Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Mariæ Magdalenæ, festum
Per OP: S. Mariæ Magdalenæ, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra surgit lúcida
Christi triúmphos áfferens,
cum corpus eius vísere,
María, vis et úngere.
Anhéla curris; ángelus
at ecce lætus prǽdocet
mortis refráctis póstibus
redísse quem desíderas.
Sed te manet iucúndius
intácti amóris prǽmium,
cum, voce pulsans vílicum,
tuum Magístrum cónspicis.
Quæ cum dolénti Vírgine
hæsísti acérbo stípiti,
tu prima vivi ab ínferis
es testis atque núntia.
O flos venúste Mágdalæ,
o Christi amóre sáucia,
tu caritátis ígnibus
fac nostra corda férveant.
Da, Christe, tantæ sérvulæ
dilectiónem pérsequi,
et nos tu in cæléstibus
tibi canámus glóriam. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)
2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam. –
4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum. –
6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)
2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –
3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis. –
7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –
9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
11 Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
13 Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –
14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis. –
17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
18 Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
V.
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R.
Dómine, adiútor meus et redémptor meus.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei
bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi
navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis.
Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium
suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius. Manum suam misit ad colos,
et dígiti eius apprehendérunt fusum.
Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici
eius vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius,
quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum
eius et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ
et panem otiósa non comédit.
Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu
supergréssa es univérsas». Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu
mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.
RESPONSORIUM
Vel alia, pro eadem sancta:
De Epístola prima beáti Petri apóstoli
Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant,
considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri
aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus,
qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis
viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.
In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo
vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.
«Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum;
declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius
in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».
Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem
eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad
defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes
bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est
enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse
ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.
Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat,
flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quǽreret, quia nimírum
virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod
inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc
namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum.
Hinc rursus ait: ánima mea liquefácta est.
Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quǽreret in amóre eius ardéntius æstuáret.
Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: «Recognósce eum, a quo recognósceris. Non
te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus «rabbóni», id est «magístrum» vocat, quia et
ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quǽreret docébat.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum.
Ant. 2 Ardens est cor meum: desídero vidére Dóminum meum; quæro, et non invénio ubi posuérunt eum, allelúia.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Ardens est cor meum: desídero vidére Dóminum meum; quæro, et non invénio ubi posuérunt eum, allelúia.
Ant. 3 Dum fleret María, inclinávit se et prospéxit in monuméntum; et vidit duos ángelos in albis sedéntes, allelúia.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dum fleret María, inclinávit se et prospéxit in monuméntum; et vidit duos ángelos in albis sedéntes, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. María, noli iam flere, * surréxit Dóminus a mórtuis.
R. María, noli iam flere, * surréxit Dóminus a mórtuis.
V. Vade ad fratres meos, et dic eis:
R. Surréxit Dóminus a mórtuis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. María, noli iam flere, * surréxit Dóminus a mórtuis.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo,
Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)