Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 |
Feria Sexta post Cineres
Pro O.P.: B. Nicolai Paglia, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)
I
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
inclináte aurem vestram in verba oris mei.
2 Apériam in parábolis os meum, *
éloquar arcána ætátis antíquæ. –
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
et patres nostri narravérunt nobis, *
4 non occultábimus a fíliis eórum,
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
et mirabília eius, quæ fecit. –
5 Constítuit testimónium in Iacob *
et legem pósuit in Israel;
quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *
6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscántur óperum Dei *
et mandáta eius custódiant.
8 Ne fiant sicut patres eórum, *
generátio rebéllis et exásperans;
generátio, quæ non firmávit cor suum, *
et non fuit fidélis Deo spíritus eius.
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
convérsi sunt in die belli. –
10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
et in lege eius renuérunt ambuláre.
11 Et oblíti sunt factórum eius *
et mirabílium eius, quæ osténdit eis.
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
in terra Ægýpti, in campo Táneos.
13 Scidit mare et perdúxit eos, *
et státuit aquas quasi in utre.
14 Et dedúxit eos in nube per diem *
et per totam noctem in illuminatióne ignis.
15 Scidit petram in erémo *
et adaquávit eos velut abýssus multa.
16 Et edúxit rívulos de petra *
et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
peténtes escas animábus suis;
19 et contra Deum locúti sunt, *
dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
et torréntes inundavérunt.
"Numquid et panem póterit dare *
aut paráre carnes pópulo suo?"
21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
et ira ascéndit in Israel.
22 Quia non credidérunt in Deo, *
nec speravérunt in salutári eius. –
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
et iánuas cæli apéruit;
24 et pluit illis manna ad manducándum *
et panem cæli dedit eis:
25 panem angelórum manducávit homo; *
cibária misit eis ad abundántiam.
26 Excitávit austrum in cælo, *
et indúxit in virtúte sua áfricum;
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
et sicut arénam maris volatília pennáta:
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
circa tabernácula eórum.
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
et desidérium eórum áttulit eis.
30 Nondum recésserant a desidério suo, *
adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
31 et ira Dei ascéndit super eos, †
et occídit pingues eórum *
et eléctos Israel prostrávit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
et non credidérunt in mirabílibus eius;
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
et annos eórum cum festinatióne.
34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
et convérsi veniébant dilúculo ad eum;
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
et Deus Excélsus redémptor eórum est.
36 Et suasérunt ei in ore suo *
et lingua sua mentíti sunt ei;
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
nec fidéles erant in testaménto eius.
38 Ipse autem est miséricors *
et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
Sæpe avértit iram suam *
et non accéndit omnem furórem suum.
39 Et recordátus est quia caro sunt, *
spíritus vadens et non rédiens.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
V.
Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R.
Quia benígnus et miséricors est.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis Pseudo-Chrysóstomi
Summum bonum est precátio et collóquium cum Deo; nam est consociátio et únio cum Deo: et sícuti córporis óculi lucem vidéntes illustrántur,
sic étiam ánimus in Deum inténtus ineffábili eius lúmine illustrátur. Precatiónem, inquam, quæ non sit in hábitu, sed fiat ex ánimo; quæ non
certis tempóribus horarúmve discrimínibus circumscribátur, sed noctu diúque contínuo perficiátur.
Etenim non solum tunc opórtet ánimum repénte in Deum inténdere, cum precatiónem meditétur, sed opórtet étiam tunc, cum offíciis quibúsdam
occupátus sit, vel cura circa egénos, vel curis áliis, vel utílibus munificéntiæ opéribus, desidérium et memóriam Dei commiscére, ut, ceu
sale, Dei amóre condíta, cibus dulcíssimus Dómino univérsi fiant. Sed licet nobis emoluménto inde redundánte frui per totam perpétuo vitam,
si plúrimum témporis ei tribúimus.
Precátio lumen est ánimi, vera Dei cognítio, Dei et hóminum mediátrix. Animus, per eam sursum elátus in cælos, ampléctitur Dóminum compléxibus
ineffabílibus, sícuti infans ad suam matrem lácrimans clamat, divínum lac áppetens; éxpetit vero própria vota, et áccipit dona melióra omni visíbili natúra.
Nam internúntia venerábilis coram Deo adest precátio, exhílarat ánimum, tranquíllat eius afféctum. Precatiónem síquidem dico, ne putes verba
esse. Desidérium est Dei, píetas ineffábilis, non ab homínibus prǽstita, sed a divína grátia effécta, de qua étiam Apóstolus dicit: Quid
enim orémus, ut fíeri debet, nescímus; sed ipse Spíritus intercédit pro nobis gemítibus ineffabílibus.
Talem supplicatiónem si cui largiátur Dóminus, opuléntia est non auferénda, et cibus cæléstis, sáturans ánimum: qui eum gustávit, Dómini
incénditur desidério ætérno, tamquam igne ardentíssimo, eius ánimum inflammánte.
Hanc vero origináliter perfíciens, modéstia et humiliatióne pinge domum tuam, spléndidam redde iustítiæ lúmine; bonis opéribus, tamquam bráctea
probáta, exórna domum tuam eámque loco murórum et lapillórum fide et ánimi magnitúdine condécora; super ómnia precatiónem tamquam fastígium ad
perfectiónem domus impónens ædifício, ut absolútam domum tuam prǽpares Dómino, et tamquam in domo régia et spléndida Dóminum excípias, tamquam
simulácrum iámiam ipsum in templo ánimi collocátum póssidens per eius grátiam.
RESPONSORIUM
LECTIO TERTIA
PSALMODIA
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ *
et confitémini illi. –
9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –
10 Confitére Dómino in bono ópere *
et bénedic regem sæculórum,
ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
et lætos fáciat in te omnes captívos
et díligat in te omnes míseros *
in ómnia sǽcula sæculórum. –
11 Lux spléndida fulgébit *
in ómnibus fínibus terræ;
natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –
13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
quóniam omnes colligéntur *
et benedícent Dómino ætérno. –
14 Felíces, qui díligunt te, *
et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –
15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
in ómnia sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris; tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris; tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
PRECES
Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
Dómine, miserére nostri.
Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
— perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
— sana vúlnera nostra.
Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
— fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
— nobis peccatóribus ignósce.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Inchoáta pæniténtiæ ópera, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere, ut observántiam, quam corporáliter exercémus,
méntibus étiam valeámus implére sincéris.
Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Spíritum nobis, Dómine, Beáti Nicolái, benígnus infúnde, ut, sicut illum in prædicatióne verbi tui et proximórum salúte
procuránda singulári grátia decorásti, ipsíus précibus fácias nos in eádem vocatióne sancta fírmiter permanére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)