lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 november 2013
Pro O.P.: Anniversarium omnium fratrum et sororum defunctorum O.P., memoria ad libitum


Ordo noster, baptizatorum populus qui apostolico munere mancipati ad Deum progrediuntur, celebrata heri gloriosa festivitate fratrum et sororum qui plene gloriæ Christi sociati in cælis congaudent, hodierna celebratione de illis commemorationem agit qui hac vita functi nos præscesserunt cum signo fidei, ad illos suffragandos hoc communi anniversario.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Spes, Christe, nostræ véniæ,
tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi
cum mortis dolor íngruit.

Tu quoque mortis tǽdia
passus dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite,
mitis dedísti spíritum.

Vere nostros excípiens
languóres, pastor míserens,
tecum donásti cómpati
Patrísque in sinu cómmori.

Apértis pendens brácchiis,
in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat
morbus vel mæror ánxius.

Qui portis fractis ínferi
victor pandísti cǽlicas,
nos nunc doléntes érige,
post óbitum vivífica.

Pro uno defuncto:
Sed et qui frater córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.

Pro una defuncta:
Sed et quæ soror córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.

Pro pluribus:
Sed et qui fratres córpore
nunc somno pacis dórmiunt,
iam te beánte vígilent
tibíque laudes réferant. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.

Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio

hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)

I

2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
      et inténdit mihi.

3 Et exaudívit clamórem meum *
      et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
   et státuit super petram pedes meos *
      et firmávit gressus meos.

4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
      carmen Deo nostro. –

   Vidébunt multi et timébunt *
      et sperábunt in Dómino.

5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
      et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
      et cogitatiónes tuas pro nobis: *
      non est qui símilis sit tibi.
   Si nuntiáre et éloqui volúero, *
      multiplicabúntur super númerum. –

7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
      aures autem fodísti mihi.
  Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *

8    tunc dixi: "Ecce vénio.
  In volúmine libri scriptum est de me. *

9    Fácere voluntátem tuam,
  Deus meus, vólui; *
      et lex tua in præcórdiis meis."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.

Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.

II

10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
       ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
       veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
    Non abscóndi misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam ab ecclésia magna. –

12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
       misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,

13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
       comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
       et non pótui vidére.
    Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
       et cor meum derelíquit me. –

14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
       Dómine, ad adiuvándum me festína.

17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
       et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
       Dóminus sollícitus est mei.
    Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
       Deus meus, ne tardáveris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.

Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Lamentatiónum

3, 17-26

Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei

     Repúlsa est a pace ánima mea, oblítus sum bonórum. Et dixi: « Périit splendor meus et spes mea a Dómino ». Recordáre paupertátis et peregrinatiónis meæ, absínthii et fellis. Memória memor est, et tabéscit in me ánima mea. Hæc récolam in corde meo, ídeo sperábo. Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti, quia non defecérunt miseratiónes eius. Novæ sunt omni mane, magna est fides tua. « Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum ». Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dómini.

RESPONSORIUM


R. Qui Lázarum resuscitásti a monuménto fœtidum: * Tu eis, Dómine, dona réquiem et locum indulgéntiæ.
V. Qui ventúrus es iudicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem. * Tu eis, Dómine, dona réquiem et locum indulgéntiæ.

LECTIO ALTERA

[****]

E Libro de mortalitáte sancti Cypriáni, epíscopi et mártyris

(Nn. 20-22, 26: PL 4, 596-597; 601-602)

Non sunt lugendi fratres nostri

     Nobis quoque ipsis mínimis et extrémis quóties revelátum est, quam frequénter atque maniféste de Dei dignatióne præcéptum est ut contestárer assídue et públice prædicárem fratres nostros non esse lugéndos accersitióne Domínica de sǽculo liberátos, cum sciámus non eos amítti sed præmítti, recedéntes præcédere, ut proficiscéntes, ut navigántes solent, desiderári eos debére, non plangi, nec accipiéndas esse hic atras vestes, quando illi ibi induménta alba iam súmpserint, occasiónem dandam non esse gentílibus ut nos mérito ac iure reprehéndant quod, quos vívere apud Deum dícimus, ut extínctos et pérditos lugeámus, et fidem quam sermóne et voce deprómimus cordis et péctoris testimónio non probémus. Spei nostræ ac fídei prævaricatóres sumus; simuláta, ficta, fucáta vidéntur esse quæ dícimus. Nihil prodest verbis præférre virtútem et factis destrúere veritátem.
     Increpat dénique apóstolus Paulus et obiúrgat et culpat si qui contristéntur in excéssu suórum: Nólumus, ínquit, ignoráre vos, fratres, de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri qui spem non habent. Si enim crédimus quia Iesus mórtuus est et resurréxit, sic et Deus eos qui dormiérunt in Iesu addúcet cum illo. Eos contristári dicit in excéssu suórum qui spem non habent.
     Qui autem spe vívimus et in Deum crédimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexísse confídimus, in Christo manéntes, et per ipsum atque in ipso resurgéntes, quid aut ipsi recédere istinc de sǽculo nólumus, aut nostros recedéntes quasi pérditos plángimus ac dolémus, ipso Christo Dómino et Deo nostro monénte ac dicénte: Ego sum resurréctio et vita. Qui credit in me, licet moriátur, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Si in Christum crédimus, si fidem verbis et promíssis eius habémus, et non mórimur in ætérnum, ad Christum, cum quo et victúri et regnatúri semper sumus, læta securitáte veniámus.
     Quod ínterim mórimur, ad immortalitátem morte transgrédimur; nec potest vita ætérna succédere, nisi hinc contígerit exíre. Non est éxitus iste, sed tránsitus et temporáli itínere decúrso ad ætérna transgréssus. Quis non ad melióra veníre festínet? Quis non mutári et transformári ad Christi spéciem et ad cæléstis glóriæ dignitátem veníre cítius exóptet? Paulo apóstolo prædicánte et dicénte: Nostra autem conversátio, ínquit, in cælis est, unde et Dóminum exspectámus Iesum Christum, qui transformábit corpus humilitátis nostræ conformátum córpori claritátis suæ.
     Amplectámur diem qui assígnat síngulos domicílio suo, qui nos istinc eréptos et láqueis sæculáribus exsolútos paradíso restítuit et regno. Quis non perégre constitútus properáret in pátriam régredi? quis non, ad suos navigáre festínans, ventum prósperum cupídius optáret, ut velóciter caros licéret amplécti?
     Pátriam nostram paradísum computámus. Magnus illic nos carórum númerus exspéctat, paréntum, fratrum, filiórum frequens nos et copiósa turba desíderat, iam de sua incolumitáte secúra, et adhuc de nostra salúte sollícita. Ad hos, fratres dilectíssimi, ávida cupiditáte properémus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum veníre contíngat optémus.

RESPONSORIUM

1 Th 4, 13-14; Ier 22, 10

R. De dormiéntibus non contristémini, sicut et céteri qui spem non habent: * Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.
V. Nolíte flere mórtuum, neque lugeátis super eum fletu. * Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.

Vel, præsertim in cantu:

Phil 3, 20-21; Tit 2, 12-13

R. Salvatórem expectámus Dóminum Iesum Christum, * qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ.
V. Sóbrie, et iuste, et pie vivámus in hoc sǽculo, expectántes beátam spem, et advéntum glóriæ magni Dei. * Qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ.
[Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. * Qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ.]

Vel alia:

Ex Actibus canonizatiónis sancti Patris Domínici

(Nn. 7-8: MOPH 16, Romæ 1935, pp. 127-130)

Testimonium fratris Venturæ Veronensis de morte sancti Patris Dominici

     Circa finem mensis iúlii anno millésimo ducentésimo vigésimo primo, fuit revérsus de cúria Dómini Ugónis tunc tempóris Hostiénsis epíscopi et Apostólicæ Sedis legáti, qui erat Venétiis. Et rédiit ipse frater beátus Dóminicus valde lassus, quia magnus calor erat. Et licet sic fatigátus esset, locútus fuit cum ipso teste, qui tunc erat novus prior, et fratre Rodúlfo usque ad magnam partém noctis de facto Ordinis. Et dum iste vellet dormíre, rogávit dictum fratrem beátum Domínicum, quod iret ad dormiéndum et non súrgeret in nocte ad Matutínum, sed ipse non acquiévit précibus istíus, sed intrávit in Ecclésiam et pernoctávit in oratióne. Et nihilóminus intérfuit ad Matutínum, sicut audívit a frátribus et ab eódem fratre Domínico.
     Et post Matutínum audívit a frátribus, quod ei dolébat caput. Et ex tunc cœpit languére maniféste de illa ægritúdine, de qua migrávit ad Dóminum. Dum iacébat in ipsa ægritúdine, nóluit iacére in lecto, sed in saccóne, et faciébat vocári ad se fratres novítios et dulcíssimis verbis et álacri stúdio consolabátur eos et hortabátur ad bonum. Et ita patiénter sustinébat illam ægritúdinem et étiam álias, quod videbátur semper esse hílaris et iucúndus.
     Dum gráviter infirmarétur, fecérunt eum portáre ad Sanctam Maríam in Monte, qui erat sánior locus. Et cum créderet se mori, vocávit istum priórem et fratres. Et ivérunt illuc fere vigínti fratres cum dicto prióre. Et cum essent circa eum, ipse sic iacéndo cœpit prædicáre eis et fecit eis valde bonum sermónem et compunctívum, et sicut credit tunc inunxérunt eum.
     Et audívit tunc a quibúsdam, quod mónachus, qui erat tunc rector in dicta ecclésia, dixit, quod si morerétur ibi non permítteret eum asportári, sed fáceret eum sepelíri ad dictam ecclésiam. Sed cum ipse testis retulísset illa prædícto fratri beáto Domínico, ipse frater beátus Domínicus respóndit: « Absit, quod ego sepéliar, nisi sub pédibus fratrum meórum. Portéte me extra, ut ego móriar in via illa, ut possítis me sepelíre ad ecclésiam illam nostram ». Et tunc suméntes reduxérunt eum Bonóniam ad ecclésiam Sancti Nicolái, timéntes ne in via morerétur.
     Et cum fuísset illic, stetit per bonam horam et fecit vocáre póstea hunc testem et dixit ei: « Præparáte vos ». Et cum prior iste et álii fratres præparássent se sollémniter ad commendatiónem ánimæ et conveníssent circa eum, ipse frater beátus Domínicus dixit huic prióri et frátribus: « Exspectáte adhuc ». Et dum ista fíerent, dixit ipse prior ei: « Pater, tu scis quómodo dimíttis nos desolátos et tristes. Meménto nostri, ut ores pro nobis ad Dóminum ». Et ipse frater beátus Domínicus elevátis mánibus ad cælum dixit: « Pater sancte, tu scis, quia libénter pérstiti in voluntáte tua, et illos, quos dedísti mihi, custodívi et conservávi. Et recomméndo eos tibi, consérva et custódi eos ». Et dixit se audivísse a frátribus, quod cum rogárent eum de se, respóndit eis: « Ego utílior ero vobis et fructuósior post mortem, quam fúerim in vita mea ».
     Et post páululum dixit idem frater beátus Domínicus huic prióri et frátribus: « Incípite ». Et incepérunt offícium commendatiónis ánimæ sollémniter fácere. Et sicut credit, ipse frater beátus Domínicus dicébat offícium cum eis, quia movébat lábia. Et dum Offícium fácerent, finívit. Et credidérunt fírmiter, quod cum dícerent verba illa: « Subveníte Sancti Dei, occúrrite Angeli Dómini, suscipiéntes ánimam eius et offeréntes eam in conspéctu Altíssimi », quod tunc emísit spíritum.

RESPONSORIUM


R. O spem miram, quam dedísti mortis hora te fléntibus, dum post mortem promisísti te profutúrum frátribus! * Imple, Pater, quod dixísti, nos tuis iuvans précibus.
V. Qui tot signis claruísti in ægrórum corpóribus, nobis opem ferens Christi, ægris medére móribus. * Imple, Pater, quod dixísti, nos tuis iuvans précibus.

Vel alia:

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Œcuménici Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Nn. 18-22: AAS 58, 1966, pp. 1038. 1042-1044)

Ænigma doloris et mortis per Christum et in Christo illuminatur

     Coram morte ænígma conditiónis humánæ máximum evádit. Non tantum cruciátur homo dolóre et córporis dissolutióne progrediénte, sed étiam, immo magis, perpétuæ extinctiónis timóre. Recte autem instínctu cordis sui iúdicat, cum totálem ruínam et definitívum éxitum suæ persónæ abhórret et réspuit. Semen æternitátis quod in se gerit, ad solam matériam cum irreductíbile sit, contra mortem insúrgit. Omnia téchnicæ artis molímina, licet perutília, anxietátem hóminis sedáre non valent: prorogáta enim biológica longǽvitas illi ulterióris vitæ desidério satisfácere nequit, quod cordi eius ineluctabíliter inest.
     Dum coram morte omnis imaginátio déficit, Ecclésia tamen, Revelatióne divína edócta, hóminem ad beátum finem, ultra terréstris misériæ límites, a Deo creátum esse affírmat. Mors ínsuper corporális, a qua homo si non peccásset subtráctus fuísset, fides christiána docet fore ut vincátur, cum homo in salútem, culpa sua pérditam, ab omnipoténte et miseránte Salvatóre restituétur.
     Deus enim hóminem vocávit et vocat ut ei in perpétua incorruptíbilis vitæ divínæ communióne tota sua natura adhǽreat. Quam victóriam Christus, hóminem a morte per mortem suam liberándo, ad vitam resúrgens adéptus est. Cuicúmque ígitur recogitánti hómini, fides, cum sólidis arguméntis obláta, in eius anxietáte de sorte futúra respónsum offert; simúlque facultátem præbet cum diléctis frátribus iam morte præréptis in Christo communicándi, spem cónferens eos veram vitam apud Deum adéptos esse.
     Reápse nonnísi in mystério Verbi incarnáti mystérium hóminis vere claréscit.
     Christiánum certe urgent necéssitas et offícium contra malum per multas tribulatiónes certándi necnon mortem patiéndi; sed mystério pascháli consociátus, Christi morti configurátus, ad resurrectiónem spe roborátus occúrret.
     Quod non tantum pro christifidélibus valet, sed et pro ómnibus homínibus bonæ voluntátis in quorum corde grátia invisíbili modo operátur. Cum enim pro ómnibus mórtuus sit Christus cumque vocátio hóminis última revéra una sit, scílicet divína, tenére debémus Spíritum Sanctum cunctis possibilitátem offérre ut, modo Deo cógnito, huic pascháli mystério consociéntur.
     Tale et tantum est hóminis mystérium, quod per Revelatiónem christiánam credéntibus illucéscit. Per Christum et in Christo, ígitur, illuminátur ænígma dolóris et mortis, quod extra eius Evangélium nos óbruit. Christus resurréxit, morte sua mortem déstruens, vitámque nobis largítus est ut, fílii in Fílio, clamémus in Spíritu: Abba, Pater!
     Cum in eo natúra humána assúmpta, non perémpta sit, eo ipso étiam in nobis ad sublímem dignitátem evécta est. Ipse enim, Fílius Dei, incarnatióne sua cum omni hómine quodámmodo se unívit. Humánis mánibus opus fecit, humána mente cogitávit, humána voluntáte egit, humáno corde diléxit. Natus de María Vírgine, vere unus ex nostris factus est, in ómnibus nobis símilis excépto peccáto.
     Agnus ínnocens, sánguine suo líbere effúso, vitam nobis méruit, in ipsóque Deus nos sibi et inter nos reconciliávit et a servitúte diáboli ac peccáti erípuit, ita ut unusquísque nostrum cum Apóstolo dícere possit: Fílius Dei diléxit me et trádidit semetípsum pro me. Pro nobis patiéndo non solúmmodo exémplum prǽbuit ut sequámur vestígia eius, sed et viam instaurávit, quam dum séquimur, vita et mors sanctificántur novúmque sensum accípiunt.

RESPONSORIUM

Ps 26, 1-2; 22, 4

R. Dóminus illuminátio mea et salus mea; quem timébo? * Dóminus protéctor vitæ meæ: a quo trepidábo?
V. Si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. * Dóminus protéctor vitæ meæ: a quo trepidábo?

Vel alia:

Ex Scriptis fratris Petri Andréæ Liégé presbýteri

(Le temps du défi: les chrétiens à l'épreuve, Mulhouse 1978, pp. 98-100)

Una cum Christo mori

     Fides nostra in Christi sacrifício et morte fontem et óstium agnóscit ómnium quæ in vita nostra sacrifícii et renuntiatiónis formam índuunt. Vívens enim Deus nonne per crucem Iesu se Deum osténdit qui mortem et ália mala atque calamitátes, quæ in vita nostra operántur, in spem convértit? Nonne Iesus, in próprio sacrifício, hóminis ad Deum relatiónes plene restaurávit, ad extrémum usque pergens spiritálem agónem?
     Una cum Christo mori est in eius sequéla se mancipári, in hanc ipsam spem ac spiritále certámen insisténtes. In spiritáli quidem certámine una cum Christo nos emancipámur cum pro Dei et fratrum caritáte nos ipsos impéndimus, quocúmque prétio, advérsus quidquid mendácii vel iniustítiæ vel fatalitátis vel violéntiæ vel ódii vel poténtium machinatiónis vel formídinis obstet. In spe autem Christo mancipámur cum de profúndis mortis nostræ vel desperatiónum aut defectiónum nostrárum vel incredulitátum aut desperatiónum hóminum, ómnium prorsus vitæ nostræ exprobatiónum, Deo vivénti nos plene remittímus.
     Mystérium paschále ómnibus præfúlget cuiúsque géneris renuntiatiónibus quibus consentímus, vel frustratiónibus quas pátimur, vel in nosmetípsos domínio quod gérimus aut disciplínæ cui nos subícimus. Non de stóica quadam sapiéntia vel moráli quodam ascetísmo lóquimur. Vita autem cum Christo resuscitáta iam in ipsum « cum Christo mori » cónfluit; ipsa certámen nostrum nostrámque paupertátem transfígurat, ipsa oblatiónem nostram et decisiónem próvocat. Sive enim vívimus, Dómino vívimus; sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus.

_______________________________________________________________________________________________________________________________

Pars inter lineas posita ad libitum omitti potest.

     Mori cum Christo est desídiam existéntiæ devíncere, cupídinem depónere, a volubilitáte recédere, ánimi levitátem dimíttere, ab inanitáte vel apparéntiæ ratióne desístere et Evangélium sincére elígere eíque fidéliter adhærére.
     Mori cum Christo est divítiis aut humána glória se expedíre et expoliári consentíre, ad vitam suam pro Dei regno moderándam.
     Mori cum Christo est fratérnæ dilectiónis áleam súmere sui expropriatiónis poscéntis, aut veritátem et iustítiam inter hómines testificándi perículum suscípere, aut fídei datæ servándæ discrímen experíri.
     Mori cum Christo est illórum qui in circúitu nostro sunt asperitátes vel renísus sustinére mutationémque admíttere quæ instaurándæ fidelitáti desérviat.
     Mori cum Christo est mortem própriam assúmere velut oblatiónem et fiduciálem in Deum repositiónem, fratrum quoque et amicórum mortem in spe recípere.
     Mori cum Christo est senescéntiam, deiectiónes, iactúras, étiam in apostólicis labóribus, seréno ánimo ferre.
     Mori cum Christo est ab egoísmo et sui ipsíus admiratióne liberári per vários amándi et participándi et miseréndi et sese reconciliándi stímulos.
     Mori cum Christo est intérdum obscuritátem fidei experíri et fírmiter sustinére.
     Tam multæ in omni christiána vita sério perácta sunt occasiónes abnegatiónis et sacrifícii quasi necessáriæ. Cavéndum tamen ne in ratiónem agéndi repeténdam convertántur. Unicuíque vero iuxta própriam conditiónem vel tempus in quo vivit vel recéptam vocatiónem, Spíritus Sanctus in témpore opportúno appellatiónem cuíque conveniéntem facit audíre, in pace et gáudio firmióre quam extérnis procéllis aut ánimi concitatiónibus.

_______________________________________________________________________________________________________________________________

     Mínime vero Eucharístiæ celebrátio adest ubi Christus, qui cum credéntibus coadunátis paschále suum sacrifícium partícipat, non sibi assúmat omne quod in eórum vita sacrifícii ac evangélicæ abnegatiónis formam prǽbeat, converténdum quidem in vitæ fructus suæ Resurrectiónis virtúte. Talísne nostra est Eucharístiæ celebrátio?

RESPONSORIUM

Cf. Bar 3, 2; Iudt 7, 19 (Ps 103, 6)

R. Emendémus in mélius quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non possímus: * Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
V. Peccávimus cum pátribus nostris: iniúste ágimus, iniquitátem fécimus. * Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Canticum
Moribundi angores, sanati lætitia
Is 38, 10-14. 17-20
Ego sum vivens et fui mortuus ... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18).

10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
       vadam ad portas ínferi; *
       quæsívi resíduum annórum meórum. –

11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
       non aspíciam hóminem ultra *
       inter habitatóres orbis. –

12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
       quasi tabernáculum pastórum;

    convólvit sicut textor vitam meam; *
       de stámine succídit me. –

13 De mane usque ad vésperam *
      confecísti me. –

    Prostrátus sum usque ad mane,*
       quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
    de mane usque ad vésperam *
       confecísti me. –

14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
       a fóvea consumptiónis,
    attenuáti sunt óculi mei *
       suspiciéntes in excélsum. –

17 Tu autem eruísti ánimam meam *
       meditábor ut colúmba;

    proiecísti enim post tergum tuum *
       ómnia peccáta mea. –

18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
       neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
       veritátem tuam. –

19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
       pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –

20 Dómine, salvum me fac, †
       et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
       in domo Dómini. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea. (vel: Omnis spíritus laudet Dóminum. et Psalmus 150)

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)

1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2     laudábo Dóminum in vita mea, *
      psallam Deo meo, quámdiu fúero. –

3 Nolíte confídere in princípibus, *
      in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
      in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –

5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
      cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
      mare et ómnia, quæ in eis sunt;
   qui custódit veritátem in sǽculum, †
7     facit iudícium oppréssis, *
      dat escam esuriéntibus. –

   Dóminus solvit compedítos, *
8     Dóminus illúminat cæcos,
   Dóminus érigit depréssos, *
      Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
      pupíllum et víduam susténtat *
      et viam peccatórum dispérdit. –

10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
      Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea. (vel: Omnis spíritus laudet Dóminum. et Psalmus 150)

LECTIO BREVIS

1 Th 4, 14
Si crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iesum addúcet cum eo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
V. Convertísti planctum meum in gáudium mihi.
R. Quóniam suscepísti me.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ego sum óstium, dicit Dóminus: per me si quis introíerit, salvábitur, et páscua invéniet, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego sum óstium, dicit Dóminus: per me si quis introíerit, salvábitur, et páscua invéniet, allelúia.

PRECES

His precibus, pro opportunitate, celebratio pro defunctis concludi potest. Responsiones vero, una laudatoria altera supplex, si fieri potest, cantentur.

I

Crucifíxum Iesum Fílium Patris ætérni, de Spíritu Sancto concéptum, natum de Vírgine María, Verbum Dei ætérnum adorémus supplicántes:
     Adorámus Te.

Iesu crucifíxe, templum Dei sanctum, in quo bónitas et misericórdia Patris pro homínibus hábitant,
     Adorámus Te.
Iesu crucifíxe, iustítiæ et amóris receptáculum, bonitáte plene, fons totíus fidelitátis, omni laude digníssime,
     Adorámus Te.
Iesu crucifíxe, rex et centrum ómnium córdium, in quo sunt omnes thésauri sapiéntiæ et sciéntiæ, in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis, in quo Pater sibi complácuit,
     Adorámus Te.

II

Christus resuscitátus, primogénitus ex mórtuis, pignus fidúciæ speíque nostræ, pro nobis ad Patrem interpéllat: deprecémur per eum qui est Dóminus vivéntium:
     Intercéde pro nobis.

Christe, de cuius plenitúdine omnes nos accépimus, spes nostra ætérna, pátiens et multæ misericórdiæ, dives in omnes qui ínvocant te,
     Intercéde pro nobis.
Christe, fons vitæ et sanctitátis, in aqua baptísmi frátres nostros abluísti, Córpore et Sánguine tuo enutrivísti,
     Intercéde pro eis.
Christe, salus in Te sperántium, spes abscóndita ómnium hóminum, virtus liberátrix omnis creatúræ,
     Intercéde pro ómnibus hódie moriéntibus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nos ad eándem spem mirífice vocas, súpplices pro frátribus et soróribus nostris defúnctis exorámus ut, quos in hac vita ineffábili amóre dilexísti, quosque apostólica caritáte tibi deservíre in Evangélii prædicatióne donásti, in pace et gáudio tecum, benígnus, recípias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)