Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Pro O.P.: B. Hosannæ de Kotor, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.
Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.
Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.
Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.
Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem córnua decem et cápita septem, et super córnua eius decem
diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Et béstiam, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut
ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam et thronum suum et potestátem magnam. Et unum
de capítibus suis quasi occísum in mortem, et plaga mortis eius curáta est.
Et admiráta est univérsa terra post béstiam, et adoravérunt dracónem, quia dedit potestátem béstiæ, et adoravérunt
béstiam dicéntes: «Quis símilis béstiæ, et quis potest pugnáre cum ea?».
Et datum est ei os loquens magna et blasphémias, et data est illi potéstas fácere menses quadragínta duos. Et apéruit
os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius et tabernáculum eius, eos, qui in cælo hábitant. Et datum est
illi bellum fácere cum sanctis et víncere illos, et data est ei potéstas super omnem tribum et pópulum et linguam et
gentem. Et adorábunt eum omnes, qui inhábitant terram, cuiuscúmque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui
occísus est, ab orígine mundi. Si quis habet aurem, áudiat: Si quis in captivitátem, in captivitátem vadit; si quis
in gládio debet occídi, opórtet eum in gládio occídi.
Hic est patiéntia et fides sanctórum.
Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília agni, et loquebátur sicut draco. Et potestátem
prióris béstiæ omnem facit in conspéctu eius. Et facit terram et inhabitántes in ea adoráre béstiam primam, cuius curáta
est plaga mortis. Et facit signa magna, ut étiam ignem fáciat de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Et
sedúcit habitántes terram propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra,
ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii et vixit. Et datum est illi, ut daret spíritum imágini béstiæ, ut
et loquátur imágo béstiæ et fáciat, ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Et facit omnes pusíllos
et magnos et dívites et páuperes et líberos et servos accípere charactérem in déxtera manu sua aut in fróntibus suis,
et ne quis possit émere aut véndere, nisi qui habet charactérem, nomen béstiæ aut númerum nóminis eius. Hic sapiéntia
est: qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ; númerus enim hóminis est: et númerus eius est sescénti sexagínta sex.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De hábitu vírginum
Nunc nobis ad vírgines sermo est, quarum quo sublímior glória est maior et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis,
decus atque ornaméntum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorrúptum, Dei imágo respóndens
ad sanctimóniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis lárgiter floret Ecclésiæ matris
gloriósa fecúnditas, quantóque plus copiósa virgínitas número suo addit, gáudium matris augéscit. Ad has lóquimur, has adhortámur
afféctu pótius quam potestáte nec quo extrémi et mínimi et humilitátis nostræ ádmodum cónscii áliquid ad censúram licéntiæ
vindicémus, sed quod ad sollicitúdinem magis cauti plus de diáboli infestatióne timeámus.
Neque inánis hæc cáutio est vana formído quæ ad salútis viam cónsulit, quæ domínica et vitália præcépta custódit, ut quæ se
Christo dicáverint et a carnáli concupiscéntia recedéntes tam carne quam mente se Deo vóverint, consúmment opus suum magno
prǽmio destinátum nec ornári aut placére cuíquam nisi Dómino suo stúdeant, a quo et mercédem virginitátis exspéctant.
Serváte, vírgines, serváte quod esse cœpístis. Serváte quod éritis. Magna vos merces habet, prǽmium grande virtútis, munus
máximum castitátis. Quod futúri sumus, iam vos esse cœpístis. Vos resurrectiónis glóriam in isto sǽculo iam tenétis, per
sǽculum sine sǽculi contagióne transítis: cum castæ perseverátis et vírgines, ángelis Dei estis æquáles. Tantum máneat et
duret sólida et inlǽsa virgínitas et ut cœpit fórtiter, iúgiter persevéret nec monílium aut véstium quærat ornaménta sed morum.
Apóstoli vox est quem Dóminus vas electiónis suæ dixit, quem ad proménda mandáta cæléstia Deus misit. Primus homo, inquit,
e terræ limo, secúndus e cælo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis cæléstis tales et cæléstes. Quómodo portávimus
imáginem eius qui de limo est, portémus et imáginem eius qui de cælo est. Hanc imáginem virgínitas portat, portat intégritas,
sánctitas portat et véritas.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Decréto Perféctæ caritátis Concílii Vaticáni secúndi de accommodáta renovatióne vitæ religiósæ
Ab exórdiis quidem Ecclésiæ fuérunt viri ac mulíeres, qui per praxim consiliórum evangelicórum Christum maióre cum libertáte sequi
pressiúsque imitári intendérunt et suo quisque modo vitam Deo dicátam duxérunt, e quibus multi, Spíritu Sancto afflánte, vel vitam
solitáriam degérunt vel famílias religiósas suscitavérunt, quas Ecclésia sua auctoritáte libénter suscépit et adprobávit. Unde e
consílio divíno mirábilis varíetas cœtuum religiosórum succrévit, quæ valde cóntulit, ut Ecclésia, non solum ad omne opus bonum
instrúcta et ad opus ministérii in ædificatiónem Córporis Christi paráta sit, sed étiam váriis donis filiórum suórum decoráta
appáreat sicut sponsa ornáta viro suo et per eam innotéscat multifórmis sapiéntia Dei.
In tanta autem donórum varietáte omnes, qui ad praxim consiliórum evangelicórum a Deo vocántur eadémque fidéliter profiténtur,
Dómino se peculiáriter dévovent, Christum sequéntes, qui virgo et pauper per obœdiéntiam usque ad mortem crucis hómines redémit
et sanctificávit. Ita caritáte impúlsi, quam Spíritus Sanctus in córdibus eórum diffúndit, magis magísque vivunt Christo et
córpori eius quod est Ecclésia. Quo fervéntius ergo tali sui donatióne quæ totam vitam compléctitur, Christo coniungúntur, eo
ubérior fit vita Ecclésiæ et apostolátus eius vegétius fecundátur.
Cuiúsvis institúti sodáles mente récolant imprímis se professióne consiliórum evangelicórum vocatióni divínæ respónsum dedísse,
ita ut, non solum peccáto mórtui sed étiam mundo renuntiántes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam eius famulátui mancipavérunt,
quod quidem constítuit peculiárem quandam consecratiónem, quæ in baptísmatis consecratióne íntime radicátur eámque plénius éxprimit.
Qui evangélica consília profiténtur, Deum qui nos prior diléxit ante ómnia quǽrant ac díligant et in ómnibus rerum adiúnctis
fovére stúdeant vitam abscónditam cum Christo in Deo, unde prófluit et urgétur próximi diléctio in salútem mundi Ecclesiǽque
ædificatiónem. Hac caritáte étiam ipsa praxis consiliórum evangelicórum animátur et régitur.
Cástitas propter regnum cælórum, quam religiósi profiténtur, tamquam exímium grátiæ donum æstimánda est. Cor enim hóminis
singulári modo líberat, ut magis accendátur caritáte erga Deum et hómines univérsos, ideóque est peculiáre signum bonórum
cæléstium necnon médium aptíssimum quo religiósi alácriter servítio divíno operibúsque apostolátus sese dédicent. Sic ipsi
coram ómnibus Christifidélibus mirábile illud évocant connúbium a Deo cónditum et in futúro sǽculo plene manifestándum, quo
Ecclésia únicum sponsum Christum habet.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, allelúia.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, allelúia.
Ant. 2 Ponam ténebras coram eis in lucem, allelúia.
10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum. –
11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient. –
13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit. –
14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
sicut partúriens ululábo *
gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem*
et prava in recta».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ponam ténebras coram eis in lucem, allelúia.
Ant. 3 Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, allelúia.
Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)
1 Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri. –
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi. –
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
Dóminus fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis. –
8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est,
vírginum sponsum martyrúmque príncipem. Allelúia.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros
vírginum sicut sol in virtúte cælésti. Allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est,
vírginum sponsum martyrúmque príncipem. Allelúia.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros
vírginum sicut sol in virtúte cælésti. Allelúia.
PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
Iesu, coróna vírginum, audi nos.
Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
— concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
— da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
— præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
— concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
— præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Innova, Dómine, in córdibus nostris amórem tuæ crucis ut, intercessióne et exémplo Beátæ Hosánnæ pro Ecclésiæ unitáte patiéntis,
dolórum tuórum partícipes efficiámur et glóriæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)