Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
S. Ioannis de Kęty, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V.
Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R.
Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Audíte me, qui sequímini iustítiam, qui quǽritis Dóminum; atténdite ad petram, unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis.
Atténdite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quæ péperit vos; quia unum vocávi eum et benedíxi ei et multiplicávi eum.
Consolátur enim Dóminus Sion, consolátur omnes ruínas eius; et ponit desértum eius quasi Eden et solitúdinem eius quasi hortum
Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
Atténdite ad me, pópule meus, et natiónes, me audíte, quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum státuam.
Prope est iustítia mea, egréssa est salus mea, et bráchia mea pópulos iudicábunt; in me ínsulæ sperábunt et ad bráchium meum atténdent.
Leváte in cælum óculos vestros et inspícite in terram deórsum, quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur,
et habitatóres eius sicut hæc interíbunt. Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet.
Audíte me, qui scitis iustítiam, pópule, in cuius corde est lex mea: nolíte timére oppróbrium hóminum et blasphémias eórum ne metuátis.
Sicut enim vestiméntum sic cómedet eos vermis, et sicut lanam sic devorábit eos tínea; iustítia autem mea in sempitérnum erit et salus
mea in generatiónes generatiónum.
Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini; consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non
tu percussísti Rahab, vulnerásti dracónem?
Numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis, qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti?
Et redémpti a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes; et lætítia sempitérna super cápita eórum, gáudium et lætítiam obtinébunt;
fúgiet dolor et gémitus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri Contra hǽresim Noéti
Unus Deus est, quem non aliúnde, fratres, agnóscimus, quam ex sanctis Scriptúris. Quæcúmque ergo divínæ Scriptúræ prǽdicant,
sciámus; et quæcúmque docent, cognoscámus: et sicut Pater vult credi, sic credámus; et sicut vult Fílium glorificári, sic
glorificémus; et sicut vult donári Spíritum Sanctum, sic accipiámus. Non secúndum própriam voluntátem, neque secúndum próprium
sensum, neque vim inferéntes iis quæ a Deo data sunt; sed quómodo ipse per sanctas Scriptúras docére vóluit, sic intellegámus.
Deus, solus cum esset, nihílque sibi coǽvum habéret, vóluit mundum effícere. Et mundum cógitans ac volens et dicens effécit;
continuóque éxstitit ei factus sicut vóluit, et sicut vóluit, perfécit. Satis ígitur nobis est scire solum, nihil esse Deo
coǽvum. Nihil erat præter ipsum; ipse solus, multus erat. Nec enim erat sine ratióne, sine sapiéntia, sine poténtia, sine
consílio. Omnia erant in eo: ipse erat ómnia. Quando vóluit, et quómodo vóluit, osténdit Verbum suum tempóribus apud eum
definítis; per quod ómnia fecit.
Quod Verbum cum in se habéret, essétque mundo creáto inaspectábile, fecit aspectábile, emíttens priórem vocem; et lumen ex
lúmine génerans, deprómpsit ipsi creatúræ Dóminum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visíbilis, mundo autem invisíbilis,
hunc visíbilem facit, ut mundus, cum eum qui appáruit vidéret, salvus fíeri posset.
Hoc vero mens est, quod pródiens in mundum, osténsum est puer Dei. Omnia ígitur per ipsum, ipse autem solus ex Patre.
Hic autem dedit legem et prophétas; et dando coégit hos per Spíritum Sanctum loqui, ut accipiéntes virtútis patérnæ inspiratiónem,
consílium et voluntátem Patris nuntiárent.
Factum est ígitur maniféstum Verbum, sicut ait beátus Ioánnes. Répetit enim summátim quæ a prophétis dicta sunt, demónstrans hoc
esse Verbum per quod ómnia facta sunt. Sic enim ait: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et infra ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit.
In própria venit, et sui eum non recepérunt.
RESPONSORIUM
LECTIO TERTIA
E Lítteris Cleméntis papæ Décimi tértii
Inter egrégios viros doctrína et sanctitáte præstántes, qui fácerent simul et docérent atque orthodóxam fidem ab adversáriis oppugnátam
defénderent, dignum certe qui numerétur in paucis beátum Ioánnem Cántium fuísse, nemo ámbiget, qui eúndem nóverit in Cracoviénsi academía
puríssimo haustam e fonte sciéntiam tradidísse, cum per ea témpora in áliis non longe díssitis regiónibus hǽreses et schísmata grassaréntur,
et sanctiórem morum disciplínam, quam concionándo e suggéstu explicáre pópulo satagébat, humilitáte, castimónia, misericórdia, córporis
afflictatióne, ceterísque integérrimi sacerdótis et strénui operárii virtútibus confirmásse.
Itaque non modo illíus academíæ professóribus ornaméntum ac decus áddidit singuláre, sed exémplum étiam mirífice profutúrum relíquit céteris
ómnibus qui in símili múnere versántur, ut perfécti doctóris obíre munus ímpigre stúdeant, et sciéntiam Sanctórum simul cum áliis facultátibus
ad uníus Dei laudem et glóriam docére omni stúdio atque ope nitántur.
Religióni, qua res divínas tractábat, humílitas adiúncta erat, qua sibi viléscens némini umquam, tamétsi sciéntia ómnium fácile princeps,
præferébat sese, quin étiam sperni se ab ómnibus ac déspici optábat; tantum áberat ut obtrectántes sibi suíque contemptóres parum æquo ánimo ferret.
Humilitátis comes erat rara quædam ac púero digna simplícitas; ítaque in factis eius ac dictis nihil súbdolum, nihil fictum; quod clausum
habébat in péctore, hoc in lingua promptum habébat. Si quam forte e verbis suis, dum vera lóquitur, ortam in áliis offensiónem suspicarétur,
ántequam ad aram accéderet, supplex véniam non tam sui quam aliéni erróris petébat. Per diem vero, postquam suo múnere perfúnctus esset,
e licéo statim recta in templum, ubi ante Christum in eucharistía laténtem contemplatiónes ac preces diu protrahébat. Omníno unus in corde, unus in ore Deus erat.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.
Ant. 2 Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.
1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis *
et minor ad intelléctum iudícii et legum. –
6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur. –
9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
et quid diréctum in præcéptis tuis –
10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te. –
11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
et custódiet me in sua glória.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.
Ant. 3 Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.
PRECES
Deum Patrem, fratres caríssimi, implorántes, qui misit Fílium suum ad salvándos hómines, súpplices acclamémus:
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Christum tuum, Pater clementíssime, quem plena fide os nostrum annúntiat,
— conversátio nostra ópere ne despíciat.
Qui Fílium tuum misísti ad salútem,
— univérsum aufer a fácie terræ et a civitáte ista dolórem.
Terra nostra advéntu Fílii tui iucunditáte perfúsa,
— tuæ plenitúdinis gáudium ubérius experiátur.
Per misericórdiam tuam, fac ut nos pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,
— exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ Christi.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis
fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis.
In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si
dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, exémplo sancti Ioánnis presbýteri, in sanctórum sciéntia procedámus, atque, misericórdiam
ómnibus exhibéntes, apud te indulgéntiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)