Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Iosaphat, episcopi et martyris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
In diébus illis: Balthásar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille, et coram his mílibus vinum bibébat. Balthásar ergo præcépit
iam temuléntus, ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater eius de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent
in eis rex et optimátes eius uxorésque eius et concubínæ.
In eádem hora apparuérunt dígiti manus hóminis et scripsérunt contra candelábrum in superfície paríetis palátii regis; et rex aspiciébat artículos
manus scribéntis. Tunc regis fácies commutáta est, et cogitatiónes eius conturbábant eum, et compáges renum eius solvebántur, et génua eius ad se
ínvicem collidebántur. Exclamávit ítaque rex fórtiter, ut introdúcerent magos, Chaldǽos et harúspices; et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis:
«Quicúmque légerit scriptúram hanc et interpretatiónem eius maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur et torquem áuream habébit in collo et tértius
in regno meo dominábitur». Tunc ingréssi sunt omnes sapiéntes regis et non potuérunt nec scriptúram légere nec interpretatiónem indicáre regi; unde
rex Balthásar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est super eum, sed et optimátes eius turbabántur.
Igitur introdúctus est Dániel coram rege; ad quem præfátus rex ait: «Tu es Dániel de fíliis captivitátis Iudæ, quem addúxit rex pater meus de Iuda?
Audívi de te quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia intellegentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sint in te. Et nunc introgréssi sunt in
conspéctu meo sapiéntes, magi, ut scriptúram hanc légerent et interpretatiónem eius indicárent mihi et nequivérunt sensum huius sermónis edícere.
Porro ego audívi de te quod possis obscúra interpretári et ligáta dissólvere; si ergo vales scriptúram légere et interpretatiónem eius indicáre mihi,
púrpura vestiéris et torquem áuream circa collum tuum habébis et tértius in regno meo princeps eris».
Tunc respóndens Dániel ait coram rege: «Múnera tua sint tibi, et dona tua álteri da; scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem eius osténdam tibi.
Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: mane, thecel, uphársin. Et hæc est interpretátio sermónis: mane, numerávit Deus regnum tuum et complévit
illud; thecel, appénsus es in statéra et invéntus es minus habens; uphársin, divísum est regnum tuum et datum est Medis et Persis». Tunc, iubénte
Balthásar, indútus est Dániel púrpura et circúmdata est torques áurea collo eius, et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno
suo. Eádem nocte interféctus est Balthásar rex Chaldæórum.
Et Daríus Medus succéssit in regnum annos natus sexagínta duos.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Lítteris encýclicis Ecclésiam Dei Pii papæ Undécimi
Ecclésiam Dei admirábili consílio sic constitútam, ut in plenitúdine témporum esset imménsæ famíliæ instar, quæ humáni géneris
universitátem complecterétur, cum áliis insignítis notis, tum œcuménica unitáte scimus divínitus esse conspícuam.
Etenim Christus Dóminus non modo quod ipse a Patre munus accéperat, solis Apóstolis demandávit cum dixit: Data est mihi omnis
potéstas in cælo et in terra; eúntes ergo docéte omnes gentes, sed étiam Apostolórum summe unum vóluit esse collégium, duplíciter
coagmentátum arctíssimo vínculo, intrínsecus quidem fide eádem et caritáte, quæ diffúsa est in córdibus per Spíritum Sanctum,
extrínsecus autem uníus in omnes regímine, cum Apostolórum principátum Petro contúlerit, tamquam perpétuo unitátis princípio ac visíbili fundaménto.
Illa autem ut in perpétuum únitas consensióque consísteret, eam providentíssimus Deus sanctitátis simul et martýrii tamquam signo consecrávit.
Quæ tanta laus óbtigit archiepíscopo illi Polocénsi Iósaphat, ritus slavónici orientális, quem iure præclárum vel decus vel
cólumen Slavórum orientálium agnóscimus; síquidem vix áliquis álius magis eórum nomen illustrávit aut mélius salúti cóntulit,
quam hic ipsórum et pastor et apóstolus, præsértim cum sánguinem suum pro Ecclésiæ sanctæ unitáte profúdit. Quin étiam cælésti
quodam instínctu se movéri séntiens, ad sanctam universáliter redintegrándam unitátem, plúrimum eo sese conférre posse intelléxit,
si ritum orientálem slavónicum et basiliánum vitæ monásticæ institútum in Ecclésiæ universális unitáte retinéret.
Intérea vero in primis de suórum cívium cum Petri cáthedra coniunctióne sollícitus, quæcúmque ad eam qua promovéndam, qua
confirmándam arguménta suppéterent, úndique conquirébat, præsértim libros litúrgicos pervolutándo, quibus Orientáles ipsíque
dissidéntes secúndum sanctórum Patrum præscrípta uti consuevíssent. Hac ígitur tam diligénti præparatióne adhíbita, unitátis
instaurándæ negótium cœpit, tanta simul cum vi et suavitáte tantóque cum fructu ágere, ut ab ipsis adversáriis «raptor animárum» nuncuparétur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)
2 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram. –
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me. –
8 Deus locútus est in sancto suo: †
„Exsultábo et dívidam Síchimam *
et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor.“ –
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –
11 Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –
62,1 Propter Sion non tacébo, *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur. –
2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui. –
4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta.
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta. –
5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Excita, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Iósaphat ánimam suam pro óvibus pósuit, ut, eo
intercedénte, nos quoque eódem Spíritu roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)