lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 iulius 2015
PER ANNUM, hebd. XV
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

22, 1-9.15-23.29.34-38
Consilium Dei super Achab regem impium manifestatur

     In diébus illis: Transiérunt tres anni absque bello inter Sýriam et Israel. In anno autem tértio descéndit Iósaphat rex Iudæ ad regem Israel, dixítque rex Israel ad servos suos: «Ignorátis quod nostra sit Ramoth Gálaad et neglégimus tóllere eam de manu regis Sýriæ?». Et ait ad Iósaphat: «Veniésne mecum ad prœliándum in Ramoth Gálaad?».
     Dixítque Iósaphat ad regem Israel: «Sicut ego sum, ita et tu; pópulus meus et pópulus tuus unum sunt, et équites mei et équites tui». Dixítque Iósaphat ad regem Israel: «Quære, oro te, hódie sermónem Dómini». Congregávit ergo rex Israel prophétas quadringéntos círciter viros et ait ad eos: «Ire débeo in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere?». Qui respondérunt: «Ascénde, et dabit Dóminus in manu regis».
     Dixit autem Iósaphat: «Non est hic et álius prophéta Dómini, ut interrogémus per eum?». Et ait rex Israel ad Iósaphat: «Remánsit vir unus, per quem possímus interrogáre Dóminum; sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum sed malum: Michǽas fílius Iemla». Cui Iósaphat ait: «Ne loquáris ita, rex». Vocávit ergo rex Israel eunúchum quendam et dixit ei: «Festína addúcere Michǽam fílium Iemla».
     Venit ítaque ad regem et ait illi rex: «Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad prœliándum, an cessáre?». Cui ille respóndit: «Ascénde et vade próspere, et tradet Dóminus in manu regis». Dixit autem rex ad eum: «Iterum atque íterum adiúro te, ut non loquáris mihi, nisi quod verum est in nómine Dómini». Et ille ait: «Vidi cunctum Israel dispérsum in móntibus quasi oves non habéntes pastórem.
     Et ait Dóminus: “Non habent isti dóminum; revertátur unusquísque in domum suam in pace”».
     Dixit ergo rex Israel ad Iósaphat: «Numquid non dixi tibi quia non prophétat mihi bonum, sed semper malum?».
     Ille vero addens ait: «Proptérea audi sermónem Dómini: Vidi Dóminum sedéntem super sólium suum et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris. Et ait Dóminus: “Quis decípiet Achab, ut ascéndat et cadat in Ramoth Gálaad?”. Et dixit unus verba huiuscémodi et álius áliter. Egréssus est autem spíritus et stetit coram Dómino et ait: “Ego decípiam illum”. Cui locútus est Dóminus: “In quo?”. Et ille ait: “Egrédiar et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum eius”. Et dixit Dóminus: “Decípies et prævalébis; egrédere et fac ita”. Nunc ígitur ecce dedit Dóminus spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, qui hic sunt, et Dóminus locútus est contra te malum».
     Ascéndit ítaque rex Israel et Iósaphat rex Iudæ in Ramoth Gálaad.
     Vir autem quidam teténdit arcum in incértum sagíttam dírigens et percússit regem Israel inter iunctúras et lorícam. At ille dixit aurígæ suo: «Verte manum tuam et éice me de exércitu, quia gráviter vulnerátus sum». Aggravátum est ergo prœlium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mórtuus est véspere: fluébat autem sanguis plagæ in sinum currus. Et clamor insónuit in univérso exércitu ad solis occásum: «Unusquísque revertátur in civitátem et in terram suam!».
     Mórtuus est ígitur rex et perlátus est Samaríam; sepelierúntque regem in Samaría. Et lavérunt currum eius in piscína Samaríæ; et linxérunt canes sánguinem eius, et scorta lavérunt se iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat.

RESPONSORIUM

Ier 29, 8b. 9a. 11a; Deut 18, 18a

R. Non vos sedúcant prophétæ vestri, quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo; * Ego scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus.
V. Prophétam suscitábo et ponam verba mea in ore eius. * Ego scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis

(Nn. 29-30. 34-35.37.42: SCh 25 bis, 172-178)

Catechesis rituum post baptismum

     Post hæc útique ascendísti ad sacerdótem. Consídera quid secútum sit. Nonne illud quod ait David: Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron? Hoc est unguéntum de quo et Sálomon ait: Unguéntum exinanítum est nomen tuum, proptérea adulescéntulæ dilexérunt te et attraxérunt te. Quantæ hódie renovátæ ánimæ dilexérunt te, Dómine Iesu, dicéntes: Attrahe nos post te, in odórem vestimentórum tuórum currémus, ut odórem resurrectiónis haurírent.
     Quare hoc fiat intéllege, quia óculi sapiéntis in cápite ipsíus. ídeo in barbam défluit, id est in grátiam iuventútis, ídeo in barbam Aaron ut fias eléctum genus, sacerdotále, pretiósum. Omnes enim in regnum Dei et in sacerdótium úngimur grátia spiritáli.
     Accepísti post hæc vestiménta cándida, ut esset indício quod exúeris involúcrum peccatórum, indúeris innocéntiæ casta velámina de quibus dixit Prophéta: Aspérges me hyssópo et mundábor, lavábis me et super nivem dealbábor. Qui enim baptizátur, et secúndum legem et secúndum Evangélium vidétur esse mundátus: secúndum legem, quia hyssópi fascículo Móyses agni aspergébat sánguinem; secúndum Evangélium, quia Christi erant cándida vestiménta sicut nix cum resurrectiónis suæ glóriam in Evangélio demonstráret. Super nivem dealbátur cui culpa dimíttitur. Unde et per Isaíam Dóminus ait: Si fúerint peccáta vestra sicut phœnícium, ut nivem dealbábo.
     Hæc vestiménta habens Ecclésia, per lavácrum regeneratiónis assúmpta, dicit in Cánticis: Nigra sum et decóra, fíliæ Ierúsalem. Nigra per fragilitátem condiciónis humánæ, decóra per grátiam, nigra quia ex peccatóribus, decóra fídei sacraménto. Hæc vestiménta cernéntes fíliæ Ierúsalem stupefáctæ dicunt: Quæ est hæc quæ ascéndit dealbáta? Hæc erat nigra, unde nunc súbito dealbáta?
     Christus autem videns Ecclésiam suam in vestiméntis cándidis — pro qua ipse, ut habes in Zacharíæ libro prophétæ, sórdida vestiménta suscéperat — vel ánimam regeneratiónis lavácro mundam atque ablútam, dicit: Ecce formósa es, próxima mea, ecce es formósa, óculi tui sicut colúmbæ, in cuius spécie Spíritus Sanctus descéndit de cælo.
     Unde répete quia accepísti signáculum spiritále, Spíritum sapiéntiæ et intelléctus, spíritum consílii atque virtútis, spíritum cognitiónis atque pietátis, spíritum sancti timóris, et serva quod accepísti. Signávit te Deus Pater, confirmávit te Christus Dóminus et dedit pignus Spíritum in córdibus tuis, sicut apostólica lectióne didicísti.

RESPONSORIUM

Eph 1, 13b-14; 2 Cor 1, 21b-22

R. Credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, qui est árrabon hereditátis nostræ, * In redemptiónem acquisitiónis in laudem glóriæ ipsíus.
V. Unxit nos Deus, qui et signávit nos, et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris. * In redemptiónem acquisitiónis in laudem glóriæ ipsíus.

PSALMODIA

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 10-11
Unusquísque, sicut accépit donatiónem, in altérutrum illam administrántes sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam largítur Deus, ut in ómnibus glorificétur Deus per Iesum Christum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui amóre suo dedúcit et nutrit pópulum suum, lætíque clamémus:
     Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Pater clementíssime, de tuo nos te laudámus amóre,
quia nos mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti.
In huius diéi princípio serviéndi tibi stúdium córdibus nostris infúnde,
ut cogitatiónes et actiónes nostræ te semper gloríficent.
Ab omni desidério malo corda nostra purífica,
ut tuæ voluntáti simus semper inténti.
Fratrum omniúmque necessitátibus corda résera nostra,
ne fratérna nostra dilectióne privéntur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens ætérne Deus, pópulos, qui in umbra mortis sedent, lúmine tuæ claritátis illústra, qua visitávit nos Oriens ex alto, Iesus Christus Dóminus noster. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)