Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: B. Gualæ de Bergamo, episcopi, pro commemoratione
Pro O.P.: beátæ Ingridis de Skänninge, Viduæ, monialis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R.
Quia præcéptis tuis crédidi.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum; fórtior me fuísti et invaluísti. Factus sum in derísum tota die, omnes subsánnant me. Quia quotiescúmque
loquor, vocíferor, iniquitátem et vastitátem clámito; et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium et in derísum tota die. Et dixi: «Non
recordábor eius, neque loquar ultra in nómine illíus». Et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans clausúsque in óssibus meis: et deféci,
ferre non sústinens. Audívi enim contumélias multórum et terrórem in circúitu: «Denuntiáte, et denuntiémus eum». Omnes pacífici mei observábant
lapsum meum: «Forte decipiétur, et prævalébimus advérsus eum et consequémur ultiónem ex eo».
Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis; idcírco, qui persequúntur me, cadent et infírmi erunt. Confundéntur veheménter, quia non prosperáti
sunt; oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. Et tu, Dómine exercítuum, probátor iusti qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem
tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.
Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. Maledícta dies, in qua natus sum; dies, in qua péperit me mater
mea, non sit benedícta. Maledíctus vir, qui annuntiávit patri meo dicens: «Natus est tibi puer másculus», et gáudio lætificávit eum; sit homo ille,
ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pænítuit eum: áudiat clamórem mane et ululátum in témpore meridiáno, qui non me interfécit a
vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva eius concéptus ætérnus. Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et
consumeréntur in confusióne dies mei?
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E duábus epístulis (1277/78, 1281) fratris Petri de Dácia, O.P., ad Christínam Stumbelénsem diréctis
Áliam fíliam hábeo (Ingridem), quæ mirábilem grátiam habet a Deo et plúrimas revelatiónes. Contínue ábstinet a cárnibus, et raríssime bibit
cervísiam et adhuc rárius cómedit lacticínia. Omni sexta féria est in raptu, ita quod íncipit in média nocte et ad se revértitur circa vésperas; quæ et
aliquándo habet stígmata et plúrima signa Christi passiónis portat in corpore suo. Cilício aspérrimo contínue indúitur, quod sana est, excéptis diébus
sollémnibus. In oratióne autem frequentíssime est et contemplatióne, sed et eleemosynárum elargitióni plúrimum studet et servítio páuperum.
Et de hac plúrima habérem vobis significáre, si tempus adésset. De quibus saltem vel hoc solum sciátis, quod in hoc óptimo patrízat, quod vos
miro afféctu díligit, et áliqua quæ in lítteris vestris continebántur, mihi longe revelávit. Vocat autem vos semper sorórem, eo quod dixi ei
vos meam esse fíliam et vos me patrem vocáre. Desíderat autem miro afféctu vos, si possíbile esset, vidére, et sperat quod hoc suum desidérium
débeat impléri, si víxerit, quod nos tres debeámus in unum conveníre.
Céterum, dilectíssima, cogitáte et recogitáte et recognóscite, qua de causa hoc vobis scrípserim: útique ut una mecum Deo et pro me grátias
agátis, qui me non meis méritis, sed sua gratuíta bonitáte sanctórum suórum secréta, vel pótius secréta sua, quæ in sanctis suis fecit et osténdit,
partícipem esse vóluit et cónscium.
Scripsi étiam vobis in æstáte lítteram, ex parte dómini Iohánnis, qui nos ad suam sorórem (Ingridem) sollícite invitávit, quóniam dicta soror
sua hábitum sorórum Ordinis nostri in die Assumptiónis Beátæ Vírginis hoc anno assúmpsit. Ob cuius étiam devotiónem prior provinciális ad eam
misit quáttuor soróres Ordinis nostri, ut novum convéntum sorórum institúerent, consénsu dómini regis Suéciæ et epíscopi illíus loci dioecesáni
in hoc páriter conveniénte; qui dictas soróres cum ómnibus sibi attinéntibus ad suam protectiónem recepérunt in nostro capítulo generáli,
cui personáliter interfuérunt.
Fília mea, quam sorórem vestram dixi, rogávit me, ut vos ex parte sua salutáret. Ponet Dóminus, ut nos omnes adhuc in vita ista possímus
salutáre ínvicem præsentiáliter. Valéte.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Emítte lucem tuam et veritátem tuam, Dómine.
Ego lux in mundum veni. (Io 12, 46)
1 Iúdica me, Deus, †
et discérne causam meam de gente non sancta; *
ab hómine iníquo et dolóso érue me.
2 Quia tu es Deus refúgii mei; †
quare me reppulísti, *
et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? –
3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
4 Et introíbo ad altáre Dei, †
ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. –
5 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Emítte lucem tuam et veritátem tuam, Dómine.
Ant. 2 Cunctis diébus vitæ nostræ, salvos nos fac, Dómine.
10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
vadam ad portas ínferi; *
quæsívi resíduum annórum meórum. –
11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
non aspíciam hóminem ultra *
inter habitatóres orbis. –
12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
quasi tabernáculum pastórum;
convólvit sicut textor vitam meam; *
de stámine succídit me. –
13 De mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
Prostrátus sum usque ad mane,*
quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
de mane usque ad vésperam *
confecísti me. –
14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
a fóvea consumptiónis,
attenuáti sunt óculi mei *
suspiciéntes in excélsum. –
17 Tu autem eruísti ánimam meam *
meditábor ut colúmba;
proiecísti enim post tergum tuum *
ómnia peccáta mea. –
18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
veritátem tuam. –
19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –
20 Dómine, salvum me fac, †
et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cunctis diébus vitæ nostræ, salvos nos fac, Dómine.
Ant. 3 Te decet hymnus, Deus, in Sion.
In Sion intellege cǽlicam civitatem. (Origenes)
2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; *
et tibi reddétur votum in Ierúsalem. –
3 Qui audis oratiónem, *
ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.
4 Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *
tu propitiáberis eis. –
5 Beátus, quem elegísti et assumpsísti; *
inhabitábit in átriis tuis.
Replébimur bonis domus tuæ, *
sanctitáte templi tui.
6 Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *
spes ómnium fínium terræ et maris longínqui. –
7 Firmans montes in virtúte tua, *
accínctus poténtia.
8 Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *
et tumúltum populórum.
9 Et timébunt, qui hábitant términos terræ, a signis tuis; *
éxitus oriéntis et occidéntis delectábis. –
10 Visitásti terram et inebriásti eam; *
multiplicásti locupletáre eam.
Flumen Dei replétum est aquis; †
parásti fruménta illórum, *
quóniam ita parásti eam.
11 Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *
ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius. –
12 Coronásti annum benignitáte tua, *
et vestígia tua stillábunt pinguédinem.
13 Stillábunt páscua desérti, *
et exsultatióne colles accingéntur.
14 Indúta sunt óvibus prata, †
et valles abundábunt fruménto; *
clamábunt, étenim hymnum dicent.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Te decet hymnus, Deus, in Sion.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.
R. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.
V. Prævéni dilúculo et clamávi.
R. In verba tua supersperávi.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Vocem meam audi, Dómine; * in verba tua supersperávi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
PRECES
Salvatóri nostro benedicámus, qui sua resurrectióne mundum clarificávit, et humíliter invocémus eum dicéntes:
Salva nos, Dómine, in sémita tua.
Resurrectiónem tuam, Dómine Iesu, oratióne cólimus matutína,
— spes glóriæ tuæ diem nostrum illúminet.
Súscipe, Dómine, vota et propósita nostra,
— tamquam diéi nostri primítias.
Tríbue in dilectióne tua nos hódie profícere,
— ut ómnia in nostrum omniúmque bonum cooperéntur.
Da, Dómine, sic lucére lucem nostram coram homínibus,
— ut vídeant ópera nostra bona et Patrem gloríficent.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nos ánnua beáta Ingridis festivitáte lætíficas, da, quǽsumus, ut quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis
sequámur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Seigneur, en te servant sans cesse, dans le jeûne et la prière, la bienheureuse Ingrid a trouvé ton Fils, chemin de la vraie sagesse;
accordenous, à son intercession, cette même fidélité dans notre vocation, et apprends-nous à t’aimer par dessus tout. Par Jésus Christ...
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)