Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Precémur omnes cérnui,
clamémus atque sínguli,
plorémus ante iúdicem,
flectámus iram víndicem:
Nostris malis offéndimus
tuam, Deus, cleméntiam;
effúnde nobis désuper,
remíssor, indulgéntiam.
Meménto quod sumus tui,
licet cadúci, plásmatis;
ne des honórem nóminis
tui, precámur, álteri.
Laxa malum quod fécimus,
auge bonum quod póscimus,
placére quo tandem tibi
possímus hic et pérpetim.
Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)
3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
et imples omne ánimal in beneplácito. –
17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
et deprecatiónem eórum exáudiet *
et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
et omnes peccatóres dispérdet. –
21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
V.
Cibávit illum pane vitæ et intelléctus.
R.
Et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
Hæc dicit Dóminus: Qui ímmolat diis, occidétur, præter Dómino soli.
Advenam non ópprimes neque afflíges eum; ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti.
Víduæ et pupíllo non nocébitis. Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum; et indignábitur
furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ et fílii vestri pupílli.
Si pecúniam mútuam déderis in pópulo meo páuperi, qui hábitat tecum, non eris ei quasi créditor; non imponétis ei usúram.
Si pignus a próximo tuo accéperis pállium, ante solis occásum reddes ei; ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum
carnis eius, nec habet áliud, in quo dórmiat; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
Deo non détrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces.
Abundántiam áreæ tuæ et torculáris tui non tardábis réddere.
Primogénitum filiórum tuórum dabis mihi.
De bobus quoque et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octávo reddes illum mihi.
Viri sancti éritis mihi; carnem animális in agro dilaceráti non comedétis, sed proiciétis cánibus.
Non suscípies famam falsam, nec iunges manum tuam cum ímpio, ut dicas falsum testimónium.
Non sequéris turbam ad faciéndum malum; nec in iudício plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.
Páuperis quoque non miseréberis in iudício.
Si occúrreris bovi inimíci tui aut ásino erránti, reduc ad eum.
Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere suo, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
Non pervértes iudícium páuperis in lite eius.
Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes, quia avérsor ímpium.
Nec accípies múnera, quæ excǽcant étiam prudéntes et subvértunt verba iustórum.
Peregrínum non ópprimes; scitis enim advenárum ánimas, quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Et venit múlier. Forma Ecclésiæ, non iam iustificátæ, sed iam iustificándæ; nam hoc agit sermo. Venit ignára, invénit eum,
et ágitur cum illa. Videámus quid, videámus quare venit múlier de Samaría hauríre aquam. Samaritáni ad Iudæórum gentem non
pertinébant; alienígenæ enim fuérunt. Pértinet ad imáginem rei, quod ab alienígenis venit ista múlier, quæ typum gerébat
Ecclésiæ; ventúra enim erat Ecclésia de géntibus, alienígena a génere Iudæórum.
Audiámus ergo in illa nos, et in illa agnoscámus nos, et in illa grátias Deo agámus pro nobis. Illa enim figúra erat, non
véritas; quia et ipsa præmísit figúram, et facta est véritas. Nam crédidit in eum, qui de illa figúram nobis prætendébat.
Venit ergo hauríre aquam. Simplíciter vénerat hauríre aquam, sicut solent vel viri vel féminæ.
Dicit ei Iesus: Da mihi bíbere. Discípuli enim eius abíerant in civitátem, ut cibos émerent. Dicit ergo ei múlier illa
Samaritána: Quómodo tu, Iudǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? Non enim coutúntur Iudǽi Samaritánis.
Vidétis alienígenas: omníno vásculis eórum Iudǽi non utebántur. Et quia ferébat secum múlier vásculum unde aquam hauríret,
eo miráta est, quia Iudǽus petébat ab ea bíbere, quod non solébant fácere Iudǽi. Ille autem, qui bíbere quærébat, fidem ipsíus mulíeris sitiébat.
Dénique audi quis petat bíbere. Respóndit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere»,
tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam.
Petit bíbere, et promíttit bíbere. Eget quasi acceptúrus, et áffluit tamquam satiatúrus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum
Dei est Spíritus Sanctus. Sed adhuc mulíeri tecte lóquitur, et paulátim intrat in cor. Fortássis iam docet. Quid enim ista
hortatióne suávius et benígnius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere», tu fórsitan péteres, et daret tibi aquam vivam.
De qua ergo aqua datúrus est, nisi de illa de qua dictum est: Apud te est fons vitæ? Nam quómodo sítient qui inebriabúntur
ab ubertáte domus tuæ?
Promittébat ergo sagínam quamdam et satietátem Spíritus Sancti, et illa nondum intellegébat; et non intéllegens, quid
respondébat? Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Ad labórem
indigéntia cogébat, et labórem infírmitas recusábat. Utinam audíret: Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis,
et ego vos refíciam! Hoc enim ei dicébat Iesus, ut iam non laboráret; sed illa nondum intellegébat.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Super voces aquárum multárum, testimónia tua, Dómine, credibília facta sunt nimis.
Regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei. (Ap 19, 6. 7)
1 Dóminus regnávit! Decórem indútus est; *
indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se.
Etenim firmávit orbem terræ, *
qui non commovébitur.
2 Firmáta sedes tua ex tunc, *
a sǽculo tu es. –
3 Elevavérunt flúmina, Dómine, †
elevavérunt flúmina vocem suam, *
elevavérunt flúmina fragórem suum.
4 Super voces aquárum multárum, †
super poténtes elatiónes maris, *
potens in altis Dóminus. –
5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis; †
domum tuam decet sanctitúdo, *
Dómine, in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Super voces aquárum multárum, testimónia tua, Dómine, credibília facta sunt nimis.
Ant. 2 Benedícite, fontes, Dómino; laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Benedícite, fontes, Dómino; laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Ant. 3 Reges terræ et omnes pópuli, laudáte Deum.
Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in sǽcula sǽculorum. (Ap 5, 13)
1 Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius. –
3 Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ lucéntes.
4 Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes, quæ super cælos sunt. –
5 Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt;
6 státuit ea in ætérnum et in sǽculum sǽculi *
præcéptum pósuit, et non præteríbit. –
7 Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
8 ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
10 béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ. –
11 Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
12 iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
13 laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus. –
Magnificéntia eius super cælum et terram, *
14 et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Reges terræ et omnes pópuli, laudáte Deum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui attrítus es propter scélera nostra.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Venit hora et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in Spíritu et veritáte: nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Venit hora et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in Spíritu et veritáte: nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.
PRECES
Redemptórem nostrum, qui hoc tempus salútis nobis benígne méruit, benedicámus, eúmque súpplices exorémus:
Spíritum novum crea in nobis, Dómine.
Christe, vita nostra, qui per baptísmum nos mýstice tecum sepelíri donásti ac per eúndem tecum resuscitári voluísti,
— tríbue nos hódie in novitáte vitæ ambuláre.
Dómine, qui ómnibus benefecísti,
— fac nos étiam de commúni ómnium bono esse sollícitos.
Tríbue nobis ad terrénam civitátem ædificándam concórditer operári,
— et simul cæléstem inquírere.
Médice córporum et animárum, sana nostri vúlnera cordis,
— ut contínua capiámus subsídia sanctitátis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, ómnium misericordiárum et totíus bonitátis auctor, qui peccatórum remédia in ieiúniis, oratiónibus et eleemósynis demonstrásti,
hanc humilitátis nostræ confessiónem propítius intuére, ut, qui inclinámur consciéntia nostra, tua semper misericórdia
sublevémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)