lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 iunius 2011
Dominica Pentecostes, sollemnitas

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáta nobis gáudia
anni redúxit órbita,
cum Spíritus Paráclitus
effúlsit in discípulos.

Ignis vibránte lúmine
linguæ figúram détulit,
verbis ut essent próflui
et caritáte férvidi.

Linguis loquúntur ómnium;
turbæ pavent gentílium,
musto madére députant,
quos Spíritus repléverat.

Patráta sunt hæc mýstice
Paschæ perácto témpore,
sacro diérum número,
quo lege fit remíssio.

Te nunc, Deus piíssime,
vultu precámur cérnuo:
illápsa nobis cǽlitus
largíre dona, o Spíritus.

Dudum sacráta péctora
tua replésti grátia;
dimítte nunc peccámina
et da quiéta témpora.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis; et nescis unde véniat aut quo vadat, allelúia.

Ant. 2 Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia.

Ant. 3 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ, allelúia.

V. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.
R. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

8, 5-27

Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei

    Fratres: Qui secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt; qui vero secúndum Spíritum, quæ sunt Spíritus. Nam sapiéntia carnis mors, sapiéntia autem Spíritus vita et pax; quóniam sapiéntia carnis inimicítia est in Deum, legi enim Dei non subícitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt.
     Vos autem in carne non estis, sed in spíritu, si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.
     Ergo, fratres, debitóres sumus, non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini; si autem Spíritu ópera córporis mortificátis, vivétis. Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, hi fílii Dei sunt. Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timórem, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: «Abba, Pater!». Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis.
     Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ vidétur, non est spes; nam, quod videt quis, sperat? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.
     Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.

RESPONSORIUM

Gal 4, 6; 3, 26; 2 Tim 1, 7

R. Quóniam estis fílii per fidem, in Christo Iesu, * Misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra, clamántem: Abba, Pater, allelúia.
V. Non dedit nobis Deus Spíritum timóris, sed virtútis et dilectiónis et sobrietátis. * Misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra, clamántem: Abba, Pater, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 317, 1-3: SCh 34, 302.306)

Missio Spiritus Sancti

     Dóminus, potestátem regeneratiónis in Deum dans discípulis, dicébat eis: Eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti.
     Hunc enim promísit per prophétas effúndere se in novíssimis tempóribus super servos et ancíllas, ut prophétent; unde et in Fílium Dei, fílium hóminis factum, descéndit, cum ipso assuéscens habitáre in génere humáno et requiéscere in homínibus et habitáre in plásmate Dei, voluntátem Patris óperans in ipsis et rénovans eos a vetustáte in novitátem Christi.
     Hunc Spíritum descendísse Lucas ait post ascénsum Dómini super discípulos in Pentecóste, habéntem potestátem ómnium géntium ad intróitum vitæ et ad apertiónem novi testaménti; unde et ómnibus linguis conspirántes hymnum dicébant Deo, Spíritu ad unitátem redigénte distántes tribus, et primítias ómnium géntium offerénte Patri.
     Unde et Dóminus pollícitus est míttere se Paráclitum, qui nos aptáret Deo. Sicut enim de árido trítico massa una fíeri non potest sine umóre, neque unus panis, ita nec nos multi unum fíeri in Christo Iesu poterámus sine aqua, quæ de cælo est. Et sicut árida terra si non percípiat umórem non fructíficat, sic et nos, lignum áridum exsisténtes primum, numquam fructificarémus vitam sine supérna voluntária plúvia.
     Córpora enim nostra per lavácrum illam, quæ est ad incorruptiónem, unitátem accepérunt, ánimæ autem per Spíritum.
     Spíritus Dei descéndit in Dóminum, Spíritus sapiéntiæ et intelléctus, Spíritus consílii et virtútis, Spíritus sciéntiæ et pietátis, Spíritus timóris Dei, quem ipsum íterum dedit Ecclésiæ, in omnem terram mittens de cælis Paráclitum, ubi et diábolum tamquam fulgur proiéctum, ait Dóminus; quaprópter necessárius nobis est ros Dei, ut non comburámur neque infructuósi efficiámur, et, ubi accusatórem habémus, illic habeámus et Paráclitum, commendánte Dómino Spirítui Sancto suum hóminem, qui incíderat in latrónes, cui ipse misértus est et ligávit vúlnera eius, dans duo denária regália, ut, per Spíritum imáginem et inscriptiónem Patris et Fílii accipiéntes, fructificémus créditum nobis denárium, multiplicátum Dómino annumerántes.

RESPONSORIUM

Act 2, 1-2

R. Cum complerétur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco; et factus est repénte de cælo sonus, * tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúia.
V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti, sonus repénte de cælo venit super eos. * Tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.

Ant. 2 Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.

Ant. 3 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.

LECTIO BREVIS

Act 5, 30-32
Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno; hunc Deus Príncipem et Salvatórem exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israel et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus obœdiéntibus sibi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.
R. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.
V. Et cœpérunt loqui.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.

PRECES
Christum Dóminum, qui Ecclésiam suam per Spíritum congregávit, spe firma implorémus:
     Rénova, Dómine, fáciem terræ.

Dómine Iesu, qui, in cruce exaltátus, de látere tuo flúmina aquæ vivæ fudísti,
Spíritum emítte nobis vivificántem.
Tu, qui, déxtera Dei glorificátus, Donum Patris discípulis es largítus,
Spíritum emítte, ut ipse mundum effíciat novum.
Tu, qui Apóstolis, in Spíritu tuo potestátem contulísti peccáta remitténdi,
déstrue peccátum in mundo.
Tu, qui promisísti Spíritum Sanctum, ut nos docéret ómnia, et quæcúmque dixísti, suggéreret nobis,
Spíritum emítte fídei nostræ illustratórem.
Qui promisísti te missúrum Spíritum veritátis, ut testimónium de te perhibéret,
Spíritum emítte, ut nos testes fidéles effíciat.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)