Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
Feria VI infra octavam Nativitatis
S. Thomæ Becket, episcopi et martyris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Qui sacerdótis, ducis ac magístri
munus insúmpsit pópulis sacrátum,
præsul et vitæ sápiens parávit
dona beátæ.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Vidéntes pastóres cognovérunt de verbo.
R.
Quod dictum erat illis de Púero.
LECTIO PRIOR
Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses
Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei et Timótheus frater his, qui sunt Colóssis, sanctis et fidélibus frátribus in Christo:
grátia vobis et pax a Deo Patre nostro.
Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem,
quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod
pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audístis et cognovístis
grátiam Dei in veritáte; sicut didicístis ab Epáphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro nobis miníster Christi, qui étiam
manifestávit nobis dilectiónem vestram in Spíritu.
ídeo et nos, ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis eius in omni
sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in
sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio grátias
agéntes Patri, qui idóneos vos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum et tránstulit in
regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Grátias Deo, per quem sic abúndat consolátio nostra in hac peregrinatióne,
in hoc exsílio, in hac miséria.
Priúsquam apparéret humánitas, latébat benígnitas; síquidem et prius erat: nam et misericórdia Dómini ab ætérno est. Sed unde tanta
agnósci póterat? Promittebátur, sed non sentiebátur; unde et a multis non credebátur. Multifárie quippe multísque modis loquebátur
Dóminus in prophétis. Ego, ínquiens, cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis. Sed quid respondébat homo, afflictiónem séntiens,
pacem nésciens? Quoúsque dícitis, Pax, pax, et non est pax? Propter hoc ángeli pacis amáre flebant, dicéntes: Dómine, quis crédidit
audítui nostro? Sed nunc credant hómines vel vísui suo, quia testimónia Dei credibília facta sunt nimis. Ut enim nec turbátum quidem
óculum láteat, in sole pósuit tabernáculum suum.
Ecce pax non promíssa, sed missa; non diláta, sed data; non prophetáta, sed præsentáta. Ecce quasi saccum plenum misericórdia sua Deus
Pater misit in terram; saccum, inquam, in passióne concidéndum, ut effundátur quod in eo latet prétium nostrum; saccum útique, etsi
parvum, sed plenum. Párvulus síquidem datus est nobis, sed in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis. Postquam enim venit plenitúdo
témporis, venit et plenitúdo divinitátis. Venit in carne, ut vel sic carnálibus exhiberétur, ei apparénte humanitáte benígnitas
agnoscerétur. Ubi enim Dei innotéscit humánitas, iam benígnitas latére non potest. In quo enim magis commendáre póterat benignitátem
suam, quam suscipiéndo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille hábuit ante culpam.
Quid tantópere decláret eius misericórdiam, quam quod ipsam suscépit misériam? Quid ita pietáte plenum, quam quod Dei Verbum propter
nos factum est fenum? Dómine, quid est homo quia réputas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? Hinc atténdat homo quanta sit cura
eius Deo; hinc sciat quid de eo cógitet aut quid séntiat. Non intérroges, o homo, ea quæ páteris, sed quæ passus est ille. Quanti te
fecit, ex his quæ pro te factus est, agnósce, ut appáreat tibi benígnitas eius ex humanitáte. Quanto enim minórem se fecit in
humanitáte, tanto maiórem exhíbuit in bonitáte; et quanto pro me vílior, tanto mihi cárior est. Appáruit, inquit Apóstolus, benígnitas
et humánitas Salvatóris nostri Dei. Magna plane et manifésta benígnitas Dei et humánitas! et magnum benignitátis indícium declarávit,
qui humanitáti áddere nomen Dei curávit.
RESPONSORIUM
LECTIO TERTIA
Ex Epístolis sancti Thomæ Becket epíscopi
Si curámus esse quod dícimur, et nostri nóminis, qui appellámur epíscopi et pontífices, nosse vólumus significatiónem, opórtet nos iugi
sollicitúdine consideráre et imitári vestígia illíus, qui, póntifex in ætérnum a Deo constitútus, seípsum pro nobis Patri óbtulit in ara
crucis, et de summa cælórum spécula ómnium actus et áctuum intentiónes iúgiter speculátur, tandem unicuíque redditúrus secúndum ópera sua.
Vices enim illíus in terris geréndas suscépimus, adépti sumus glóriam nóminis, honórem dignitátis, fructúsque labórum spiritálium temporáliter
possidémus, Apóstolis et apostólicis viris in Ecclesiárum fastígiis succedéntes, ut nostro ministério peccáti et mortis destruátur impérium,
et in fide et proféctu virtútum coaléscens ædifícium Christi crescat in templum sanctum in Dómino.
Et quidem episcopórum multus est númerus. Qui docéndi et pascéndi sollicitúdinem et instántiam diligentiórem promísimus in consecratióne,
et verbis cotídie profitémur, sed útinam fides pollicitatiónis de testimónio óperis convaléscat! Messis útique multa est, nec ad eam colligéndam
et congregándam in hórreum Dómini unus suffíceret aut pauci.
Quis tamen Románam Ecclésiam caput ómnium Ecclesiárum et fontem cathólicæ doctrínæ ámbigit esse? Quis claves regni cælórum Petro tráditas esse
ignórat? Nonne in fide et doctrína Petri totíus Ecclésiæ structúra consúrgit, donec occurrámus omnes Christo in virum perféctum, in unitáte
fídei et agnitióne Fílii Dei?
Necésse quidem est multos esse qui plantent, multos qui írrigent, quóniam hoc éxigit procéssus verbi, et dilatátio populórum, cum et antíquus
pópulus, cui unum sufficiébat altáre, plures ex necessitáte magístros habúerit, nedum modo in concúrsu et affluéntia géntium, quibus Líbanus
non súfficit ad succendéndum, et animália non modo Líbani, sed nec totíus Iudǽæ suffícerent ad holocáustum.
Sed quicúmque sit qui rigat aut plantat, Deus nulli dat increméntum, nisi illi qui plantávit in fide Petri et doctrínæ ipsíus acquiéscit.
Sane ad eum máxima pópuli iudícia referúntur, a Románo examinánda Pontífice, et dispósiti sub eo matris Ecclésiæ magistrátus, quátenus in partem
sollicitúdinis accíti sunt, créditam exercérent potestátem.
Mementóte dénique quómodo salvi facti sunt patres nostri, quómodo et quibus tribulatiónibus Ecclésia créverit et dilatáta sit; quas procéllas eváserit
navis Petri, quæ Christum habet vectórem; quáliter ad corónam pervénerint, quorum fides ex tribulatióne clárius elucéscit.
Sic ómnium sanctórum turba procéssit, ut perpétuo verum sit, quia non coronátur, nisi qui legítime certáverit.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.
Ant. 2 Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.
Ant. 3 Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.
R. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.
V. Salutáre suum,
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod Dóminus osténdit nobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod Dóminus osténdit nobis.
PRECES
Quia Deus in sua misericórdia Christum, príncipem pacis, nobis misit, cum fidúcia clamémus:
Pax homínibus bonæ voluntátis.
Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Iesu Christi, quo témpore Ecclésia salvíficum tuum célebrat amórem,
— laudem nostram suscípere dignáre propítius.
Qui ab inítio victóriam tuam per Christum salvatórem nostrum homínibus promisísti,
— Evangélii lúmine omnes hómines illustrári concéde.
In laudem Fílii tui, cuius diem cum gáudio Abraham prævídit, patriárchæ speravérunt, prophétæ nuntiavérunt et gentes desideravérunt,
— fac ut omnis Israel salvus fiat.
Qui voluísti nativitátem Fílii tui a cælórum spirítibus prædicári atque ab Apóstolis, martýribus et fidélibus sæculórum ómnium collaudári,
— pacem in terris largíre, quam nuntiavérunt ángeli.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuæ lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quǽsumus, intuére, ut magnificéntiam
nativitátis Unigéniti tui dignis præcóniis collaudémus.
Qui odit ánimam suam in hoc mundo,
in vitam ætérnam custódit eam.
Deus, qui beáto Thomæ mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro
Christo vitam in hoc sǽculo abnegáre, ut eam in cælo inveníre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)