lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 augustus 2016
PER ANNUM, hebd. XXI
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

3, 1-5. 19 – 4, 4
Invitatio ad conversionem

     Factum est verbum Dómini ad me, dicens: «Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? Numquid non pollúta et contamináta est terra illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis, et revérteris ad me?, dicit Dóminus. Leva óculos tuos ad colles et vide, ubi non prostráta sis. In viis sedébas exspéctans eos quasi Arabs in solitúdine; et polluísti terram in fornicatiónibus tuis et in malítia tua. Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluísti erubéscere. Nonne ámodo vocas me: “Pater meus, dux adulescéntiæ meæ tu es! Numquid irascétur in perpétuum aut perseverábit in finem?”. Ecce locúta es et fecísti mala et prævaluísti. Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fíliis et tríbuam tibi terram desiderábilem, hereditátem præclaríssimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocábitis me et post me íngredi non cessábitis. Sed, quómodo contémnit múlier amatórem suum, sic contempsístis me, domus Israel», dicit Dóminus. Vox in cóllibus audíta est, plorátus et supplicátio filiórum Israel, quóniam iníquam fecérunt viam suam, oblíti sunt Dómini Dei sui. «Convertímini, fílii, qui avérsi estis a me, et sanábo aversiónes vestras». «Ecce nos venímus ad te; tu enim es Dóminus Deus noster. Vere mendáces erant colles et tumúltus móntium; vere in Dómino Deo nostro salus Israel. Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adulescéntia nostra, greges eórum et arménta eórum, fílios eórum et fílias eórum. Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra, quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos et patres nostri ab adulescéntia nostra usque ad hanc diem et non audívimus vocem Dómini Dei nostri». «Si convérteris, Israel, ait Dóminus, ad me convértere; si abstúleris abominatiónes tuas a fácie mea, non effúgies. Et iurábis: “Vivit Dóminus!” in veritáte et in iudício et in iustítia, et benedicéntur in ipso gentes et in ipso gloriabúntur. Hæc enim dicit Dóminus viro Iudæ et Ierúsalem: Nováte vobis novále et nolíte sérere super spinas. Circumcidímini Dómino et auférte præpútia córdium vestrórum, viri Iudæ et habitatóres Ierúsalem, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea et succendátur, et non sit qui exstínguat, propter malítiam óperum vestrórum».

RESPONSORIUM

Ier 14, 7; Ps 129 (130), 3 /font>

R.
Si iniquitátes nostræ testificántur advérsus nos, Dómine, fac propter nomen tuum; * Quóniam multæ sunt aversiónes nostræ, tibi peccávimus.
V. Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? * Quóniam multæ sunt aversiónes nostræ, tibi peccávimus.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. 13, De Christo fonte vitae, 2-3: Opera, Dublin 1957, 118-120)

Tu es, Deus, omnia nostra

     Fratres, vocatiónem sequámur, qua ad vitæ fontem vocámur a vita, qui est fons non solum aquæ vivæ, sed et fons ætérnæ vitæ, fons lucis idem et fons lúminis; ab illo enim hæc ómnia sunt, sapiéntia et vita, lux ætérna. Auctor vitæ fons vitæ est, lucis creátor fons lúminis est; et ídeo contémptis his quæ vidéntur, transcénso sǽculo in superióribus cælórum, fontem lúminis, fontem vitæ, fontem aquæ vivæ ut rationábiles et sagacíssimi pisces quærámus, ut ibi bibámus aquam vivam et saliéntem in vitam ætérnam.
     Utinam me illuc dignáres adscíscere ad illum fontem, Deus miséricors, pie Dómine, ut ibi et ego cum sitiéntibus tuis vivam undam vivi fontis aquæ vivæ bíberem, cuius nímia dulcédine delectátus sursum semper ei hærérem et dícerem: «Quam dulcis est fons aquæ vivæ, cuius non déficit aqua sáliens in vitam ætérnam!».
     O Dómine, tu es ipse iste fons semper et semper desiderándus, semper licet et semper hauriéndus. Nobis semper da, Dómine Christe, hanc aquam, ut sit in nobis quoque fons aquæ vivæ et saliéntis in vitam ætérnam. Magna quidem posco, quis nésciat? Sed tu, rex glóriæ, magna donáre nosti et magna promisísti; nihil te maius, et te nobis donásti, te pro nobis dedísti.
     Unde te rogámus, ut sciámus quod amámus, quia nihil áliud præter te nobis dari postulámus; tu es enim ómnia nostra, vita nostra, lux nostra, salus nostra, cibus noster, potus noster, Deus noster. Inspíra corda nostra, rogo, Iesu noster, illa tui Spíritus aura, et vúlnera nostras tua caritáte ánimas, ut possit uniuscuiúsque nostrum ánima in veritáte dícere: Indica mihi quem diléxit ánima mea, quóniam vulneráta caritáte ego sum.
     Opto illa vúlnera in me sint, Dómine. Beáta talis ánima, quæ caritáte sic vulnerátur; talis fontem quærit, talis bibit, semper tamen sitit bibéndo, semper haurit desiderándo, quæ semper bibit sitiéndo; sic semper quærit amándo, quæ sanátur vulnerándo; quo salutári vúlnere ánimæ nostræ interióra Deus et Dóminus noster Iesus Christus, pius ille salutarísque médicus, vulneráre dignétur, cui cum Patre et cum Spíritu Sancto únitas est in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Io 4, 14-15

R. Qui bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum; * Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
V. Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam. * Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas
Ier 31, 10-14
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
       et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:
    «Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
       et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –

11 Redémit enim Dóminus Iacob *
       et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
       et cónfluent ad bona Dómini,
    super fruménto et vino et óleo *
       et fetu pécorum et armentórum;
    erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
       et ultra non esúrient. –

13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
       iúvenes et senes simul.
    «Et convértam luctum eórum in gáudium *
       et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
       et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)

2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
      in civitáte Dei nostri.
3  Mons sanctus eius collis speciósus, *
      exsultátio univérsæ terræ.
   Mons Sion, extréma aquilónis, *
      cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
      factus est ut refúgium. –

5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
      convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
      conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
      dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
      cónteres naves Tharsis. –

9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
      in civitáte Dei nostri; *
      Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
       in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
       sic et laus tua in fines terræ; *
       iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
       et exsúltent fíliæ Iudæ *
       propter iudícia tua. –

13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
       numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
       et percúrrite domos eius, *
       ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
       ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 66, 1-2
Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:
     Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.
Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.
Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.
Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)