Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Precémur omnes cérnui,
clamémus atque sínguli,
plorémus ante iúdicem,
flectámus iram víndicem:
Nostris malis offéndimus
tuam, Deus, cleméntiam;
effúnde nobis désuper,
remíssor, indulgéntiam.
Meménto quod sumus tui,
licet cadúci, plásmatis;
ne des honórem nóminis
tui, precámur, álteri.
Laxa malum quod fécimus,
auge bonum quod póscimus,
placére quo tandem tibi
possímus hic et pérpetim.
Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Verba tua, Dómine, spíritus et vita sunt.
R.
Tu verba vitæ ætérnæ habes.
LECTIO PRIOR
De libro Levítici
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum et unctiónis óleum, vítulum pro
peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis; et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi convéntus». Fecit Móyses, ut Dóminus
imperárat; congregatóque omni cœtu ante fores tabernáculi convéntus, ait: «Iste est sermo, quem iussit Dóminus fíeri».
Statímque applicávit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos aqua, vestívit pontíficem subúcula línea accíngens eum bálteo et
índuens túnica hyacínthina et désuper ephod impósuit; quod astrínxit cíngulo ephod fírmiter; et impósuit ei pectorále, in quo dedit
Urim et Tummim. Cídari quoque texit caput et super eam contra frontem pósuit láminam áuream, diadéma sanctum, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
Tulit et unctiónis óleum, quo lavit habitáculum cum omni supelléctili sua et sanctificávit ea. Cumque de eo aspersísset altáre
septem vícibus, unxit illud et ómnia vasa eius labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. Quod fundens super caput Aaron, unxit
eum et consecrávit; fílios quoque eius applicátos vestívit subúculis líneis et cinxit bálteo; imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus Móysi.
Addúxit et vítulum pro peccáto; cumque super caput eius posuíssent Aaron et fílii eius manus suas, immolávit eum; et háuriens
Móyses sánguinem tincto dígito tétigit córnua altáris per gyrum et mundávit illud; fudítque réliquum sánguinem ad fundaménta
eius et sanctificávit illud expiándo. Adipem autem, qui erat super vitália, et retículum iécoris duósque renúnculos cum arvínulis
suis adolévit super altáre; vítulum cum pelle, cárnibus et fimo cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
Et élevans Aaron manus ad pópulum benedíxit eis. Sicque, complétis hóstiis pro peccáto et holocáustis et pacíficis, descéndit.
Ingréssi autem Móyses et Aaron tabernáculum convéntus et deínceps egréssi benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni
pópulo; et ecce egréssus ignis a Dómino devorávit holocáustum et ádipes, qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ,
exultavérunt ruéntes in fácies suas.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Quóniam Dóminus bréviter ait: Ego sum lux mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris, sed habébit lumen vitæ, quibus
verbis áliud est quod iussit, áliud quod promísit, faciámus quod iussit, ne impudénti fronte desiderémus quod promísit; ne
dicat nobis in iudício suo: Fecísti enim quod iussi, ut éxpetas quod promísi? Quid ergo iussísti, Dómine Deus noster? Dicit
tibi: Ut sequeréris me. Consílium vitæ petísti. Cuius vitæ, nisi de qua dictum est: Apud te fons vitæ?
Ergo modo faciámus, sequámur Dóminum; solvámus cómpedes quibus impedímur sequi. Et quis idóneus sólvere tales nodos, nisi
ille ádiuvet cui dictum est: Dirupísti víncula mea? De quo álius psalmus dicit: Dóminus solvit compedítos, Dóminus érigit elísos.
Et quid sequúntur solúti et erécti, nisi lumen a quo áudiunt: Ego sum lumen mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris?
Quia Dóminus illúminat cæcos. Illuminámur ergo modo, fratres, habéntes collýrium fídei. Præcéssit enim eius salíva cum terra,
unde inungerétur qui cæcus est natus. Et nos de Adam cæci nati sumus, et illo illuminánte opus habémus. Míscuit salívam cum
terra: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Míscuit salívam cum terra; ídeo prædíctum est: Véritas de terra orta est;
ipse autem dixit: Ego sum via, véritas et vita.
Veritáte perfruémur, cum vidérimus fácie ad fáciem, quia et hoc promíttitur nobis. Nam quis audéret speráre quod Deus non dignátus esset vel pollicéri vel dare?
Vidébimus fácie ad fáciem. Apóstolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in ænígmate per spéculum, tunc autem fácie ad fáciem. Et
Ioánnes apóstolus in epístola sua: Dilectíssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia, cum
apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Hæc est magna promíssio.
Si amas, séquere. Amo, inquis, sed qua sequor? Si dixísset tibi Dóminus Deus tuus: Ego sum véritas et vita, desíderans veritátem,
concupíscens vitam, viam qua ad hæc perveníre posses profécto quǽreres, et díceres tibi: Magna res véritas, magna res vita, si
esset quómodo illuc perveníret ánima mea!
Quæris qua? Audi eum dicéntem primo: Ego sum via. Antequam díceret tibi quo, præmísit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et
véritas et vita. Primo dixit qua vénias, póstea dixit quo vénias. Ego sum via, ego sum véritas, ego vita. Manens apud Patrem,
véritas et vita; índuens se carnem, factus est via.
Non tibi dícitur: Labóra quæréndo viam, ut pervénias ad veritátem et vitam; non hoc tibi dícitur. Piger, surge! via ipsa ad te
venit, et te de somno dormiéntem excitávit, si tamen excitávit; surge, et ámbula.
Forte conáris ambuláre, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubénte avarítia per áspera cucurrérunt? Sed Dei
Verbum sanávit et claudos. Ecce, inquis, sanos hábeo pedes, sed ipsam viam non vídeo. Illuminávit et cæcos.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus es tu, et confitébor tibi; Deus meus es tu, et exaltábo te.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
6 Dóminus mecum, *
non timébo, quid fáciat mihi homo.
7 Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos. –
8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus.
10 Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
11 Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
12 Circumdedérunt me sicut apes †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem. –
15 Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum:
16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
Déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem!" –
17 Non móriar, sed vivam *
et narrábo ópera Dómini.
18 Castígans castigávit me Dóminus *
et morti non trádidit me.
19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino. –
20 Hæc porta Dómini; *
iusti intrábunt in eam. –
21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
et factus es mihi in salútem. –
22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
23 a Dómino factum est istud *
et est mirábile in óculis nostris.
24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea. –
25 O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem! –
26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini. –
27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –
28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te. –
29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus es tu, et confitébor tibi; Deus meus es tu, et exaltábo te.
Ant. 2 Potens es, Dómine, erípere nos de manu forti; líbera nos, Deus noster.
52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –
53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –
54 Benedíctus es in throno regni tui *
et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Potens es, Dómine, erípere nos de manu forti; líbera nos, Deus noster.
Ant. 3 Laudáte Dóminum in magnálibus eius.
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)
1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –
3 Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum in magnálibus eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui attrítus es propter scélera nostra.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
PRECES
Deum glorificémus, cuius bonitátis infinítus est thesáurus, et per Iesum Christum, qui est semper vivens ad interpellándum pro nobis, eum deprecémur, dicéntes:
Accénde in nobis ignem tui amóris.
Deus misericórdiæ, fac ut hódie abundémus in opéribus pietátis,
— atque omnes nostram experiántur humanitátem.
Qui in dilúvio Noe per arcam salvásti,
— salva catechúmenos in aqua baptísmatis.
Præsta nos non solo pane satiári,
— sed omni verbo, quod procédit de ore tuo.
Fac ut omnes dissensiónes componámus,
— ut pace et caritáte, te donánte, gaudeámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et
álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)