Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in sǽcula sǽculorum. (Ap 5, 13)
1 Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius. –
3 Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ lucéntes.
4 Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes, quæ super cælos sunt. –
5 Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt;
6 státuit ea in ætérnum et in sǽculum sǽculi *
præcéptum pósuit, et non præteríbit. –
7 Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
8 ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
10 béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ. –
11 Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
12 iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
13 laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus. –
Magnificéntia eius super cælum et terram, *
14 et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.