Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Respícite et leváte cápita vestra.
R.
Quóniam appropínquat redémptio vestra.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Cóncidit Bel, incurvávit se Nabo; fuérunt simulácra eórum béstiis et iuméntis. Státuæ vestræ portántur, ónera lassis.
Se incurvavérunt et concidérunt simul; non potuérunt salváre onus et ipsi in captivitátem ibunt.
Audíte me, domus Iacob et omne resíduum domus Israel, qui portámini ab útero, qui gestámini a vulva.
Usque ad senéctam ego ipse, et usque ad canos ego portábo; et ego feci et ego feram, ego portábo et salvábo.
Cui assimilátis me et adæquátis et comparátis me, et érimus símiles?
Qui effúndunt aurum de sácculo et argéntum statéra pónderant, condúcunt auríficem, ut fáciat deum, et prócidunt et adórant.
Portant illum in úmeris gestántes et ponéntes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movébitur; sed et si quis clamat ad eum, non
respóndet; de tribulatióne eius non salvábit eum.
Mementóte istud et confundámini; redíte, prævaricatóres, ad cor.
Recordámini prióris sǽculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est símilis mei.
Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio, quæ necdum facta sunt, dicens: «Consílium meum stabit et omnem voluntátem meam fáciam».
Vocans ab oriénte avem rapácem et de terra longínqua virum consílii mei; et locútus sum et addúcam illud, decrévi et fáciam illud.
Audíte me, duri corde, qui longe estis a iustítia.
Prope feci iustítiam meam, non elongábitur; et salus mea non morábitur: et dabo in Sion salútem et Israéli glóriam meam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola ad Diognétum
Hóminum quisquam nec vidit Deum nec notum fecit, sed ipse sese osténdit. Osténdit se autem per fidem, cui soli Deum vidére concéssum est.
Nam Dóminus et ópifex ómnium Deus, qui ómnia fecit et suo quæque órdine dispósuit, non solum hóminum amans fuit, sed étiam pátiens.
Erat autem semper talis et est et erit, benígnus et bonus et iræ expers et verax, et quidem solus bonus est; postquam autem mente
concépit magnum áliquid et ineffábile, communicávit cum solo Fílio.
Quámdiu ígitur in occúlto retinébat et custodiébat sápiens suum consílium, neglégere nos et non curáre videbátur; postquam vero per
diléctum Fílium revelávit et patefécit quæ inde ab inítio erant præparáta, ómnia simul prǽbuit nobis, et frui suis benefíciis et
vidére et intellégere, quæ quis nostrum umquam exspectásset?
Postquam ígitur ómnia iam apud se cum Fílio dispósuit, usque ad supérius tempus sivit nos secúndum arbítrium nostrum inordinátis
mótibus ferri, voluptátibus et cupiditátibus a recta via abdúctos; non quod ullo modo gaudéret peccátis nostris, sed ea tólerans,
neque quod illud iniquitátis tempus approbáret, sed præsens tempus iustítiæ creans, ut cum illo témpore convícti essémus e própriis
opéribus indígni esse vita, nunc Dei benígnitas nos ea dignarétur, et, cum maniféstum fecissémus, ex eo, quod in nobis est, nos non
posse íngredi in regnum Dei, poténtia Dei id posse nobis darétur.
Cum autem compléta esset iniustítia nostra et plene maniféstum factum esset, mercédem eius supplícium et mortem imminére,
advenissétque tempus, quod Deus præstitúerat ad suam deínceps benignitátem ac poténtiam declarándam (o imménsam humanitátem et
caritátem Dei!), nos ódio non hábuit neque reiécit neque ultus est, sed patiénter tulit, sustínuit, míserans ipse peccáta nostra
suscépit, próprium ipse Fílium dedit prétium redemptiónis pro nobis, sanctum pro iníquis, mali expértem pro malis, iustum pro
iniústis, incorruptíbilem pro corruptibílibus, immortálem pro mortálibus. Quid enim áliud peccáta nostra pótuit tégere quam illíus
iustítia? In quo álio iníqui nos et ímpii iustificári potúimus quam in solo Fílio Dei?
O dulcem permutatiónem, o impervestigábilem institutiónem, o inexspectáta benefícia: ut iníquitas quidem multórum abscondátur in
uno iusto, iustítia autem uníus multos iniústos iustíficet!
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.
Ant. 2 Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.
10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum osténdit illi?
14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?–
15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.
Ant. 3 Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.
PRECES
Dóminum Iesum Christum, fratres caríssimi, deprecémur, qui est iudex vivórum et mortuórum, eíque fidénter dicámus:
Veni, Dómine Iesu.
Christe Dómine, qui peccatóres salváre venísti,
— nos ab omni tentatiónum adversitáte defénde.
Qui ad iudícium maniféste ventúrus esse créderis,
— poténtiam tuæ salvatiónis in nobis osténde.
Da nobis legis tuæ præcépta virtúte Spíritus custodíre,
— ut advéntum tuum in caritáte præstolári possímus.
Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis, fac ut nos per misericórdiam tuam pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,
— exspectántes beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui
nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)