Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXIII
Pro O.P.: B. Bertrandi de Garrigue, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: Bb. Michaelis (Jan Franciszek) Czartoryski, presbyteri, et Iuliæ (Stanislavæ) Rodzińska, virginis, sororis regularis, martyrum in Polonia, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.
Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.
Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.
Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.
Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Hábacuc prophétæ
Oráculum, quod vidit Hábacuc prophéta Usquequo, Dómine, clamábo, et non exáudis? Vociferábor ad te: «Violéntia!», et non salvas?
Quare ostendísti mihi iniquitátem et malítiam vides? Et vástitas et violéntia est coram me, et facta est conténtio, et iúrgium
exóritur. Propter hoc languet lex, et non pervénit usque ad finem iudícium. Quia ímpius prǽvalet advérsus iustum, proptérea egréditur
iudícium pervérsum. «Aspícite in géntibus et vidéte, admirámini et obstupéscite, quia opus fácio in diébus vestris, quod nemo
credet, cum narrábitur. Quia ecce ego suscitábo Chaldǽos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat
tabernácula non sua. Horríbilis et terríbilis est, ex semetípsa iudícium eius et maiéstas eius egrediétur. Levióres pardis equi
eius et sævióres lupis desérti; et accúrrunt équites eius: équites namque eius de longe vénient, volábunt quasi áquila festínans ad
comedéndum. Omnes, ut violéntiam fáciant, vénient, omnes fácies eórum ventus urens; et congregábunt quasi arénam captívos. Et ipsa
reges subsannábit, tyránnis illúdet; ipsa super omnem munitiónem ridébit et comportábit ággerem et cápiet eam. Tunc ultra progrédiens
quasi ventus pertransíbit et constítuet fortitúdinem suam deum suum».
Numquid non tu a princípio, Dómine, Deus meus, sanctus meus, qui non moriéris? Dómine, ad iudícium posuísti eam; petra mea, ad
corripiéndum fundásti eam. Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum; et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super
iníque agéntes et taces, devoránte ímpio iustiórem se? Fecísti hómines quasi pisces maris, quasi réptile non habens príncipem super
se. Omnes in hamo súblevat, trahit eos in sagéna sua et cóngregat in rete suo; super hoc lætátur et exsúltat. Proptérea ímmolat
sagénæ suæ et sacríficat reti suo; quia in ipsis incrassáta est pórtio eius et cibus eius pinguis. Propter hoc ergo evaginábit
gládium suum semper, ut interfíciat gentes sine misericórdia? Super custódiam meam stabo et consístam super spéculam et contemplábor,
ut vídeam quid dicat mihi, et quid respóndeat ad querélam meam. Et respóndit mihi Dóminus et dixit: «Scribe visum et explána eum
super tábulas, ut percúrrat, qui légerit eum. Quia adhuc visus ad tempus constitútum, sed anhélat in finem et non mentiétur; si
moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet et non tardábit. Ecce lánguidus, in quo non est ánima recta; iustus autem in fide sua vivet».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
Légimus in Evangélio quod, prædicánte Dómino et sub mystério edéndi córporis sui discípulos ad communicándum passiónibus suis
admonénte, díxerint quidam: Durus est hic sermo; et ex hoc iam non fúerint cum eo. Interrogáti vero discípuli an et ipsi vellent
abíre: Dómine, ínquiunt, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes.
Ita dico vobis, fratres, usque hódie quibúsdam maniféstum est quóniam verba quæ lóquitur Iesus, spíritus et vita sunt et proptérea
sequúntur illum; áliis dura vidéntur et míseram álibi quærunt consolatiónem. Sapiéntia síquidem in platéis clámitat, in lata
vidélicet et spatiósa via, quæ ducit ad mortem, ut révocet ambulántes per eam.
Dénique Quadragínta annis, inquit, próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde. Habes et in álio psalmo:
Semel locútus est Deus. Semel útique, quia semper. Una enim et non interpoláta, sed contínua et perpétua locútio est.
Révocat autem peccatóres ad cor, de cordis erróre redárguit, pro eo quod ibi hábitet ipse ibíque loquátur, fáciens nimírum quod
dócuit per Prophétam dicéntem: Loquámini ad cor Ierúsalem.
Vidétis, fratres, quam salúbriter admóneat nos Prophéta, ut si vocem eius audiérimus hódie, non obdurémus corda nostra. Eadem
enim pæne verba et in Evangélio légitis et in Prophéta. Ait enim Dóminus in Evangélio: Oves meæ vocem meam áudiunt. Et sanctus
David in psalmo: Pópulus, inquit, eius (haud dúbium quin Dómini) et oves páscuæ eius, hódie si vocem eius audiéritis,
nolíte obduráre corda vestra.
Audi dénique Hábacuc prophétam, quómodo domínicam non dissímulet increpatiónem; sed sédula ac sollícita circa eam cogitatióne
versétur. Ait enim: Super custódiam meam stabo et figam gradum in munitiónem, ut vídeam quid dicat mihi et quid respóndeam ad
arguéntem me. Et nos ergo, fratres, óbsecro, super custódiam nostram stemus, quóniam tempus milítiæ est.
In corde, ubi Christus hábitat, in iudício et consílio ratiónis sit conversátio nostra; ita sane ut non in ipsa habeámus fidúciam,
nec frágili innitámur custódiæ.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis. –
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit. –
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
1 Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem. –
3 Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna. –
7 Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis. –
12 Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
PRECES
Christum, qui sibi pópulum novum acquisívit in sánguine suo, adorémus et rogémus supplíciter:
Meménto pópuli tui, Dómine.
Rex et Redémptor noster, audi Ecclésiam tuam, huius diéi inítio te laudántem,
— doce eam sine intermissióne glorificáre maiestátem tuam.
Spes et fírmitas nostra, in te confídimus,
— neque umquam confundémur.
Infirmitátem nostram réspice et in adiutórium nostrum festína,
— quia sine te nihil póssumus fácere.
Páuperum et derelictórum meménto, ne dies novus sit eis pondus,
— sed solámen et gáudium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus omnípotens, cuius est bona rerum et speciósa creátio, da nobis hunc diem in nómine
tuo lætánter incípere, et in operósa tui fratrúmque dilectióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)