Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVI
S. Sarbelii Makhlüf, presbyteri, memoria ad libitum
Per OP: B. Ioanne de Orvieto, virginis, pro commemoratione
Pro OP: B. Augustini de Biella, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres:
Cum veníssem Tróadem ob evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino,
non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis proféctus sum in Macedóniam. Deo autem
grátias, qui semper triúmphat nos in Christo et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco. Quia Christi bonus odor sumus Deo
in his, qui salvi fiunt, et in his, qui péreunt: áliis quidem odor ex morte in mortem, áliis autem odor ex vita in vitam. Et ad hæc quis
idóneus? Non enim sumus sicut plúrimi adulterántes verbum Dei, sed sicut ex sinceritáte, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo lóquimur.
Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? Aut numquid egémus sicut quidam commendatíciis epístulis ad vos aut ex vobis? Epístula nostra vos
estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur et légitur ab ómnibus homínibus; manifestáti quóniam epístula estis Christi ministráta a nobis,
scripta non atraménto sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis sed in tábulis cordis carnálibus.
Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra
ex Deo est, qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Ammónii eremítæ
Dilectíssimi in Dómino, vos scitis, facta prævaricatióne præcépti, ánimam non posse Deum cognóscere nisi seípsam ab homínibus et ómnibus occupatiónibus elongáverit.
Tunc enim videt adversárium suum, quantópere sibi resístat. Viso autem adversário suo secum colluctánte eóque devícto secum aliquándo conflictánte, dein Deus hábitat
in ea et ex tristítia in gáudium et exultatiónem transfórmatur. Quodsi autem in pugna superáta est, supervénit ei tristítia et tepor cum multis áliis rebus et moléstia génerum diversórum.
Huius causa Patres in erémo solitário modo vitam agébant, cum Elías Thesbítes, tum Ioánnes. Nolíte existimáre eos inter hómines iustos fuísse, eo quod inter hómines
invénti sunt operántes ipsam iustítiam, sed prius in magno erant siléntio et hac ratióne accepérunt Dei virtútes, ut in eis hábitet, et tunc misit eos Deus inter
hómines, postquam omnes virtútes assecúti erant, ut essent dispensatóres Dei et sanárent infirmitátes eórum. Médici erant enim animárum imbecillitátem eárum sanáre
voléntes. Qua ígitur de causa e siléntio erépti ad hómines mittúntur, sed tunc demum mittúntur, quando omnes eórum infirmitátes sanátæ erant. Fíeri enim nequit, ut
ánima ædificatiónis causa ad hómines mittátur, dum áliquas imperfectiónes hábeat. Qui autem ántequam perfectiónem consecúti sunt, proficiscúntur, próprio arbítrio
véniunt, non vero Dei volúntate, Deus autem de his, qui huiúsmodi sunt, eos vitúperans dicit: «Ego — ait — non misi eos et ipsi currébant». Quaprópter ne ánimam
quidem suam possunt serváre, eo minus ánimas aliénas possunt ædificáre.
Qui vero a Deo mittúntur, non libénter elongántur a siléntio. Sciunt enim se in siléntio acquisiísse virtútem divínam. Attamen ne tales sint, qui Creatóri non obœdiant,
proficiscúntur ad ædificatiónem spiritálem ipsum imitántes: quemádmodum Pater misit Fílium suum verum de cælo, ut sanáret omnes morbos et infirmitátes hóminum. Scriptum
est enim: «Hic dolóres nostros tulit et infirmitátes nostras portávit». Quaprópter omnes sancti, qui ad hómines véniunt eos sanatúri, Creatórem imitántur in ómnibus,
quo nempe modo digni efficiántur adoptióne filiórum Dei et, ut quemádmodum est Pater et Fílius, ipsi quoque sint in sǽculum sæculórum.
En, dilectíssimi, osténdi vobis siléntii virtútem, quómodo omni ex parte sanet et quómodo Deo accéptum sit. Quaprópter scripsi vobis, ut fortes vos exhibeátis in illa
re, cui óperam datis, et sciátis ope siléntii profecísse omnes sanctos et ídeo virtútem divínam in eis habitásse et ídeo mystéria cæléstia eis indicásse et eius grátia
totam vetustátem mundi huius profligásse. Et qui hæc scripsit vobis, ope ipsíus pervénit ad hanc mensúram.
Multi autem sunt hac ætáte anachorétæ, qui non possunt in siléntio perseveráre, quóniam non póterant víncere voluntátem suam. Et ídeo assíduo inter hómines hábitant,
qui néqueunt se ipsos contémnere et consuetúdinem humáni géneris fúgere et in pugna luctári. Proptérea, relícto siléntio, restant se cum propínquis suis consolántes
toto vitæ suæ témpore. Et ídeo non sunt dignáti suavitáte divína, nec eo ut in eis inhábitet virtus divína. Apparénte enim eis virtúte, ínvenit eos consolántes se
sǽculo tabernáculi huius et passiónibus ánimæ ac córporis, nec proínde potest descéndere super eos; immo neque amor pecúniæ et vana hóminum glória et omnes infirmitátes
ánimæ et occupatiónes sinunt virtútem divínam descéndere super eos.
Vos autem fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis. Qui enim a siléntio recédunt, non possunt superáre passiónes suas, nec possunt pugnáre contra adversárium
suum, cum sint passiónibus suis súbditi; vos autem et passiónes superátis et virtus divína vobíscum sit.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.
Si diligitis me, mandata mea servabitis. (Io 14, 15)
1 Misericórdiam et iudícium cantábo; *
tibi, Dómine, psallam.
2 Intéllegam in via immaculáta; *
quando vénies ad me? –
Perambulábo in innocéntia cordis mei, *
in médio domus meæ.
3 Non propónam ante óculos meos rem iniústam, †
faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, *
non adhærébit mihi. –
4 Cor pravum recédet a me, *
malígnum non cognóscam.
5 Detrahéntem secréto próximo suo, *
hunc cessáre fáciam;
supérbum óculo et inflátum corde, *
hunc non sustinébo. –
6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábit.
7 Non habitábit in médio domus meæ, qui facit supérbiam; *
qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum.
8 In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, *
ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tibi, Dómine, psallam, et intéllegam in via immaculáta.
Ant. 2 Ne áuferas, Dómine, misericórdiam tuam a nobis.
26 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,
27 quia iustus es in ómnibus, *
quæ fecísti nobis.
29 Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te *
et delíquimus in ómnibus. –
34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum *
et ne díssipes testaméntum tuum,
35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
propter Abraham diléctum tuum *
et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, –
36 quibus dixísti quod multiplicáres semen eórum *
sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris, –
37 quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes *
sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra; –
38 et non est in témpore hoc †
princeps et prophéta et dux, *
neque holocáustum neque sacrifícium, –
39 neque oblátio neque incénsum, †
neque locus primitiárum coram te, *
ut possímus inveníre misericórdiam;
sed in ánima contríta et spíritu humilitátis suscipiámur †
40 sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
et sicut in mílibus agnórum pínguium, –
sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, †
et pérfice subsequéntes te,*
quóniam non est confúsio confidéntibus in te. –
41 Et nunc séquimur te in toto corde *
et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ne áuferas, Dómine, misericórdiam tuam a nobis.
Ant. 3 Deus, cánticum novum cantábo tibi.
Omnia possum in eo qui me confortat. (Phil 4, 13)
1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
qui docet manus meas ad prœlium *
et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
refúgium meum et liberátor meus;
scutum meum, et in ipso sperávi, *
qui subdit pópulum meum sub me. –
3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
dies eius sicut umbra prætériens. –
5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
éripe me et líbera me de aquis multis,
de manu filiórum alienigenárum, †
8 quorum os locútum est vanitátem, *
et déxtera eórum déxtera mendácii. –
9 Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Deus, cánticum novum cantábo tibi.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui sanctum Sarbélium, presbýterum, ad singulárem pugnam erémi vocásti et omni génere pietátis imbuísti, concéde nobis, quǽsumus, ut
imitatóres domínicæ passiónis effécti regno eius mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)