Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Christo Salvatori devotissimus, signanter in Crucis passione et in Eucharistiæ mysterio — quod liturgicis compositionibus extulit — filiali quoque erga Deiparam Virginem Mariam pietate flagravit. Obiit Fossæ Novæ [Fossanova], die 7 martii 1274, cum ad Lugdunense Concilium iter faceret. A Ioanne XXII, die 18 iulii 1323 in sanctorum numerum relatus fuit. A S. Pio V, die 11 aprilis 1567 quintus Latinæ Ecclesiæ Doctor declaratus est. A Leone XIII, die 4 augusti 1880, omnium Universitatum et Scholarum catholicarum Patronus proclamatus fuit. Eius festum, attentis liturgiæ instauratæ rationibus, hodierna celebratur die in qua translatio ipsius corporis Tolosam recolitur.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Splendor o perpes, Patris atque Verbum,
cuncta quod mundi bona condidísti,
en tibi laudis modulámur hymnum,
lucis et auctor.
Qui tuis Sponsam rádiis micáre
atque vis pasci dape veritátis,
sidus ingénti rútilum dedísti
lúmine Thomam.
Purus hic vivens animóque castus,
sic gradu certo per acúta mentis
fertur, ut vere videátur ire
Angeli ad instar.
Tam domus nostræ nitet hic sodális
luna quam ridens super astra fulget,
ac decus nobis simul est corúscum
fórmaque vitæ.
Unde mirántes pretiósa quanta
hic tulit doctor venerándus orbi,
eius optámus précibus fovéri,
dógmate duci,
Ut tibi, Patri parilíque Amori,
Christe, cum Thoma sócii per ævum,
gloriam, verus ubi Sol renídes,
usque canámus.
Amen.
PSALMODIA
Ant. 1
Ser. A: Dómine, ante te omne desidérium meum et gémitus meus a te non est abscónditus.
Ser. B: Divínus amor facit totum hóminem in Deum téndere sine vacillatióne.
hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)
I
2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
3 Et exaudívit clamórem meum *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos *
et firmávit gressus meos.
4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro. –
Vidébunt multi et timébunt *
et sperábunt in Dómino.
5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis: *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum. –
7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
8 tunc dixi: "Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me. *
9 Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui; *
et lex tua in præcórdiis meis."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Ser. A: Dómine, ante te omne desidérium meum et gémitus meus a te non est abscónditus.
Ser. B: Divínus amor facit totum hóminem in Deum téndere sine vacillatióne.
Ant. 2
Ser. A: Quia postulásti tibi sapiéntiam: ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intéllegens, dicit Dóminus.
Ser. B: Amor Dei est infúndens et creans bonitátem in rebus.
10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndi misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna. –
12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,
13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me. –
14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
Dóminus sollícitus est mei.
Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
Deus meus, ne tardáveris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2
Ser. A: Quia postulásti tibi sapiéntiam: ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intéllegens, dicit Dóminus.
Ser. B: Amor Dei est infúndens et creans bonitátem in rebus.
Ant. 3
Ser. A: Quod perspéximus de verbo vitæ, annuntiámus vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum.
Ser. B: Habitátio Dei agnósci non potest nisi per experiéntiam; nam verbis explicári non potest.
I
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. (Ap 21, 3)
1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, *
a quo trepidábo?
2 Dum apprópiant super me nocéntes, *
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei, *
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. –
3 Si consístant advérsum me castra, *
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prœlium, *
in hoc ego sperábo. –
4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini *
et vísitem templum eius. –
5 Quóniam occultábit me in tentório suo, *
in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
in petra exaltábit me.
6 Et nunc exaltátur caput meum *
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *
cantábo et psalmum dicam Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
Ser. A: Quod perspéximus de verbo vitæ, annuntiámus vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum.
Ser. B: Habitátio Dei agnósci non potest nisi per experiéntiam; nam verbis explicári non potest.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De libro Sirácidæ
Sapiéntiam ómnium antiquórum éxquiret sápiens et in prophétiis vacábit. Narratiónem virórum nominatórum conservábit et in
versútias parabolárum simul introíbit. Occúlta proverbiórum exquíret et in abscónditis parabolárum conversábitur.
In médio magnatórum ministrábit et in conspéctu príncipum apparébit. In terram alienigenárum géntium pertránsiet; bona
enim et mala in homínibus tentábit.
Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum
in oratióne et pro delíctis suis deprecábitur.
Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntiæ replébitur. Ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ et in
oratióne confitébitur Dómino. Et ipse díriget consílium et disciplínam et in abscónditis suis considerábit. Ipse palam fáciet
disciplínam doctrínæ suæ et in lege testaménti Dómini gloriábitur.
Collaudábunt multi sapiéntiam eius, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória eius, et nomen eius requirétur a
generatióne in generatiónem; sapiéntiam eius enarrábunt gentes, et laudem eius enuntiábit ecclésia.
RESPONSORIUM
Vel, præsertim in cantu:
LECTIO ALTERA
[***]
Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno presbýteri
Maniféstum est quod non omnes possunt sciéntiæ insudáre et proptérea a Christo data est lex brevis, ut ab ómnibus posset sciri,
et nullus propter ignorántiam possit ab eius observántia excusári. Et hæc est lex divíni amóris: Verbum breviátum fáciet Dóminus super terram.
Hæc lex autem debet esse régula ómnium áctuum humanórum. Sicut enim vidémus in artificiálibus, tunc unumquódque opus bonum et
rectum dícitur quando régulæ coæquátur; sic étiam quódlibet humánum opus rectum est et virtuósum quando régulæ divínæ dilectiónis
concórdat; quando vero a régula caritátis discórdat, tunc non est rectum nec bonum neque perféctum.
Hæc lex, scílicet divíni amóris, quáttuor éfficit in hómine valde desiderabília. Primo causat in eo spirituálem vitam.
Maniféstum est enim quod naturáliter amátum est in amánte. Et ídeo qui Deum díligit ipsum in se habet: Qui manet in caritáte,
in Deo manet, et Deus in eo. Natúra étiam amóris est quod amántem in amátum transfórmat. Si autem Deum dilígimus divíni
effícimur: Qui adhǽret Deo unus spíritus est. Sicut Augustínus dicit: «Sicut ánima est vita córporis, ita Deus est vita ánimæ».
Sic étiam ánima hunc operátur virtuóse et perfécte quando per caritátem operátur, per quam Deus hábitat in ea; absque caritáte
vero non operátur: Qui non díligit, manet in morte. Si quis autem habet ómnia dona Spíritus Sancti absque caritáte, non habet
vitam. Sive enim sit grátia linguárum, sive sit donum fídei, sive quidquid áliud ut donum prophetíæ, sine caritáte vitam non
tríbuunt. Si enim corpus mórtuum induátur auro et lapídibus pretiósis, nihilóminus mórtuum manet.
Secúndum vero est divinórum mandatórum observántia. Dicit enim Gregórius quod cáritas non est otiósa; si enim est magna
operátur, si vero non operátur non est ibi cáritas. Vidémus enim amántem propter amátum magna et difficília operári, et
proptérea dicit Dóminus: Si quis díligit me, sermónem meum servábit. Qui mandátum et legem divínæ dilectiónis servat, totam legem implet.
Tértium quod facit cáritas est præsídium contra advérsa. Habénti enim caritátem nulla advérsa nocent, immo in utilitátem
convertúntur: Diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum; immo étiam advérsa et difficília suávia vidéntur amánti, sicut et apud nos maniféste vidémus.
Quartum vero est quod ad felicitátem perdúcit; solum enim caritátem habéntibus ætérna beatitúdo promíttitur. Omnia enim
ália absque caritáte insufficiéntia sunt. Et sciéndum quod solum secúndum differéntiam caritátis est differéntia
beatitúdinis et non secúndum áliquam áliam virtútem. Multi magis abstinéntes fuérunt quam Apóstoli sed ipsi in beatitúdine
omnes álios excéllunt propter excelléntiam caritátis.
[Sicut ex dictis iam maniféstum est quáttuor éfficit cáritas. Primo enim éfficit peccatórum remissiónem. Et hoc maniféste
vidémus ex nobis. Si enim áliquis áliquem offéndit et ipsum póstea íntime díligat, propter dilectiónem sibi offénsa laxátur.
Et hoc máxime maniféstat Magdalénæ exémplum de qua dicit Dóminus: Dimíssa sunt ei peccáta multa. Sed quare? Subdit:
Quóniam diléxit multum. Sed forte dicet áliquis: súfficit ergo cáritas ad delénda peccáta et non est necessária pæniténtia.
Sed considerándum quod nullus vere díligit qui non vere pǽnitet.
Item causat cordis illuminatiónem. Sicut enim dicit Iob: Omnes invólvimur ténebris; frequénter enim nescímus quid agéndum
vel quid desiderándum, sed cáritas docet ómnia necessária ad salútem: Unctio eius docet vos de ómnibus. Et hoc est quia ubi
cáritas ibi Spíritus Sanctus qui ómnia novit, qui dedúcet nos in viam rectam. Item éfficit in hómine perféctam lætítiam.
Item éfficit étiam pacem perféctam. Item facit cáritas hóminem magnæ dignitátis. Cáritas enim de servo facit líberum et amícum.
Cáritas facit non solum líberos, sed étiam fílios, ut scílicet fílii Dei nominémur et simus: Ipse Spíritus testimónium reddit
spíritui nostro, quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi. Licet ómnia
dona sint a Patre lúminum, istud tamen donum, scílicet caritátis, ómnia ália dona superexcéllit. Omnia enim ália sine caritáte
et Spíritu Sancto habéntur, cum caritáte vero necessário Spíritus Sanctus habétur.]
RESPONSORIUM
Vel, præsertim in cantu:
Vel alia:
Ex Opúsculis theológicis sancti Thomæ de Aquíno presbýteri
Christus páuperes paréntes elégit et tamen virtúte perféctos, ne quis de sola carnis nobilitáte et paréntum divítiis
gloriétur, páuperem vitam gessit, ut divítias docéret contémnere, privátus absque dignitáte vixit, ut hómines ab
inordináto appetítu honórum revocáret, labórem, famem, sitim et córporis flagélla sustínuit, ne hómines voluptátibus
et delíciis inténti propter asperitátes huius vitæ retraheréntur a bono virtútis.
Ad extrémum sustínuit mortem, ne propter mortis timórem áliquis veritátem deséreret, et ne áliquis pro veritáte
vituperábilem mortem formidáret, exprobratíssimum genus mortis elégit, scílicet mortis crucis. Sic ergo convéniens
fuit Fílium Dei hóminem factum mortem pati, ut sui exémplo hómines provocáret ad virtútem, ut sic verum sit quod
Petrus dícit: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia eius.
Si enim vixísset in mundo dives, potens et in áliqua magna dignitáte constitútus, credi potuísset quod eius doctrína
et mirácula favóre hóminum et potestáte humána fuíssent recépta, et ídeo ut maniféstum fíeret opus divínæ virtútis,
ómnia abiécta et infírma in mundo elégit: páuperem matrem, vitam ínopem, discípulos et núntios idiótas, reprobári et
condemnári étiam úsque ad mortem a magnátibus mundi, ut maniféste apparéret quod suscéptio miraculórum eius atque
doctrínæ non fuit humánæ poténtiæ sed divínæ.
Est autem circa hoc áliud considerándum quod secúndum eándem ratiónem providéntiæ qua in se ipso Dei Fílius homo factus
infírma pati vóluit, étiam suos discípulos, quos humánæ salútis minístros instítuit, vóluit esse in mundo abiéctos, unde
non elégit litterátos et nóbiles sed illitterátos et ignóbiles, páuperes scílicet piscatóres. Et eos mittens ad salútem
hóminum procurándam iussit paupertátem serváre, persecutiónes et oppróbria pati et mortem étiam pro veritáte subíre, ne
eórum prædicátio ad áliquid terrénum cómmodum compósita viderétur,
et ut salus mundi non ascriberétur humánæ sapiéntiæ aut virtúti sed solum divínæ; unde nec in eis défuit virtus divína
mirabília óperans, qui tamen secúndum mundum videbántur abiécti.
Hoc autem erat necessárium reparatióni humánæ, ut hómines díscerent non de se ipsis supérbe confídere sed de Deo, hoc enim
ad perfectiónem humánæ iustítiæ requíritur ut homo totáliter se Deo subíciat, a quo étiam ómnia bona cónsequi speret adipiscénda et adépta recognóscat.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri
Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra
peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.
Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.
Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque
enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quae Christus
appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.
Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in
cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.
Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter
suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum
paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi
in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui
propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.
Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.
Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœdiens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam
uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.
Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri
sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.
Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera
expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis; et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis; et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius.
Ant. 2 Lætificávit Ecclésiam in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictióne est.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Lætificávit Ecclésiam in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictióne est.
Ant. 3 Cor suum trádidit ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecátus est.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Cor suum trádidit ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecátus est.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
V. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Apéruit os eius.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.
Vel, præsertim in cantu: Collaudétur Christus, Rex glóriæ, qui per Thomam lumen Ecclésiæ mundum replet doctrína grátiæ.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.
Vel, præsertim in cantu: Collaudétur Christus, Rex glóriæ, qui per Thomam lumen Ecclésiæ mundum replet doctrína grátiæ.
PRECES
Laudes dicámus Christo Dómino, qui Ecclésiam suam sancti Thomæ doctrínis et méritis illustráre dignátus est:
Tu splendor Patris, tu spes perénnis ómnium.
Dómine qui dixísti: Ego sum via et véritas et vita,
— laus tibi sit, qui sequácem tuum Thomam strénuum fecísti veritátis investigatórem et vitæ perféctæ prosecutórem.
Dómine qui dixísti: Qui facit veritátem, venit ad lucem,
— laus tibi sit ex innúmeris per orbem hóminibus, qui secúndum percéptam sibi veritátem ágere nitúntur.
Verbum per quod facta sunt ómnia,
— laus tibi pro intelléctu hómini colláto, quo et Deum cognóscere váleat et mundum sibi subígere.
Lumen de lúmine et splendor patérnæ glóriæ,
— laus tibi sit ex illórum stúdio, qui magis in dies te cognóscere sátagunt, ut et frátribus notum fáciant.
[Fratres, nos conditióne servi grátia facti sumus fílii Dei, quare eum invocáre audémus, dicéntes:]
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sapiéntiæ tuæ præcónem, ac sanctitátis vitæ exémplar Ecclésiæ tuæ próvide tribuísti, illíus méritis et exémplo, te nobis
iúgiter concéde et veráciter quǽrere, et super ómnia dilígere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)