lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 augustus 2029
In Transfiguratione Domini, festum



AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulcis Iesu memória,
dans vera cordi gáudia,
sed super mel et ómnia
eius dulcis præséntia.

Nil cánitur suávius,
audítur nil iucúndius,
nil cogitátur dúlcius
quam Iesus Dei Fílius.

Iesu, dulcédo córdium,
fons veri, lumen méntium,
excédis omne gáudium
et omne desidérium.

Quando cor nostrum vísitas,
tunc lucet ei véritas,
mundi viléscit vánitas
et intus fervet cáritas.

Da nobis largus véniam,
amóris tui cópiam;
da nobis per præséntiam
tuam vidére glóriam.

Laudes tibi nos pángimus,
diléctus es qui Fílius,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat ínclitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Mélior est dies una in átriis tuis super mília.

Psalmus 83 (84)
Desiderium templi Domini

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)

2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3     Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
 Cor meum et caro mea *
      exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
      et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
      altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
      in perpétuum laudábunt te. –

6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
      ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
      étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
      vidébitur Deus deórum in Sion. –

9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
      áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
       et réspice in fáciem christi tui. –

11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
       elégi ad limen esse in domo Dei mei *
       magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –

12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
       grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
       non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
       beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Mélior est dies una in átriis tuis super mília.

Ant. 2 Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia, allelúia.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia, allelúia.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

V. In colúmna nubis loquebátur ad eos.
R. Custodiébant testimónia eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

3, 7 – 4, 6

Gloria novi fœderis a Christo diffusa

     Fratres: Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam; si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.
     Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius, quæ evacuátur. Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet non revelátum quóniam in Christo evacuátur; sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. Quando autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.
     ídeo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
     Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, in quibus deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. Non enim nosmetípsos prædicámus sed Iesum Christum Dóminum; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Iesu Christi.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 1. 2b

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * Ut fílii Dei nominémur et sumus.
V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii Dei nominémur et sumus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne Anastásii Sinaítæ epíscopi in die Transfiguratiónis Dómini

(Nn. 6-10: Mélanges d‘archéologie et d‘histoire 67 [1955], 241-244)

Bonum est nos hic esse

     Mystérium hoc manifestávit Iesus discípulis suis in monte Thabor. Postquam enim inter eos ámbulans sermónes de regno deque suo áltero in glória advéntu díxerat, ut, qui fortásse non satis certi erant de iis quæ circa regnum nuntiáverat, firmíssime tandem in cordis íntimis convinceréntur, utque étiam ex præséntibus futúra créderent, divínam manifestatiónem in monte Thabor mirabíliter exhíbuit tamquam præfiguratívam imáginem regni cælórum. Ita prorsus ac si díceret: «Ne témporis intervállum incredulitátem in vobis gignat, statim, in præsénti, amen dico vobis, sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant Fílium hóminis veniéntem in glória Patris sui».
     Osténdens autem Evangelísta poténtiam Christi cum ipsíus voluntáte conveníre, addit: Et post dies sex assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum. Et transfigurátus est ante eos, et resplénduit fácies eius sicut sol, vestiménta autem eius facta sunt sicut nix. Et ecce apparuérunt Móyses et Elías cum eo loquéntes.
     Hæc sunt præséntis sollemnitátis mirácula, hoc est nobis salutáre mystérium quod in monte nunc est adimplétum; simul enim nos modo cóngregat et mors et festívitas Christi. Ut ígitur íntima ineffabílium horum sacrorúmque mysteriórum una cum eléctis inter discípulos a Deo inspirátos penetrémus, vocem divínam sacrámque audiámus, quæ ex alto, e vértice montis nos instánter cónvocat.
     Illuc nos opórtet festináre — audénter dico — sicut Iesus, qui hic in cælis dux noster est ac præcúrsor, quocum fulgébimus óculis spiritálibus, lineaméntis quodam modo ánimæ nostræ renováti, ad eius conformáti imáginem, ac sicut ipse sine intermissióne transfiguráti divinǽque natúræ facti consórtes et ad superióra paráti.
     Illuc currámus, animósi ac lætántes, et intrémus in íntimam nubem, facti tamquam Móyses et Elías, vel Iacóbus et Ioánnes. Esto sicut Petrus, in divínam visiónem et apparitiónem raptus, pulchra hac Transfiguratióne transfigurátus, elátus e mundo, abstráctus a terra; relínque carnem, désere creatiónem et convértere ad Creatórem, cui Petrus a se abréptus: Dómine, inquit, bonum est nos hic esse.
     Equidem, Petre, vere bonum est nos hic esse cum Iesu atque hic in sǽcula manére. Quid felícius, quid áltius, quid est præstántius quam esse cum Deo, ipsi conformári, in luce inveníri? Certe unusquísque nostrum, cum Deum in se hábeat et sit in divínam eius imáginem transfigurátus, cum lætítia exclámet: Bonum est nos hic esse, ubi ómnia sunt lúcida, ubi gáudium est et beatitúdo et iucúnditas, ubi ómnia in corde tranquílla sunt et seréna et dúlcia, ubi (Christus) Deus conspícitur; ubi mansiónem ipse cum Patre facit et advéniens ait: Hódie salus dómui huic facta est; ubi cum Christo thesáuri exstant et cumulántur bonórum æternórum; ubi primítiæ et imágines futurórum sæculórum velut in spéculo describúntur.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 17, 2. 3; cf. Lc 9, 32. 34

R. Spléndida facta est ut sol fácies Iesu; * Et vidéntes discípuli maiestátem eius, admirántes timuérunt valde.
V. Et apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. * Et vidéntes discípuli maiestátem eius, admirántes timuérunt valde.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Hódie Dóminus Iesus Christus fácie ut sol in monte resplénduit, et vestiméntis tamquam nix cándidus enítuit.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Hódie Dóminus Iesus Christus fácie ut sol in monte resplénduit, et vestiméntis tamquam nix cándidus enítuit.

Ant. 2 Hódie, transfiguráto ac Patris voce testificáto Dómino, Móyses et Elías affuérunt spléndidi, excéssum eius quem completúrus erat loquéntes.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Hódie, transfiguráto ac Patris voce testificáto Dómino, Móyses et Elías affuérunt spléndidi, excéssum eius quem completúrus erat loquéntes.

Ant. 3 Lex per Móysen data est et prophetía per Elíam, qui in maiestáte visi sunt cum Dómino loquéntes, in monte fulgéntes.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lex per Móysen data est et prophetía per Elíam, qui in maiestáte visi sunt cum Dómino loquéntes, in monte fulgéntes.

LECTIO BREVIS

Ap 21, 10.23
Sústulit me ángelus in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo. Et cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * allelúia, allelúia.
R. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * allelúia, allelúia.
V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ecce vox de nube dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ecce vox de nube dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte, allelúia.

PRECES
Deum Patrem Dómini et Salvatóris nostri Iesu Christi, qui in monte ante discípulos mirabíliter transfigurátus est, fidénter deprecémur:
     In lúmine tuo, Dómine, lumen videámus.

Pater clementíssime, qui Fílium tuum diléctum transfigurásti et in nube lúcida teípsum manifestásti,
fac ut verbum Christi fidéliter audiámus.
Deus, qui eléctos inebriásti ab ubertáte domus tuæ et torrénte voluptátis tuæ illos potásti,
concéde, ut in córpore Christi fontem vitæ nostræ inveniámus.
Deus, qui fecísti de ténebris lumen splendéscere et illuxísti in córdibus nostris ad contemplándam claritátem tuam in fácie Christi Iesu,
fove in nobis spíritum contemplatiónis Fílii tui dilécti.
Deus, qui nos vocásti vocatióne tua sancta, secúndum grátiam tuam nunc manifestátam per illuminatiónem salvatóris nostri Iesu Christi,
illústra per Evangélium inter hómines vitam incorruptíbilem.
Pater amantíssime, qui talem caritátem dedísti nobis ut fílii Dei nominémur et simus,
præsta, ut, cum apparúerit Christus, símiles ei fiámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)