Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
S. Polycarpi, episcopi et martyris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De libro Qóhelet
Ubi verba sunt plúrima, multíplicant vanitátem; quid lucri habet homo? Quóniam quis scit quid hómini
bonum sit in vita, in paucis diébus vanitátis suæ, quos péragit velut umbra? Aut quis ei póterit indicáre quid post eum futúrum sub sole sit?
Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. Mélius est ire ad domum luctus quam
ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum hóminum, et vivens hoc cónferet in corde. Mélior est tristítia risu,
quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus. Cor sapiéntium in domo luctus, et cor stultórum in domo lætítiæ. Mélius
est a sapiénte córripi quam lætári stultórum cánticis, quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus
stulti. Sed et hoc vánitas. Quia calúmnia stultum facit sapiéntem, et munus cor insaníre facit. «Mélior est finis
negótii quam princípium, mélior est pátiens arrogánte».
Ne sis velox in ánimo ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. Ne dicas: «Quid, putas, causæ est quod
prióra témpora melióre fuére quam nunc sunt?». Non enim ex sapiéntia intérrogas de hoc. Bona est sapiéntia cum
divítiis et prodest vidéntibus solem. Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet
erudítio quod sapiéntia vitam tríbuit possessóri suo. Consídera ópera Dei: quod nemo possit corrígere, quod ille
curvum fécerit. In die bona frúere bonis et in die mala consídera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non invéniat homo quidquam de futúro.
Cuncta vidi in diébus vanitátis meæ: est iustus, qui perit in iustítia sua, et ímpius, qui multo vivit témpore
in malítia sua. Noli esse nimis iustus, neque sápiens supra modum! Cur te pérdere vis? Ne agas nimis ímpie et
noli esse stultus! Cur mori débeas in témpore non tuo?
Bonum est ut, quod habes, téneas, sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrúmque devítat.
Sapiéntia confortábit sapiéntem super decem príncipes civitátis. Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat
bonum et non peccet. Sed et cunctis sermónibus, qui dicúntur, ne accómmodes cor tuum, ne forte áudias servum
tuum maledicéntem tibi; scit enim consciéntia tua, quia et tu crebro maledixísti áliis.
Cuncta tentávi in sapiéntia, dixi: «Sápiens effíciar». Et ipsa lóngius recéssit a me. Longe est, quod fuit; et
alta est profúnditas. Quis invéniet eam?
Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem et quǽrerem sapiéntiam et ratiónem et ut cognóscerem
impietátem esse stultítiam et errórem imprudéntiam. Et invénio amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum
est, et sagéna cor eius, víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo, effúgiet eam; qui autem peccátor est, capiétur
ab illa. Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum, ut invenírem ratiónem, quam adhuc quærit ánima mea,
et non invéni: Hóminem de mille unum répperi, mulíerem ex ómnibus non invéni.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola Ecclésiæ Smyrnénsis de martýrio sancti Polycárpi
Cum rogus apparátus esset, Polycárpus, sibi detráctis ómnibus vestiméntis et cíngulo solúto, conabátur étiam se excalceáre, quod prius non
faciébat, quia semper cuncti fidéles contendébant, quisnam celérius corpus eius tángeret; omni enim bono, propter sanctos mores suos,
ille étiam ante martýrium ornátus erat.
Illico nunc ille ómnibus instruméntis circumdabátur, quæ pro rogo paráta erant. Cum vero et clavis ipsum affígere vellent, dixit: «Sínite
me sic; qui enim dat ignem pati, dabit et sine vestra ex clavis cautióne imperturbátum in pyra permanére». Illi ergo non clavis defixérunt,
sed alligavérunt eum.
Hic vero mánibus in tergum reiéctis ac vinctus, tamquam áries insígnis ex magno grege ad oblatiónem, víctima acceptábilis Deo præparáta,
cælum intúitus, dixit:
«Dómine Deus omnípotens, Pater dilécti ac benedícti Fílii tui Iesu Christi, per quem tui notítiam accépimus, Deus angelórum et virtútum
et univérsæ creatúræ totiúsque géneris iustórum in conspéctu tuo vivéntium; benedíco tibi, quóniam me hac die atque hac hora dignátus es,
ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui, ad resurrectiónem in vitam ætérnam ánimæ et córporis in incorruptióne per
Spíritum Sanctum; inter quos útinam suscípiar hódie coram te tamquam sacrifícium pingue et accéptum, quemádmodum præparásti et mihi
præmonstrásti et nunc adimplevísti, Deus, mendácii néscius ac verax.
Quaprópter de ómnibus te laudo, tibi benedíco, te glorífico per sempitérnum et cæléstem pontíficem Iesum Christum, diléctum tuum Fílium,
per quem tibi, cum ipso et Spíritu Sancto, glória et nunc et in futúra sǽcula. Amen».
Et postquam «Amen» emisísset precationémque complevísset, minístri ignis ignem accendérunt.
Cum vero ingens flamma emicásset, miráculum vídimus nos, quibus illud spectáre concéssum fuit, qui et ídeo reserváti sumus, ut áliis, quæ
contigérunt, annuntiarémus. Ignis enim fórnicis spéciem præbens, tamquam navis velum a vento replétum, in círculo corpus mártyris
circúmdedit; quod in médio pósitum, non ut caro assa videbátur, sed véluti panis coctus vel sicut aurum et argéntum in fornáce candens.
Tantam autem nos percépimus suavitátem odóris, ac si tus aut áliud quoddam pretiosórum arómatum oluísset.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)
1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2 díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei! –
4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –
6 Dóminus réferet in librum populórum: *
„Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
„Omnes fontes mei in te.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum osténdit illi?
14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?–
15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)
1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
et excélsus super omnes pópulos. –
3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
tu statuísti, quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –
5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est. –
6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7 in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum. –
9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde,
ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)