Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.