lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 september 2014
Pro O.P.: Anniversarium familiarium et benefactorum defunctorum ordinis nostri, memoria ad libitum


Paupertas evangelica, quæ sancti Patris Dominici voluntate prædicationem in Ordine nostro custodit, efficit pulchre ut multi, amici ac benefactores, vel ipsa actuosa sua conversatione, vel bonorum suorum donatione, nos adiuvent ad munus evangelicum implendum. Hos omnes igitur, pergrata communi celebratione hodie recolimus benefactores nostros defunctos et familiares Ordini nostro multis modis variisque vinculis coniunctos.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,

Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.

Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.

Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.

Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

30, 18 – 31, 9
Promissiones restaurationis Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
     In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».

RESPONSORIUM

Ier 31, 6, Is 2, 5

R. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus

(Sermo 95, 2-3: PL 54, 462)

Beati pauperes spiritu

    Dubitári non potest quod humilitátis bonum facílius páuperes quam dívites assequántur: dum et illis in tenuitáte amíca est mansuetúdo et istis in divítiis familiáris elátio. Verúmtamen et in plerísque divítibus invenítur hic ánimus qui abundántia sua non ad tumórem supérbiæ, sed ad ópera benignitátis utátur, idque pro lucris máximis númeret quod ad relevándam misériam aliéni labóris impénderit.
     Omni géneri atque órdini hóminum datur in hac virtúte consórtium, quia possunt esse propósito pares et ímpares censu; nec ínterest quantum sint in facultáte terréna dissímiles, qui in spiritálibus bonis inveniúntur æquáles. Beáta ígitur illa paupértas, quæ rerum temporálium amóre non cápitur, nec mundi ópibus augéri áppetit, sed cæléstibus bonis ditéscere concupíscit.
     Huius nobis magnánimæ paupertátis exémplum primi post Dóminum Apóstoli præbuérunt, qui ómnia sua sine differéntia relinquéntes, ad vocem cæléstis magístri, a captúra píscium in piscatóres hóminum álacri conversióne mutáti sunt et multos sui símiles fídei suæ imitatióne fecérunt, quando illis primitívis Ecclésiæ fíliis unum cor ómnium et ánima erat una credéntium; qui univérsis suis rebus possessionibúsque distráctis, per devotíssimam paupertátem bonis ditabántur ætérnis et ex apostólica prædicatióne gaudébant nihil habére de mundo et ómnia possidére cum Christo.
     Hinc beátus Petrus apóstolus, cum ascéndens in templum a claudo eleemósyna poscerétur, Argéntum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Iesu Christi Nazaréni, surge et ámbula. Quid hac humilitáte sublímius? quid hac paupertáte locuplétius? Non habet præsídia pecúniæ, sed habet dona natúræ. Quem débilem édidit mater ex útero, sanum fecit Petrus ex verbo; et qui imáginem Cǽsaris in nummo non dedit, imáginem Christi in hómine reformávit.
     Huius autem thesáuri ópibus non solum ille adiútus est cui gressus est rédditus, sed étiam quinque mília virórum, qui tunc ad exhortatiónem Apóstoli ob eiúsdem curatiónis miráculum credidérunt. Et ille pauper qui non habébat quod peténti daret, tantam dedit divínæ grátiæ largitátem, ut quemádmodum unum hóminem redintegrárat in pédibus, sic tot mília credéntium sanáret in córdibus facerétque eos in Christo álacres, quos invénerat claudicántes.

RESPONSORIUM

Mt 5, 1b-3; Is 66, 2b

R. Accessérunt ad Iesum discípuli eius; et apériens os suum, docébat eos dicens: * Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
V. Ad hunc respíciam, dicit Dóminus, ad paupérculum et contrítum spíritu, et treméntem sermónes meos. * Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Canticum
Deus apparet ad iudicandum
Hab 3, 2-4. 13a. 15-19
Levate capita vestra, quóniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
      et tímui, Dómine, opus tuum.
   In médio annórum vivífica illud, *
      in médio annórum notum fácies.
   Cum irátus fúeris, *
      misericórdiæ recordáberis. –

3 Deus a Theman véniet, *
      et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
       et laudis eius plena est terra.
    Splendor eius ut lux erit, †
       rádii ex mánibus eius: *
       ibi abscóndita est fortitúdo eius. –

13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
       in salútem cum christo tuo. –

15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
       in luto aquárum multárum. –

16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
       ad vocem contremuérunt lábia mea.
    Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
       et subter me vacíllant gressus mei.
    Conquiéscam in die tribulatiónis, *
       ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –

17 Ficus enim non florébit, *
       et non erit fructus in víneis;
    mentiétur opus olívæ, *
       et arva non áfferent cibum;
    abscíssum est de ovíli pecus, *
       et non est arméntum in præsépibus. –

18 Ego autem in Dómino gaudébo *
       et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
       et ponet pedes meos quasi cervórum *
       et super excélsa mea dedúcet me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

LECTIO BREVIS

Eph 2, 13-16
Nunc in Christo Iesu vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utráque unum et médium paríetem macériæ solvit, inimicítiam, in carne sua, legem mandatórum in decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem, et reconcíliet ambos in uno córpore Deo per crucem interfíciens inimicítiam in semetípso.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

PRECES
Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, adorémus et sincéro corde profiteámur:
     In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,
nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.
Qui ómnia creásti providúsque consérvas,
fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.
Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,
da ut, quæ prǽcipis faciéntes, tuo fidéles fœderi maneámus.
Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,
hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum sanctis tuis ubérius decantáre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)