lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 ianuarius 2013
Tempus nativitatis, hebd. II

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quicúmque Christum quǽritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.

«Quis iste tantus — ínquiunt —
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?

Illústre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini».

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas

Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
      audítas fáciet omnes laudes eius?

3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
      et fáciunt iustítiam in omni témpore. –

4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
      vísita nos in salutári tuo,

5 ut videámus bona electórum tuórum, †
      ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
      ut gloriémur cum hereditáte tua. –

6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
      iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
      non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
      et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
      ut notam fáceret poténtiam suam. –

9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
      et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
      et redémit eos de manu inimíci.

11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
      unus ex eis non remánsit.

12 Et credidérunt verbis eius *
      et cantavérunt laudem eius. –

13 Cito oblíti sunt óperum eius *
      et non sustinuérunt consílium eius;

14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
      et tentavérunt Deum in inaquóso.

15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
      et misit saturitátem in ánimas eórum. –

16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
      Aaron sanctum Dómini.

17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
      et opéruit super congregatiónem Abíram.

18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
      flamma combússit peccatóres. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
      et adoravérunt scúlptile;

20 et mutavérunt glóriam suam *
      in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
      qui fecit magnália in Ægýpto,

22 mirabília in terra Cham, *
      terribília in mari Rubro.

23 Et dixit quia dispérderet eos, *
      nisi affuísset Móyses eléctus eius:
   stetit in confractióne in conspéctu eius, *
      ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –

24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
      non credidérunt verbo eius.

25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
      non exaudiérunt vocem Dómini.

26 Et elevávit manum suam super eos, *
      ut prostérneret eos in desérto

27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
      et dispérgeret eos in regiónibus.

28 Et adhæsérunt Beélphegor *
      et comedérunt sacrifícia mortuórum;

29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
      et irrúpit in eos ruína.

30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
      et cessávit quassátio,

31 et reputátum est ei in iustítiam, *
      in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –

32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
      et vexátus est Móyses propter eos,

33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
      et témere locútus est in lábiis suis. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

34 Non disperdidérunt gentes, *
      quas dixit Dóminus illis.

35 Et commíxti sunt inter gentes *
      et didicérunt ópera eórum.

36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
      et factum est illis in scándalum. –

37 Et immolavérunt fílios suos *
      et fílias suas dæmóniis.

38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
      sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
      quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
   Et infécta est terra in sanguínibus, †

39   et contamináti sunt in opéribus suis *
      et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –

40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
      et abominátus est hereditátem suam

41 et trádidit eos in manus géntium, *
      et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
      et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –

43 Sæpe liberávit eos; †
      ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
      et corruérunt in iniquitátibus suis.

44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
      cum audívit clamórem eórum. –

45 Et memor fuit testaménti sui *
      et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

46 Et dedit eos in miseratiónes *
      in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.

47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
      et cóngrega nos de natiónibus,
   ut confiteámur nómini sancto tuo *
      et gloriémur in laude tua. –

48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
      a sǽculo et usque in sǽculum. *
      Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Erat lux vera.
R. Quæ illúminat omnem hóminem.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

66, 10-14.18-23
Salus universa

     Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi, qui lugebátis super eam, ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius, ut mulgeátis et delíciis affluátis ex ubéribus glóriæ eius.
     Quia hæc dicit Dóminus: «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem et quasi torréntem inundántem glóriam géntium. Sugétis, in ulnis portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si quem mater consolátur, ita ego consolábor vos; et in Ierúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et manifestábitur manus Dómini in servis eius et indignábitur inimícis suis.
     Ego autem cognóscens ópera eórum et cogitatiónes eórum véniam, ut cóngregem omnes gentes et linguas; et vénient et vidébunt glóriam meam. Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salváti fúerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoc, Ros, Tubal et Iavan, ad ínsulas longínquas, ad eos, qui non audiérunt de me et non vidérunt glóriam meam, et annuntiábunt glóriam meam géntibus; et addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus oblatiónem Dómino, in equis et in quadrígis et in lectícis et in mulis et in dromedáriis, ad montem sanctum meum Ierúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Israel oblatiónem in vase mundo in domum Dómini. Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus.
     Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fáciam, stabunt coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit: unoquóque novilúnio et quovis sábbato, véniet omnis caro, ut adóret coram fácie mea», dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Is 66, 18.19; Io 17, 6.18

R. Ego véniam ut cóngregem omnes gentes et linguas: * Et vénient et vidébunt glóriam meam et annuntiábunt eam géntibus.
V. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo: sicut tu me misísti, et ego misi eos. * Et vénient et vidébunt glóriam meam et annuntiábunt eam géntibus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus Fausti Regiénsis epíscopi

(Sermo 5, de Epiphania 2: PLS 3, 560-562)

Nuptiae Christi et Ecclesiæ

     Die autem tértio núptiæ fiébant. Quæ istæ sunt núptiæ, nisi vota et gáudia salútis humánæ, quæ vel per confessiónem Trinitátis, vel per fidem resurrectiónis, die tértio in huius númeri mystério celebrántur?
     Nam ídeo et in ália Evangélii lectióne, cum choro et symphóniis, et nuptiálibus véstibus, réditus fílii iunióris, id est, convérsio pópuli gentílis excípitur.
     Itaque tamquam sponsus procédens de thálamo suo descéndit ad terras Ecclésiæ ex géntibus congregándæ, suscépta incarnatióne iungéndus, cui et arras et dotem dedit: arras, quando Deus hómini iunctus est: dotem, quando pro salúte hóminis immolátus est. Arras, præséntem redemptiónem: dotem vero, vitam intellégimus ætérnam. Hæc ítaque vidéntibus mirácula erant, intellegéntibus sacraménta. Si enim bene respícimus, quodámmodo in aquis ipsis similitúdo baptísmatis et regeneratiónis expónitur. Dum enim áliud ex álio intra se effícitur, dum inférior creatúra in spéciem meliórem secréta conversióne transfúnditur, mystérium secúndæ nativitátis perágitur. Mutántur súbito aquæ, hómines póstmodum mutatúræ.
     Operánte ergo Christo in Galilæa vinum fit, id est, recédit lex, grátia succédit: umbra removétur, véritas repræsentátur: carnália spiritálibus comparántur: in novum testaméntum observátio vetústa transfértur: sicut beátus Apóstolus dicit: Vétera transiérunt, et ecce facta sunt nova: et sicut aquæ, quæ in hýdriis continéntur, nihil mínuunt ex eo quod erant, et tunc incípiunt esse quod non erant, ita lex non perit per advéntum Christi manifésta, sed próficit.
     Vino ergo deficiénte, vinum áliud ministrátur: bonum quidem vinum est véteris testaménti, sed novi mélius; vetus testaméntum, quod Iudǽi obsérvant, vanéscit in líttera; novum, quod ad nos pértinet, sapórem vitæ reddit in grátiam.
     Bonum vinum, idest, bonum præcéptum, est legis, quando audis: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Sed mélius et fórtius vinum est Evangélii, quando audis: Ego autem dico vobis, dilígite inimícos vestros, et benefácite iis qui odérunt vos.

RESPONSORIUM

Cf. Tob 13, 11. 13-14; Lc 13, 29

R. Cívitas Dei, luce spléndida fulgébis: et omnes fines terræ adorábunt te. Natiónes ex longínquo ad te vénient: * Et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum.
V. Vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro. * Et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum.

PSALMODIA

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 26-27
Candor lucis ætérnæ est Sapiéntia et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus. Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.
V. Omnes gentes sérvient ei.
R. Omnes reges terræ.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adorábunt eum * omnes reges terræ.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilǽæ, et manifestávit glóriam suam.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilǽæ, et manifestávit glóriam suam.

PRECES
Christum glorificémus, qui est imágo Dei, et cum fide deprecémur:
     Christe, Fili Dei, audi nos.

Fili Dei, qui amórem Patris nobis ostendísti,
per fratérnam dilectiónem nostram, illum homínibus manifésta.
Qui te vitæ dóminum ostendísti,
confer nobis plenitúdinem vitæ tuæ.
Concéde ut manifestémus vitam tuam in corpóribus nostris,
mortificatiónem tuam in córpore nostro circumferéntes.
Illúmina corda nostra,
ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui per Unigénitum tuum novam creatúram nos tibi esse fecísti, præsta, quǽsumus, ut per grátiam tuam in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)