Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Laude te cives súperi corónant,
magne Ioánnes, sociúsque noster
iúngitur cantus, generóse præsul,
celse magíster.
Aureo profers veheménter ore
verba quæ dives facilísque amóris
vena progígnit, fériunt vel acri
vúlnere noxas.
Ipse virtútum spéculum nitéscis
ac tuæ plebi méritis corúscas,
ómnibus, Pauli velut æmulátor,
ómnia factus.
Nemo te frangit, nihil imperántum
te domant iræ rutilǽque honórem
óbtines palmæ venerándus exsul,
péctore martyr.
Nunc tuis valde précibus iuvémur,
ut Dei sedem céleres petámus,
dúlcibus tecum sonitúri amóris
vócibus hymnos. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Lamentatiónum
Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto.
Plorans plorat in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius; non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius
sprevérunt eam et facti sunt ei inimíci. Migrávit Iudas præ afflictióne et multitúdine servitútis; hábitat inter gentes, nec
invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad
sollemnitátem; omnes portæ eius destrúctæ, sacerdótes eius geméntes, vírgines eius afflíctæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. Facti
sunt hostes eius in caput, inimíci eius in securitáte, quia Dóminus afflíxit eam propter multitúdinem iniquitátum eius; párvuli
eius ducti sunt captívi ante fáciem tribulántis.
Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius; facti sunt príncipes eius velut cervi non inveniéntes páscua et abiérunt absque
fortitúdine ante fáciem persequéntis. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ et peregrinatiónis, ómnium desiderabílium
suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor; vidérunt eam hostes
et derisérunt intéritum eius.
Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea abominábilis facta est; omnes, qui glorificábant eam, sprevérunt illam, quia vidérunt
ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. Sordes eius in fímbriis eius, nec recordáta est finis sui; depósita
est veheménter, non habens consolatórem. «Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus». Manum suam misit hostis
ad ómnia desiderabília eius, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas, ne intrárent in ecclésiam tuam.
Omnis pópulus eius gemens et quǽrens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. «Vide, Dómine, et consídera,
quóniam facta sum vilis! O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus, quem parávit mihi,
quo afflíxit me Dóminus in die iræ furóris sui. Iustus est Dóminus, quia contra os eius rebéllis fui.
Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et iúvenes mei abiérunt in captivitátem. Vocávi amícos meos,
et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi, ut refocillárent ánimam suam.
Vide, Dómine, quóniam tríbulor; efferbuérunt víscera mea, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam valde rebéllis fui; foris
orbávit me gládius et domi mors».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi
Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit:
insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium,
dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse:
terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo,
nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis
vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas,
hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras?
Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi
cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis
sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére,
grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur.
Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi
confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum osténdit illi?
14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?–
15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
V. Et laudes eórum núntiet Ecclésia.
R. Narrent pópuli.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto
claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)