Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XIV
S. Camilli de Lellis, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,
Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.
Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.
Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.
Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro primo Regum
In diébus illis: Dixit Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: «Num audísti quod regnáverit Adonías
fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? Nunc ergo veni, áccipe a me consílium et salva ánimam tuam filiíque tui Salomónis.
Vade et ingrédere ad regem David et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, iurásti mihi ancíllæ tuæ dicens: “Sálomon fílius tuus regnábit post
me et ipse sedébit in sólio meo”? Quare ergo regnat Adonías? Et, adhuc tibi te loquénte cum rege, ego véniam post te et complébo sermónes tuos».
Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículo; rex autem senúerat nimis et Abísag Sunamítis ministrábat ei. Inclinávit se Bethsabée
et adorávit regem; ad quam rex: «Quid tibi, inquit, vis?». Quæ respóndens ait: «Dómine mi, tu iurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ:
“Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo”; et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte. Mactávit
boves et pínguia quæque et oves plúrimas et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem et Ioab príncipem milítiæ; Salomónem
autem servum tuum non vocávit. Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Israel, ut índices eis quis sedére débeat in sólio
tuo, dómine mi rex, post te. Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres».
Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit; et nuntiavérunt regi dicéntes: «Adest Nathan prophéta». Cumque introísset ante conspéctum
regis et adorásset eum pronus in terram, dixit Nathan: «Dómine mi rex, tu ergo dixísti: “Adonías regnet post me et ipse sédeat super thronum
meum”? Quia descéndit hódie et immolávit boves et pínguia et aríetes plúrimos et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus,
Abíathar quoque sacerdótem; illíque vescéntes et bibéntes coram eo dixérunt: “Vivat rex Adonías!”. Me autem servum tuum et Sadoc sacerdótem
et Banaíam fílium Ióiadæ et Salomónem fámulum tuum non vocávit. Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo
quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum?».
Et respóndit rex David dicens: «Vocáte ad me Bethsabée». Quæ cum fuísset ingréssa coram rege et stetísset ante eum, iurávit rex et ait: «Vivit
Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quia, sicut iurávi tibi per Dóminum Deum Israel dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me
et ipse sedébit super sólium meum pro me, sic fáciam hódie». Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem dicens: «Vivat dóminus meus rex David in ætérnum!».
Dixit quoque rex David: «Vocáte mihi Sadoc sacerdótem et Nathan prophétam et Banaíam fílium Ióiadæ». Qui cum ingréssi fuíssent coram rege,
dixit ad eos: «Tóllite vobíscum servos dómini vestri et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam et dúcite eum in Gihon, et ungat eum
ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israel, et canétis búcina atque dicétis: “Vivat rex Sálomon!”. Et ascendétis post eum, et
véniet et sedébit super sólium meum et ipse regnábit pro me; illíque præcípiam, ut sit dux super Israel et super Iudam».
Dormívit ígitur David cum pátribus suis et sepúltus est in civitáte David. Dies autem, quibus regnávit David super Israel, quadragínta anni
sunt: in Hebron regnávit septem annis, in Ierúsalem trigínta tribus. Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum eius nimis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
Vidétis, dilécti, quam magna et admiránda sit cáritas, et quod perféctio eius néqueat enarrári.
Quis est idóneus, ut in ipsa inveniátur, præter eos, quos Deus dignos esse volúerit? Orémus ígitur et petámus ab illíus misericórdia,
ut in caritáte inveniámur sine propensióne áliqua humána inculpáti. Generatiónes omnes ab Adam usque in hodiérnum diem præteriérunt;
qui vero per Dei grátiam in caritáte sunt consummáti, locum piórum óbtinent et in visitatióne regni Christi manifestabúntur. Scriptum
enim est: Ingredímini in cubícula páululum quantulumcúmque, donec ira mea et furor pertránseat; et recordábor diéi boni, et suscitábo vos e sepúlcris vestris.
Beáti sumus, dilécti, si præcépta Dómini in caritátis concórdia implevérimus, ut per caritátem peccáta nostra nobis remittántur. Scriptum
enim est: Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir, cui Dóminus peccátum non imputábit, neque est
in ore eius dolus. Hæc beatitúdinis prædicátio ad eos pértinet, qui per Iesum Christum Dóminum nostrum a Deo sunt elécti; cui sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.
Quæcúmque ígitur delíquimus et fécimus, sedúcti a quodam ex adversárii servis, eórum remissiónem implorémus; illi vero, qui seditiónis et
dissensiónis príncipes exstitérunt, commúnem spem contemplári debent. Qui enim in timóre et caritáte vitam degunt, se ipsos pótius quam
próximos in cruciátus incídere volunt, et se ipsos, pótius quam pulchre et iuste tráditam nobis consensiónem, subíre vituperatiónem volunt.
Mélius enim est hómini peccáta sua confitéri, quam induráre cor suum.
Quis ígitur inter vos generósus, quis miséricors, quis caritáte plenus? Dicat: «Si propter me sedítio et discórdia et schísmata orta sunt,
discédo, ábeo quocúmque voluéritis, et quæ multitúdo iússerit, fácio; dúmmodo Christi grex in pace degat cum constitútis presbýteris». Qui
hoc fécerit, magnam sibi glóriam in Christo conciliábit, et omnis locus eum excípiet. Dómini enim est terra et plenitúdo eius. Hæc fáciunt
et fácient, qui divínam, cuius numquam pǽnitet, vitam vivunt.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis,
adorémus et sincéro corde profiteámur:
In tua voluntáte pax nostra, Dómine.
Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,
— nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.
Qui ómnia creásti providúsque consérvas,
— fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.
Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,
— da ut, quæ prǽcipis faciéntes, tuo fidéles fœderi maneámus.
Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,
— hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum
sanctis tuis ubérius decantáre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)