lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 november 2027
In commemoratione omnium fidelium defunctorum, festum

AD VESPERAS


AD INVITATORIUM

Ant.Regem cui ómnia vivunt, veníte, adorémus.

Quando dies 2 novembris in dominica occurrit, etsi Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum, celebratur Officium de dominica; Officium autem defunctorum omittitur. Attamen hac die fieri potest celebratio cum populi participatione Laudum matutinarum et Vesperarum de defunctis.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Imménsæ rex poténtiæ,
Christe, tu Patris glóriam
nostrúmque decus móliens,
mortis fregísti iácula.

Infírma nostra súbiens
magnúmque petens prœlium,
mortem qua serpens vícerat,
victor calcásti móriens.

Surgens fortis e túmulo,
pascháli nos mystério
peccáto rursus mórtuos
ad vitam semper ínnovas.

Vitam largíre grátiæ,
ut, sponsus cum redíeris,
ornáta nos cum lámpade
iam promptos cælo invénias.

In lucem nos et réquiem
serénus iudex áccipe,
quos fides sanctæ Tríadi
devínxit atque cáritas.

Pro uno defuncto:
Tuúmque voca fámulum,
qui nunc exútus córpore
in regna Patris ínhiat,
ut te colláudet pérpetim. Amen.

Pro una defuncta:
Tuámque voca fámulam,
quæ nunc exúta córpore
ad regna Patris ínhiat,
ut te colláudet pérpetim. Amen.

Pro pluribus:
Fratres et omnes ádvoca,
qui nunc exúti córpore
in regna Patris ínhiant,
ut te colláudent pérpetim. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.

Psalmus 120 (121)
Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. (Ap 7, 16)

1 Levábo óculos meos in montes: *
      unde véniet auxílium mihi?
2 Auxílium meum a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

3 Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
      neque dormitábit, qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, *
      qui custódit Israel. –

5 Dóminus custódit te, †
      Dóminus umbráculum tuum, *
      ad manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non percútiet te, *
      neque luna per noctem. –

7 Dóminus custódiet te ab omni malo; *
      custódiet ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.

Ant. 2 Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?

Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi

Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)

1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2     Dómine, exáudi vocem meam.
  Fiant aures tuæ intendéntes *
      in vocem deprecatiónis meæ. –

3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
      Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
      ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
      sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
      magis quam custódes auróram. –

  Magis quam custódes auróram *
7     speret Israel in Dómino,
   quia apud Dóminum misericórdia, *
      et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
      ex ómnibus iniquitátibus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?

Ant. 3 Sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat.

LECTIO BREVIS

1 Cor 15, 55-57
«Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?». Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

RESPONSORIUM BREVE
V. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.
R. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.
V. Exsultábo et lætábor in misericórdia tua.
R. Non confúndar in ætérnum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.

Vel:
V. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.
R. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.
V. Qui ventúrus es iudicáre vivos et mórtuos,
R. Dona eis réquiem.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Omne quod dat mihi Pater ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Omne quod dat mihi Pater ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras.

PRECES
Christo Dómino, per quem fore sperámus ut corpus humilitátis nostræ córpori claritátis suæ configurétur, acclamémus, dicéntes:
     Tu es vita et resurréctio nostra, Dómine.

Christe, Fili Dei vivi, qui Lázarum amícum tuum a mórtuis suscitásti,
ad vitam et glóriam defúnctos súscita, quos pretióso tuo sánguine redemísti.
Christe, mæréntium consolátor, qui in morte Lázari et adulescéntis ac puéllæ pius abstersísti lácrimas propinquórum,
qui defúnctos suos collácrimant omnes consoláre.
Christe salvátor, déstrue in nostro mortáli córpore regnum peccáti, ut, sicut ex hoc stipéndium mortis merúimus,
sic in te vitam consequámur ætérnam.
Christe redémptor, réspice eos qui, te non cognoscéntes, spem non habent,
ut resurrectiónem et vitam ventúri sǽculi credant.
Qui, cæco, oculórum lúmine impertíto, te conspiciéndi cópiam dedísti,
revéla vultum tuum defúnctis, qui adhuc tua luce privántur.
Qui terréstrem domum nostram huius habitatiónis sinis tandem dissólvi,
domum non manufáctam, ætérnam in cælis, nobis concéde.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)