Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVII
In dedicatione basilicæ S. Mariæ, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O gloriósa dómina
excélsa super sídera,
qui te creávit próvide,
lactas sacráto úbere.
Quod Eva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine;
intrent ut astra flébiles,
sternis benígna sémitam.
Tu regis alti iánua
et porta lucis fúlgida;
vitam datam per Vírginem,
gentes redémptæ, pláudite.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii
paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar?
Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi
Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne
forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes,
dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus meus apud vos, et lúgeam multos
ex his, qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt.
Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante
peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quǽritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos
non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed
vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis.
Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod
bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. Gaudémus enim, quando nos infírmi
sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem,
quam Dóminus dedit mihi, in ædificatiónem et non in destructiónem.
De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte
ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes.
Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in concílio Ephesíno hábita
Sanctórum cœtum, qui a sancta et Deípara sempérque Vírgine María invitáti prompto ánimo huc confluxérunt, lætum erectúmque conspício. Quare
licet multa prémerer mæstítia, áttamen hic sanctórum patrum conspéctus lætítiam mihi prǽbuit. Nunc dulce illud hymnógraphi Dávidis verbum
apud nos implétum est: Ecce iam quid bonum aut quid iucúndum, nisi habitáre fratres in unum?
Salve ítaque a nobis, sancta mýstica Trínitas, quæ nos omnes in hanc sanctæ Maríæ Deíparæ ecclésiam convocásti.
Salve a nobis, Deípara María, venerándus totíus orbis thesáurus, lampas inexstinguíbilis, coróna virginitátis, sceptrum rectæ doctrínæ, templum
indissolúbile, locus eius qui loco capi non potest, mater et virgo, per quam is benedíctus in sanctis Evangéliis nominátur, qui venit in nómine Dómini.
Salve, quæ imménsum incomprehensúmque in sancto virgíneo útero comprehendísti; per quam sancta Trínitas glorificátur et adorátur; per quam
pretiósa crux celebrátur et in univérso orbe adorátur; per quam cælum exsúltat; per quam ángeli et archángeli lætántur; per quam dǽmones fugántur;
per quam tentátor diábolus cælo décidit; per quam prolápsa creatúra in cælum assúmitur; per quam univérsa creatúra, idolórum vesánia deténta,
ad veritátis agnitiónem pérvenit; per quam sanctum baptísma obtíngit credéntibus; per quam exsultatiónis óleum, per quam toto terrárum orbe
fundátæ sunt Ecclésiæ, per quam gentes adducúntur ad pæniténtiam.
Et quid plura dicam? per quam unigénitus Dei Fílius iis, qui in ténebris et in umbra mortis sedébant, lux resplénduit; per quam prophétæ
prænuntiárunt; per quam Apóstoli salútem géntibus prædicárunt; per quam mórtui exsuscitántur; per quam reges regnant, per sanctam Trinitátem.
Ecquis hóminum laudabilíssimam illam Maríam pro dignitáte celebráre queat? Ipsa et mater et virgo est; o rem admirándam! Miráculum hoc me in
stupórem rapit. Quis umquam audívit ædificatórem prohibéri ne próprium templum, quod ipse constrúxerit, inhabitáret? Quis ob id ignomíniæ sit
obnóxius quod própriam fámulam in matrem ascíscat?
Ecce ígitur ómnia gaudent; contíngat autem nobis ut uniónem revereámur et adorémus, ac indivísam Trinitátem tremámus et colámus, Maríam semper
Vírginem, sanctum vidélicet Dei templum, eiusdémque Fílium et sponsum immaculátum láudibus celebrántes: quóniam ipsi glória in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Sancta Dei Génetrix María, Virgo perpétua, benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Sancta Dei Génetrix María, Virgo perpétua, benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui.
PRECES
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
— tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
— líbera nos a corruptióne peccáti.
Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
— præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
— da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.
Vel aliæ:
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,
— serva nos mundos a peccáto.
Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,,
— nos templum fac perénne tui Spíritus.
Verbum ætérnum, qui matrem tuam docuísti óptimam sibi partem elígere,
— tríbue nobis eam imitári, cibum quæréntes, qui permáneat in vitam ætérnam.
Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,
— fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.
Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis adstáre fecísti,
— tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui
intercessióne salvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)