lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 september 2017
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.

Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.

Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.

Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.

Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

36, 16-36
Futura restitutio populi Dei in corpore, corde, spiritu

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, domus Israel habitavérunt in humo sua et polluérunt eam in viis suis et in opéribus suis; iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. Et effúdi indignatiónem meam super eos pro sánguine, quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras; iuxta vias eórum et iuxta ópera eórum iudicávi eos. Et ingréssi sunt ad gentes, ad quas introiérunt, et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: “Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt”. Et pepérci nómini meo sancto, quod pollúerat domus Israel in géntibus, ad quas ingréssi sunt.
     Idcírco dices dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus, ad quas intrástis; et sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus Deus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de géntibus et congregábo vos de univérsis terris et addúcam vos in terram vestram; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini. Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Et salvábo vos ex univérsis inquinaméntis vestris et vocábo fruméntum et multiplicábo illud et non impónam vobis famem. Et multiplicábo fructum ligni et genímina agri, ut non portétis ultra oppróbrium famis in géntibus. Et recordabímini viárum vestrárum pessimárum operúmque non bonórum, et displicébunt vobis iniquitátes vestræ et scélera vestra. Non propter vos ego fáciam, ait Dóminus Deus, notum sit vobis; confundímini et erubéscite super viis vestris, domus Israel.
     Hæc dicit Dóminus Deus: In die, qua mundávero vos ex ómnibus iniquitátibus vestris et inhabitári fécero urbes et instaurávero ruinósa, et terra desérta fúerit excúlta, quæ quondam erat desoláta in óculis omnis viatóris, dicent: “Terra illa incúlta facta est ut hortus Eden, et civitátes desértæ et destitútæ atque destrúctæ munítæ inhabitántur”. Et scient gentes, quæcúmque derelíctæ fúerint in circúitu vestro, quia ego Dóminus ædificávi dissipáta plantavíque incúlta; ego Dóminus locútus sum et fácio».

RESPONSORIUM

Ez 11, 19-20.19

R. Auferam cor lapídeum de carne eórum, et dabo eis cor cárneum: *Ut in præcéptis meis ámbulent, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum.
V. Dabo eis cor áliud, et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum. * Ut in præcéptis meis ámbulent, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 18-19: CCL 41, 544-546)

Ecclésia, tamquam vitis, crescendo ubique diffusa

     In omnem montem et in omnem collem et in omnem fáciem terræ dispérsæ sunt. Quid est: In omnem fáciem terræ dispérsæ sunt? Omnia terréna sectántes, ea quæ in fáciem terræ lucent, ipsa amant, ipsa díligunt. Nolunt mori, ut abscondátur vita eórum in Christo. Super omnem fáciem terræ, dilectióne terrenórum, et quia errántes oves sunt per totam fáciem terræ. Divérsis locis sunt: una mater supérbia omnes péperit, sicut una mater nostra cathólica omnes christiános fidéles toto orbe diffúsos.
     Non ergo mirum, si supérbia parit discissiónem, cáritas unitátem. Tamen ipsa cathólica mater, ipse pastor in ea ubíque quærit errántes, confórtat infírmos, curat lánguidos, álligat confráctos, álios ab istis, álios ab illis non se ínvicem sciéntibus. Sed tamen illa omnes novit, quia cum ómnibus fusa est.
     Illa sic est tamquam vitis, crescéndo ubíque diffúsa; illi sic sunt tamquam sarménta inutília, agrícolæ falce præcísa mérito sterilitátis suæ, ut vitis putarétur, non ut amputarétur. Sarménta ergo illa ubi præcísa sunt, ibi remansérunt. Vitis autem crescens, per ómnia, et sarménta sua novit quæ in illa mansérunt, et iuxta se quæ de illa præcísa sunt.
     Inde tamen révocat errántes, quia et de ramis fractis dicit Apóstolus: Potens est enim Deus íterum insérere illos. Sive dicas oves errántes a grege, sive dicas ligna præcísa de vite, nec ad revocándas oves, nec rursus ad inserénda ligna minus idóneus est Deus, quia ille summus pastor, ille verus agrícola. Et in omnem fáciem terræ dispérsæ sunt; et non fuit qui requíreret, non fuit qui revocáret, sed in illis pastóribus malis; non fuit, sed homo, qui requíreret.
     Proptérea, pastóres, audíte sermónem Dómini: Vivo ego, dicit Dóminus Deus. Vidéte unde cœpit. Tamquam iuráto est Dei, testificátio vitæ suæ: Vivo ego, dicit Dóminus. Mórtui sunt pastóres, sed secúræ sunt oves; vivit Dóminus. Vivo ego, dicit Dóminus Deus. Qui autem pastóres mórtui sunt? Sua quæréntes, non quæ Iesu Christi. Erunt ergo et inveniéntur pastóres non quæ sua sunt quæréntes, sed quæ Iesu Christi? Erunt plane et inveniéntur plane, nec desunt nec déerunt.

RESPONSORIUM

2 Cor 3, 4. 6. 5

R. Fidúciam habémus per Christum ad Deum, * Qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus.
V. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra ex Deo est. * Qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus.

PSALMODIA

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum
Deus castigans et salvans
Tob 13, 2-8
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
      et regnum illíus, *
      quia ipse flagéllat et miserétur,
   dedúcit usque ad ínferos deórsum †
      et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
      et non est qui effúgiat manum eius. –

3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
      quia ipse dispérsit vos in illis *
4    et ibi osténdit maiestátem suam.
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
      quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
      et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –

5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
      et ómnium miserébitur vestrum
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
      ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
      in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
      ut faciátis coram illo veritátem,
   tunc revertétur ad vos *
      et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –

   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
      et confitémini illi in toto ore vestro.
   Benedícite Dóminum iustítiæ *
      et exaltáte regem sæculórum. –

   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
      et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   Convertímini, peccatóres, †
      et fácite iustítiam coram illo. *
      Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –

7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
      et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
      Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11b. 12-13a
Hora est iam vos de somno súrgere. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

PRECES
Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes:
     Dómine Deus noster et salvátor noster.

O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.
Da nobis mandáta tua serváre,
ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.
Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.
Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)