Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.
Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,
Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
plebs fidélis.
Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Vivus est sermo Dei et éfficax.
R.
Et penetrabílior omni gládio ancípiti.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Samuélem: «Usquequo tu luges Saul, cum ego proiécerim eum,
ne regnet super Israel? Imple cornu tuum óleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis eius mihi regem». Et ait Sámuel:
«Quómodo vadam? Audiet enim Saul et interfíciet me». Et ait Dóminus: «Vítulum de arménto tolles in manu tua et dices: “Ad immolándum Dómino veni”.
Et vocábis Isai ad víctimam; et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi».
Fecit ergo Sámuel, sicut locútus est ei Dóminus, venítque in Béthlehem. Et expavérunt senióres civitátis occurréntes ei dixerúntque: «Pacificúsne
ingréssus tuus?». Et ait: «Pacíficus; ad immolándum Dómino veni. Sanctificámini et veníte mecum, ut ímmolem». Sanctificávit ergo Isai et fílios eius
et vocávit eos ad sacrifícium.
Cumque ingréssi essent, vidit Eliab et ait: «Absque dúbio coram Dómino est christus eius!». Et dixit Dóminus ad Samuélem: «Ne respícias vultum eius
neque altitúdinem statúræ eius, quóniam abiéci eum; nec iuxta intúitum hóminis iúdico: homo enim videt ea, quæ parent, Dóminus autem intuétur cor».
Et vocávit Isai Abínadab et addúxit eum coram Samuéle, qui dixit: «Nec hunc elégit Dóminus». Addúxit autem Isai Samma, de quo ait: «étiam hunc non
elégit Dóminus». Addúxit ítaque Isai septem fílios suos coram Samuéle, et ait Sámuel ad Isai: «Non elégit Dóminus ex istis».
Dixítque Sámuel ad Isai: «Numquid iam compléti sunt fílii?». Qui respóndit: «Adhuc réliquus est mínimus et pascit oves». Et ait Sámuel ad Isai:
«Mitte et adduc eum; nec enim discumbémus prius quam huc ille vénerit». Misit ergo et addúxit eum; erat autem rufus et pulcher aspéctu decoráque
fácie. Et ait Dóminus: «Surge, unge eum: ipse est enim». Tulit ígitur Sámuel cornu ólei et unxit eum in médio fratrum eius; et diréctus est spíritus
Dómini in David a die illa et in réliquum. Surgénsque Sámuel ábiit in Rama.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu Faustíni Luciferáni presbýteri De Trinitáte
utrúmque idem ipse, ne quid in Salvatóre minus haberétur. Audi ítaque ipsum regem factum, cum dicit: Ego autem constitútus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum eius. Audi quod étiam sacérdos sit de Patris testimónio dicéntis: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem
Melchísedech. Aaron primus in lege ex unctióne chrísmatis factus est sacérdos; et non dixit: «secúndum órdinem Aaron», ne et Salvatóris
sacerdótium successióne habéri posse crederétur. Illud enim sacerdótium, quod fuit in Aaron, successióne constábat; sacerdótium vero Salvatóris
non in álterum successióne transfértur, eo quod ipse sacérdos iúgiter persevéret, secúndum quod scríptum est: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
Est ergo salvátor secúndum carnem et rex et sacérdos, sed non corporáliter unctus sed spiritáliter. Illi enim apud Israelítas reges et sacerdótes,
ólei unctióne corporáliter uncti, reges erant et sacerdótes: non utrúmque unus, sed sínguli quisque eórum aut rex erat aut sacérdos; soli enim
Christo perféctio in ómnibus et plenitúdo debétur, qui et legem vénerat adimplére.
Sed licet non utrúmque sínguli eórum essent, tamen regáli aut sacerdotáli óleo uncti corporáliter, christi vocabántur. Salvátor autem, qui vere
Christus est, Spíritu Sancto unctus est, ut adimplerétur quod de eo scriptum est: Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus
tuis. In hoc enim plus quam consórtes ipsíus nóminis unctus est, cum est unctus óleo lætítiæ, quo non áliud significátur quam Spíritus Sanctus.
Hoc verum esse ab ipso Salvatóre cognóscimus. Nam cum accepísset et aperuísset librum Isaíæ et legísset: Spíritus Dómini super me, propter quod
unxit me, adimplétam tunc dixit prophetíam in áuribus auditórum. Sed et Petrus princeps Apostolórum illud chrisma unde Salvátor christus
osténditur, dócuit esse Spíritum Sanctum, id ipsum et virtútem Dei, quando in Actibus Apostolórum ad fidelíssimum et misericórdem, qui erat tunc
centúrio, loquebátur. Nam inter cétera ait: Incípiens a Galilǽa post baptismum quod prædicávit Ioánnes, Iesum nazarǽum, quem unxit Deus Spíritu
Sancto et virtúte, hic circuívit fáciens virtútes et magnália, atque omnes líberans obséssos a diábolo.
Vides quia et Petrus dixit hunc Iesum secúndum carnem unctum esse Spíritu Sancto et virtúte. Unde et vere ipse Iesus secúndum carnem factus est
Christus, qui unctióne Sancti Spíritus et rex factus est et sacérdos in ætérnum.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam
tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)