lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 iulius 2010
Per OP: B. Roberti Nutter, presbyteri et martyris


B. Beatus Robertus unus est inter 85 martyres (presbyteros, religiosos et laicos) qui in Britannia Maiore sǽculo XVI passi sunt ob fidem ac pietatem erga catholicam Ecclésiam atque papæ magisterium demonstrandam. Robertus natus est anno 1557. Presbyter factus, in exsilium eiectus est et postquam in patriam rediisset ministerio biennio functus est, donec anno 1585 captus est et quindecim per annos fuit in vinculis custoditus. In carcere professionem Ordinis prædicatorum statuit faciendam. Disputationem sustinuit cum theologis reformationi adhærentibus, in castro quod nuncupatur Lancaster. Ibidem furca suspensus martyrium passus est die 26 iulii 1600, et corpus eius fuit in partes discissum. Una cum aliis in martyrio consociis Robertus a Ioanne Paulo II die 25 novembris 1987 sollemniter inter Beatos est adscriptus.

AD INVITATORIUM

    Invitatorium locum suum habet initio totius cursus orationis cotidianæ, scilicet præponitur aut Officio lectionis, aut Laudibus matutinis, prout ab alterutra actione liturgica dies incipit.
    Psalmo 94 (95) substitui potest psalmus 99 (100), vel 66 (67), vel 23 (24), qui, si occurrit in Officio, eius loco dicitur psalmus 94 (95).

V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 94 (95)

1 Veníte, exsultémus Dómino; *
      iubilémus Deo salutári nostro.

2  Præoccupémus fáciem eius in confessióne *
      et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

3 Quóniam Deus magnus Dóminus *
      et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu eius sunt profúnda terræ, *
      et altitúdines móntium ipsíus sunt.

5 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, *
      et siccam manus eius formavérunt.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

6 Veníte, adorémus et procidámus *
      et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,

7 quia ipse est Deus noster, *
      et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

   Utinam hódie vocem eius audiátis: *
8     «Nolíte obduráre corda vestra,
   sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, †

9    ubi tentavérunt me patres vestri: *
     probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

10 Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus, *
       et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

11 Et ipsi non cognovérunt vias meas; †
       ídeo iurávi in ira mea: *
       Non introíbunt in réquiem meam».

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.


Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria VI hebd. I atque feria VI hebd. III)

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 99 (100)

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius. –

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.


Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria IV hebd. II atque feria III hebd. III)

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 66 (67)

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.


Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria III hebd. I atque dominica hebd. IV)

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 23 (24)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)