lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 iulius 2011
PER ANNUM, hebd. XV
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.

Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.

Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.

Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.

Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)

2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
      convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
      operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
      revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –

5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
      et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
      aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
      et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
      et salutáre tuum da nobis. –

9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
       quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
       et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
       ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
       iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
       et iustítia de cælo prospéxit. –

13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
       et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
       et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Canticum
Hymnus post victoriam de hostibus
Is 26, 1-4. 7-9. 12
Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14).

1 Urbs fortis nobis in salútem; *
      pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
      quæ servat fidem. –

3 Propósitum eius est firmum; *
      servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
      Dóminus est petra ætérna. –

7 Sémita iusti recta est; *
      rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
      ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
       sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
    Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
       iustítiam discent habitatóres orbis. –

12 Dómine, dabis pacem nobis; *
       ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

LECTIO BREVIS

1 Io 4, 14-15
Nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: Iesus est Fílius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

PRECES
Christum, qui sibi pópulum novum acquisívit in sánguine suo, adorémus et rogémus supplíciter:
     Meménto pópuli tui, Dómine.

Rex et Redémptor noster, audi Ecclésiam tuam, huius diéi inítio te laudántem,
doce eam sine intermissióne glorificáre maiestátem tuam.
Spes et fírmitas nostra, in te confídimus,
neque umquam confundémur.
Infirmitátem nostram réspice et in adiutórium nostrum festína,
quia sine te nihil póssumus fácere.
Páuperum et derelictórum meménto, ne dies novus sit eis pondus,
sed solámen et gáudium.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus omnípotens, cuius est bona rerum et speciósa creátio, da nobis hunc diem in nómine tuo lætánter incípere, et in operósa tui fratrúmque dilectióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)