; et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum ǽreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».

RESPONSORIUM

Ier 1, 5ab. 9b; Is 42, 6

R. Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te. * Et dedi verba mea in ore tuo.
V. Ego Dóminus vocávi te in iustítia et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium. * Et dedi verba mea in ore tuo.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Hom. De diabolo tentatore 2, 6: PG 49, 263-264)

Quinque pænitentiæ viæ

     Vultis étiam pæniténtiæ vias commémorem? Multæ sane sunt illæ, váriæ ac differéntes, et omnes ad cælum ducunt.
     Prima est pæniténtiæ via: damnátio peccatórum: Dic enim tu primus peccáta tua, ut iustificéris. Proptérea quoque dicébat Prophéta: Dixi, pronuntiábo advérsum me iniustítiam meam Dómino, et tu remisísti impietátem cordis mei. Damna ígitur et tu ea, in quibus peccásti; hoc Dómino súfficit ad excusatiónem; qui enim ea damnat, in quibus peccávit, tárdius in éadem rursus íncidit; domésticum accusatórem éxcita consciéntiam tuam, ne accusatórem illic hábeas coram Dómini tribunáli.
     Hæc ígitur una est óptima pæniténtiæ via; adhuc autem áltera est níhilo inférior ista, ut acceptárum ab inimícis iniuriárum mémores non simus, ut iræ imperémus, ut conservórum peccáta dimittámus; sic enim et quæ in Dóminum commíssa fúerint, dimitténtur; en álteram étiam peccatórum expiatiónem. Si enim dimiséritis, inquit, debitóribus vestris, dimíttet et vobis Pater vester cæléstis.
     Vis et tértiam pæniténtiæ viam díscere? Orátio fervens et accuráta atque ex íntimo corde prománans.
     Quod si quartam étiam nosse velis, eleemósynam dicam: multam enim ea et copiósam vim habet.
     Et vero, si modéste agat quis et húmilis sit, hoc non minus quam quæ dicta sunt ómnia, peccatórum natúram absúmit: cuius rei testis est publicánus, qui recte facta quidem commemoráre non póterat, sed ómnium loco humilitátem óbtulit et grave peccatórum onus depósuit.
     Ecce quinque pæniténtiæ vias indicávimus: primam peccatórum damnatiónem, secúndam cum próximis peccáta dimíttimus, tértiam quæ in oratióne consístit, quartam quæ in eleemósyna, quintam quæ in humilitáte.
     Noli ígitur otiári, sed cotídie per has omnes incéde; sunt enim fáciles viæ, nec paupertátem potes obténdere; sed licet egestáte gravióri vitam tradúcas, et iram depónere et humilitátem præ te ferre póteris et assídue precári et peccáta damnáre, neque paupértas úspiam impediméntum áffert: quid dico hic, quandóquidem nec in illa pæniténtiæ via, in qua pecúnias licet erogáre (eleemósynam dico), ne illic quidem nobis ad mandátum exsequéndum óbicit impediméntum paupértas? Id vero vídua demonstrávit, quæ duo minúta misit.
     Cum ígitur hanc vúlnera nostra curándi ratiónem didicérimus, hæc medicaménta adhibeámus, ut vera sanitáte recuperáta, sacra mensa cum fidúcia perfruámur, et multa cum glória Christo regi glóriæ occurrámus æternáque assídue bona consequámur, grátia, misericórdia et benignitáte Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Tob 12, 8ac. 9a; Lc 6, 37c-38a

R. Bona est orátio cum ieiúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri cóndere; * Quóniam eleemósyna purgat omne peccátum.
V. Dimíttite et dimittémini, date et dábitur vobis. * Quóniam eleemósyna purgat omne peccátum.

PSALMODIA

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum
Deus castigans et salvans
Tob 13, 2-8
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
      et regnum illíus, *
      quia ipse flagéllat et miserétur,
   dedúcit usque ad ínferos deórsum †
      et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
      et non est qui effúgiat manum eius. –

3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
      quia ipse dispérsit vos in illis *
4    et ibi osténdit maiestátem suam.
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
      quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
      et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –

5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
      et ómnium miserébitur vestrum
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
      ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
      in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
      ut faciátis coram illo veritátem,
   tunc revertétur ad vos *
      et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –

   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
      et confitémini illi in toto ore vestro.
   Benedícite Dóminum iustítiæ *
      et exaltáte regem sæculórum. –

   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
      et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   Convertímini, peccatóres, †
      et fácite iustítiam coram illo. *
      Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –

7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
      et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
      Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11b. 12-13a
Hora est iam vos de somno súrgere. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

PRECES
Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes:
     Dómine Deus noster et salvátor noster.

O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.
Da nobis mandáta tua serváre,
ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.
Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.
Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)