lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 augustus 2010
Pro O.P.: S. Rosæ de Lima, virginis, memoria


Isabella Flores, cui pulchritudo nomen « Rosa» vulgo obtinuit, Limæ in Peruvia anno 1586 orta, primus Americæ sanctitatis flos exstitit, pænitentiæ et orationis fragrantia prænitens. Plurimis donata ingenii muneribus, ut evangelicæ perfectioni plenius inhæreret inter sorores Ordinis ascribi voluit. Divinæ contemplationi insistens, alios quoque ad arcana « orationis secretæ » introducere cupiebat, libros spirituales ad hoc divulgans et vel ipsos presbyteros incitans ut omnes ad amorem orationis allicerent. Pæne reclusa in horto parentum, muneri tamen Ecclesiæ missionario animum patefaciebat: zelo ardens salutis peccatorum et « Indiorum », pro quibus vitam donare cupiebat, voluntariis afflictationibus se subiciebat ut Christo eos lucrifaceret, « dolens, mulier cum esset, quod se applicare nequiret muneri apostolico ». Damnum peccati serio perpendens, « de seipsa petram et calcem facere vellet ut inferni ostium omnibus clauderet ». Amore Iesu in Eucharistiæ Sacramento ac in Deiparam Virginem pietate flagrans, eius Rosarium inenarrabili zelo propagare sategit, illum existimans omnem christianum debere «voce prædicare et in corde infixum tenere». Limæ obiit die 24 augusti anno 1617, 31 annos nata. A Clemente IX inter beatos relata anno 1668, a Clemente X sancta fuit declarata die 12 aprilis 1671. Ex anno 1671 America meridionalis patronam eam veneratur.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra cælum púrpurat,
rosísque mane cóncolor
laudes sacrátæ vírginis
Rosæ monet nos pángere.

Hanc ergo laudent Angeli
et omnis ordo cǽlitum,
laudent chori mortálium
ubíque gestis ínclitam.

Hanc primam amóris víctimam
admóvit aris India,
orbis iuvámen prǽpotens,
exémplar innocéntiæ.

Nunc læta pæniténtiæ
largo potítur prǽmio,
novúmque psallit cánticum,
Agni sequens vestígia.

Iugis tibi laus, Trínitas,
reddátur omni témpore,
et cum Rosa nos pértrahe
ad nuptiále gáudium. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Sophoníæ prophétæ

3, 8-20
Salus pauperibus Israel promittitur

«Exspécta me, dicit Dóminus, in die, qua surgam ut testis; quia iudícium meum, ut cóngregem gentes et cólligam regna, ut effúndam super eas indignatiónem meam, omnem iram furóris mei; in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini et sérviant ei úmero uno. Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei, fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. In die illa non confundéris super cunctis actiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me; quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbos tuos, et non adícies exaltári ámplius in monte sancto meo. Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum». Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel. Non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium; et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur et accubábunt, et non erit qui extérreat. Lauda, fília Sion, iubiláte, Israel! Lætáre et exsúlta in omni corde, fília Ierúsalem! Abstulit Dóminus iudícium tuum, avértit inimícos tuos; rex Israel Dóminus in médio tui, non timébis malum ultra. In die illa dicétur Ierúsalem: «Noli timére, Sion; ne dissolvántur manus tuæ! Dóminus Deus tuus in médio tui, fortis ipse salvábit; gaudébit super te in lætítia, commótus in dilectióne sua; exsultábit super te in laude sicut in die convéntus». «Auferam a te calamitátem, ut non ultra hábeas super ea oppróbrium. Ecce ego interfíciam omnes, qui afflixérunt te in témpore illo; et salvábo claudicántem et eam, quæ eiécta fúerat, congregábo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusiónis eórum, in témpore illo, quo addúcam vos, et in témpore, quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero sortem vestram coram óculis vestris», dicit Dóminus.
 

RESPONSORIUM

Soph 3, 12. 9a

R. Derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.
V. Tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.

LECTIO ALTERA

LECTIO ALTERA [***]

E Procéssu pro Canonizatióne

(Cf. Breve ristretto della vita maravigliosa della Ven. Serva di Dio Suor Rosa di S. Maria... cavato da processi per la sua Canonizzazione dal P. Maestro F. Giov. Domenico Lioni ... in Roma per N. A. Tinassi, 1665, pp. 63-65; 123-125; 174; 179-182)

Sancta Rosa, vera discipula S. P. Dominici

     Rosa a sancta María in ómnibus rebus Creatóris laudándi occasiónem nanciscebátur; ab omni cogitatióne inítium ducébat ut mentem ad Deum extólleret atque multos edocére volébat secréta oratiónis tácitæ. Itaque, sicut alébat ánimam suam bonos auctóres legéndo, ita libros spirituáles vulgábat et presbýteros hortabátur ut omni ópere pæniténtes atque auditóres allícerent ad amórem oratiónis. Inenarrábilis est eius devótio erga Rosárium mariále quod coniúngit oratiónem mentis et vocis: existimábat quia omnis christiánus debéret voce Rosárium prædicáre et in corde infíxum tenére.
     Dulcédini, quam Dei amor in oratióne illi gustáre faciébat, repugnábat amaritúdo quæ proveniébat ex cognitióne mali atque peccáti. Singuláriter commovebátur exprobratiónibus in Ecclésiam; zelus eius tum incendebátur, lingua non impediebátur etsi obiurgátio eius sæpe dulcis et suádens fiébat supplicátio. Omnes mirabántur quod virgo, semper silens advérsus illos qui eam reprehendébant, tam celériter obsistébat Dei offensióni etiámsi levi.
     Amor Iesu in Eucharístiæ sacraménto máximam partem in vita eius habébat; diébus quibus Sanctíssimum Sacraméntum sollémniter adorabátur immóbilis in oratióne permanébat, multas per horas.
     Dolóre afficiebátur cógitans de animábus quæ dono fídei non fruúntur et præcípue de illis quæ in amplíssimis regiónibus Américæ idolórum cultu tenebántur. Misericórdia eórum capiebátur, de ipsis contínuo cogitábat, desíderans ómnia sæpiménta evértere et ad ipsos illuminándos salvandósque quasi alis mentis advoláre. De se ipsa petram et calcem fácere voluísset ut inférni óstium ómnibus cláuderet.
     Cum religiósis, præsértim cum Frátribus prædicatóribus, cólloquens eos hortabátur vi ac veheméntia vocis quæ ex afféctu cordis manábat ut mente et ánimo toti insísterent in conversiónem animárum. Ægre ferébat quod nimis vacárent stúdiis tantum speculatívis atque se malle dicébat ut sudóres, vigíliæ, labóres difficultatésque ad sciéntiam speculatívam adipiscéndam necessária, consúmpta essent in stúdio tam necessário voluntátis accendéndæ in Dei amóre.
     Dolébat quod, múlier cum esset, se applicáre nequíret, sicut valde optábat, múneri apostólico Evangélii infidélibus nuntiándi. Ut confessárium suum ad hoc sanctum negótium inflammáret, illi óbtulit se dimídiam partem meritórum suórum cessúram ut partem cáperet frúctuum apostolátus illíus. Cogitáverat étiam, quod certe perfecísset nisi mors impedivísset, puérulum quemdam paréntibus orbátum et derelíctum sibi assúmere ac nutríre ope sua et eleemósynis quorúndam sperans quod Dei grátia ductus, sacros órdines posset hic recípere et ad fídei propagatiónem inter infidéles se devovére.

RESPONSORIUM

Cf. Ier 31, 3; Os 2, 14. 19-20

R. In caritáte perpétua diléxit Rosam Dóminus; ídeo attráxit eam ab infántia et duxit in solitúdinem,* et locútus est ad cor eius.
V. Sponsávit eam in sempitérnum, in fide et in misericórdia. * Et locútus est ad cor eius.

Vel, praesertim in cantu:
Sir 24, 21; Io 12, 3

R. Ego quasi storax et gálbanus, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam.* Quasi bálsamum non mixtum Odor meus.
V. Dedit Indica Rosa odórem suavitátis, et domus impléta est ex, odóre unguénti.* Quasi bálsamum non mixtum Odor meus.

Vel alia:

Ex Epístola beáti Humbérti de Romans presbýteri De reguláris observántia disciplínæ

(Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, Romæ 1888, pp. 29-34)

Totam vitam vestram ad Dei gloriam ordinate

     Omni nisu vos exhíbete laudábiles, fratres mei, coram Deo sincéros puritáte et coram homínibus præcláros decénti disciplína. Exhibéte vos semper in tali servítio timorátos ac devótos. Sollícite Deo plácita investigáte et ardénter ea concupíscite ac impléte.
     In caritáte et ex caritáte cuncta fácere satágite, ut et Deo largiénte habeátis caritátis hábitum et per vestrum stúdium eius motum. Si enim unum istórum in vestris actiónibus defúerit, nequáquam apud Deum meritórium opus erit. Id ergo quod in usum vénerit devóte ad Deum reférte, et ei propter seípsum per amórem infatigabíliter inhæréte.
     Via vobis sit ad Deum tam próspera quam advérsa sustinére, ut in succéssibus cum gratiárum actióne sitis húmiles et in advérsis seu contráriis patiéntes. De nullo gaudeátis nisi quod Christo militétis, nec de áliquo doleátis nisi quod ab eius grátia vos elongétis. Soli Deo placére appetátis sibíque solúmmodo displicére timeátis. Sola vobis ea quæ vos Deo iungunt dulcéscant, sola quæ sibi contrária amaréscant. Totam vitam vestram ad Dei glóriam ordináte, semper illi de benefíciis suis grátias ágite et quidquid ad laudem eius non pértinet quasi amíssum pénitus reputáte.
     Sit vobis Deus in honóre gáudium, in mæróre solátium et in tribulatióne defénsio; sit vobis cibus in ieiúnio, in paupertáte abundántia, in infirmitáte salubérrima medicína; sit via per quam ambulétis, sit fons qui vos lavet, sit clavis quæ corda vestra sibi apériat mundo claudat. Et si vires córporis defíciant semper tamen in obséquio conditóris bonæ voluntátis desidéria inardéscant.
     Dilígite quod Deus díligit et odíte tantúmmodo id quod odit. Quantum est in vobis, semper studeátis habére intelléctum Deum cognoscéntem, afféctum Deum diligéntem: diligéntiam ipsum quæréntem, sapiéntiam ipsum inveniéntem, conversatiónem sibi placéntem, perseverántiam ipsum fiduciáliter exspectántem.
     Frequénter ad Deum cor dirígite propter familiaritátis eius amicítiam subintrándam, licet hoc ipsum fiat bréviter, et propter accídiam removéndam stúdiis spirituálibus vos paulátim assuefácite. Oratiónis usum vobis fácite et imprímite, nec tamen bonum tamquam ex consuetúdine sed ex devotiónis dulcédine adimpléte. Oratiónes furtívas quǽrite. IIlis quoque oratiónibus libéntius insístite, quæ afféctum vestrum ad fervórem videántur magis excitáre. Vidéte ne dum corpus est in choro tunc ánimus sit in foro.
     In lectióne studeátis intelléctu profícere et afféctu. Sic illa bona, quæ ex afféctu quandóque faciénda concípitis, compleátis, ne propter illa bonum obœdiéntiæ, vel id ad quod tenémini, negligátis. Et bréviter, ut summo bono coniúngi familiárius valeátis, ab omni negotiórum sæculárium strépitu sitis exúti, a vanitátibus speculatórum præséntium avúlsi, a cunctis infructuósis cogitatiónibus extránei et mundi blandiméntis ac illecébris crucifíxi.
     In omni actu, fratres caríssimi, studéte semper vobis profícere ad méritum et próximis ad exémplum. Circa servítia fratérna sitis iucúndi, spontánei et paráti, nec ulli sitis propter usum próprii córporis onerósi. Grátiam quam accepístis illis libénter impendátis. Id quod vobis deest, ab habéntibus humíliter requirátis. Delíctum fratérnum non indignátio sed compássio prosequátur. Quǽlibet transitória fratérnæ postpónite caritáti.
     [Diléctio debétur homínibus secúndum méritum, sed venerátio secúndum offícium et ætátem. Debétis ergo plus honoráre superióres, sed plus dilígere melióres. Prælátis obœdiéntiam, æquálibus concórdiam, inferióribus benefícium exhibéte. Conténdite maióribus per timórem súbici, æquálibus per caritátem óbsequi, sed minóribus per humilitátem coæquári.]

RESPONSORIUM

1 Th 5, 18

R. In ómnibus grátias ágite:* Sine intermissióne oráte.
V. Hæc est enim volúntas Dei in Christo Iesu in ómnibus vobis. * Sine intermissióne oráte.

Vel alia:

Ex Scriptis sanctæ Rosæ de Lima vírginis

(Ad medicum Castillo: edit. L . Getino, La Patrona de América, Madrid 1928, pp. 54-55)

Sciamus supereminentem scientiæ caritatem Christi

     Dóminus Salvátor vocem éxtulit et incomparábili maiestáte dixit: «Sciant omnes post tribulatiónem sequi grátiam; cognóscant sine póndere afflictiónum ad culmen grátiæ perveníri non posse; intéllegant charísmatum mensúram simul augéri iuxta increméntum labórum. Cáveant hómines ne errent neque fallántur; hæc est sola vera paradísi scala, et sine cruce non invenítur iter quo ad cælum ascéndant».
     Quibus verbis audítis, fortis ímpetus in me supervénit, quasi ad me ponéndam in médio platéæ, ut magnis clamóribus cunctis persónis cuiúsque ætátis, sexus et condiciónis, dícerem: «Audíte, pópuli; audíte, gentes. De mandáto Christi, uténdo verbis ex ipsíus ore prolátis, vos admóneo: Grátiam acquírere non póssumus, nisi afflictiónes pátimur; opus enim est labóres cumulári labóribus, ad consequéndam íntimam participatiónem divínæ natúræ, glóriam filiórum Dei et perféctam ánimæ felicitátem».
     Idem stímulus veheménter me impellébat ad prædicándam pulchritúdinem divínæ grátiæ; quod angústiis me premébat et sudáre et anheláre me cogébat. Anima enim mihi videbátur iam detinéri non posse in cárcere córporis, sin autem, ruptis vínculis, líbera et sola et maióre agilitáte per totum mundum ire dicéndo: «Utinam mortáles cognóscerent quanta res sit divína grátia, quam pulchra, quam nóbilis, quam pretiósa; quot divítias abscóndat in se, quot thesáuros, quot iúbila et delícias! Sine dúbio tota diligéntia et cura incúmberent ad sibi comparándas pœnas et afflictiónes! Cuncti per orbem terrárum requírerent præ fortúnis moléstias, infirmitátes et torménta, ad consequéndum inæstimábilem thesáurum grátiæ. Hoc est mercimónium et lucrum novíssimum patiéntiæ. Nullus quererétur de cruce neque de labóribus sibi forte obveniéntibus, si cognósceret statéram in qua ponderántur ut homínibus distribuántur».

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 27a. 28b-29; Ps 137 (138), 6

R. Quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes; et quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret; * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
V. Excélsus Dóminus, et húmilem réspicit, et supérbum a longe cognóscit. * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

PSALMODIA

Ant. 1 Trahe me, post te in odórem currémus unguentórum tuórum: óleum effúsum nomen tuum.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
      intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
      rex meus et Deus meus. –

4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
      mane exáudies vocem meam; *
      mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6     neque habitábit iuxta te malígnus, *
      neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –

7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
      perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
      virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
      introíbo in domum tuam; *
      adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –

9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
       dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
       cor eórum fóvea;
    sepúlcrum patens est guttur eórum, *
       mólliunt linguas suas. –

     11  [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
          secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
          quóniam irritaverunt te, Domine.]

12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
       in ætérnum exsúltent.
    Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
       qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
       quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Trahe me, post te in odórem currémus unguentórum tuórum: óleum effúsum nomen tuum.

Ant. 2 Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

Canticum
Soli Deo honor et gloria
1 Chr 29, 10-13
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3)

10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
       ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
       glória, splendor atque maiéstas.
    Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
       tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
       tu domináris ómnium. –

    In manu tua virtus et poténtia, *
       in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
       et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

Ant. 3 Veniénte Sponso, prudens virgo præparáta introívit cum eo ad núptias.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Veniénte Sponso, prudens virgo præparáta introívit cum eo ad núptias.

LECTIO BREVIS

Os 2, 14b.19-20
Ecce ego ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício, et in misericórdia et in miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ecce Sponsus venit * exi óbviam Christo Dómino.
R. Ecce Sponsus venit * exi óbviam Christo Dómino.
V. Quóniam ipse est Dóminus Deus tuus.
R. Exi óbviam Christo Dómino.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ecce Sponsus venit * exi óbviam Christo Dómino.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Mihi vívere Christus est et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.

Vel, praesertim in cantu:
Mirábilis in altis Dóminus, ut sponsam suam mirificáret, decórem indútus est, præcíngens se virtúte.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Mihi vívere Christus est et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.

Vel, praesertim in cantu:
Mirábilis in altis Dóminus, ut sponsam suam mirificáret, decórem indútus est, præcíngens se virtúte.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Bonórum ómnium largítor, omnípotens Deus, qui beátam Rosam, cæléstis grátiæ rore prævéntam, humilitáte, patiéntia et zelo pro pópulo suo claréscere fecísti, concéde nóbis ut vestígia eius sequéntes, Christi bonus odor éffici mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel:
Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte pæniténtiæ vacáre fecísti, da nobis eius intercessióne ut, vias vitæ sectántes in terris, torrénte deliciárum tuárum perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)