Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
S. Ioannis I, Papæ et martyris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.
Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.
In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.
O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.
Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.
Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.
Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
Epístola secúnda beáti Ioánnis apóstoli
Présbyter eléctæ dóminæ et fíliis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus sed et omnes, qui novérunt veritátem,
propter veritátem, quæ pérmanet in nobis et nobíscum erit in sempitérnum. Erit nobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre
et a Iesu Christo, Fílio Patris, in veritáte et caritáte.
Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te,
dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. Et hæc est cáritas,
ut ambulémus secúndum mandáta eius; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.
Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne; hic est sedúctor et
antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quæ operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis. Omnis, qui ultra
procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
Si quis venit ad vos et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec «Ave» ei dixéritis; qui enim dicit
illi: «Ave», commúnicat opéribus illíus malígnis.
Plura habens vobis scríbere nólui per chartam et atraméntum, spero enim me futúrum apud vos et os ad os loqui, ut gáudium nostrum plenum sit.
Salútant te fílii soróris tuæ eléctæ.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte
Dóminus baptizáre iussit in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, id est, in confessióne et Auctóris et Unigéniti et Doni.
Auctor unus est ómnium. Unus est enim Deus Pater, ex quo ómnia; et unus unigénitus, Dóminus noster Iesus Christus,
per quem ómnia; et unus Spíritus, donum in ómnibus.
Omnia ergo sunt suis virtútibus ac méritis ordináta: una potéstas ex qua ómnia, una progénies per quam ómnia, perféctæ
spei munus unum. Nec deésse quidquam consummatióni tantæ reperiétur, intra quam sit, in Patre et Fílio et Spíritu Sancto,
infínitas in ætérno, spécies in imágine, usus in múnere.
Quod autem sit offícium Spíritus in nobis, verbis ipsíus Dómini audiámus. Ait enim: Adhuc multa hábeo quæ dicam vobis,
sed non potéstis illa modo portáre. Expedit enim vobis ut ego eam; si íero, mittam vobis Advocátum.
Et rursum: Ego rogábo Patrem, et álium Advocátum mittet vobis, ut vobíscum sit in ætérnum, Spíritum veritátis. Ille vos
díriget in omnem veritátem: non enim loquétur a se, sed quæcúmque audíerit, loquétur, et ventúra annuntiábit vobis. Ille
me honorificábit, quia de meo sumet.
Hæc de plúribus ad intellegéntiæ viam dicta sunt, quibus et volúntas munerántis, et rátio et condício múneris continétur;
ut, quia infírmitas nostra neque Patris neque Fílii capax esset, fidem nostram, de Dei incarnatióne diffícilem, Sancti
Spíritus donum quodam intercessiónis suæ fœdere lumináret.
Accípitur ergo ob sciéntiam. Ut enim natúra humáni córporis, cessántibus offícii sui causis, erit otiósa; nam óculis, nisi
lumen aut dies sit, nullus ministérii erit usus; ut aures, nisi vox sonúsve reddátur, munus suum non recognóscent; ut nares,
nisi odor fragráverit, in quo offício erunt néscient; non quod his defíciet natúra per causam, sed usus habétur ex causa;
ita et ánimus humánus, nisi per fidem donum Spíritus háuserit, habébit quidem natúram Deum intellegéndi, sed lumen sciéntiæ non habébit.
Munus autem, quod in Christo est, omne ómnibus patet unum; et, quod ubíque non deest, in tantum datur in quantum quis volet
súmere; in tantum résidet in quantum quis volet promeréri. Hoc usque in consummatiónem sǽculi nobíscum, hoc exspectatiónis
nostræ solácium, hoc in donórum operatiónibus futúræ spei pignus est, hoc méntium lumen, hic splendor animórum est.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Amplius lava me, Dómine, ab iniustítia mea, allelúia.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Amplius lava me, Dómine, ab iniustítia mea, allelúia.
Ant. 2 Christus peccáta nostra pértulit in córpore suo super lignum, allelúia.
17 Dedúcant óculi mei lácrimam
per noctem et diem, *
et non táceant,
quóniam contritióne magna contríta est
virgo fília pópuli mei, *
plaga péssima veheménter. –
18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:
prophéta quoque et sacérdos *
abiérunt per terram nesciéntes. –
19 Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
aut Sion abomináta est ánima tua?
Quare ergo percussísti nos, *
ita ut nulla sit sánitas ?
Exspectávimus pacem, et non est bonum, *
et tempus curatiónis, et ecce turbátio. –
20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
iniquitátes patrum nostrórum, *
quia peccávimus tibi.
21 Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *
ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;
recordáre, *
ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Christus peccáta nostra pértulit in córpore suo super lignum, allelúia.
Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne, allelúia.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).
1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne. –
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius. –
4 Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius.
5 Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Christus Iesus mórtuus est et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, semper vivens ad interpellándum pro nobis, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Christus Iesus mórtuus est et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, semper vivens ad interpellándum pro nobis, allelúia.
PRECES
Dóminus, cui honor et glória in ætérnum, concédat nobis, ut abundémus in spe et virtúte Spíritus Sancti. Orémus:
Dómine, ádiuva et salva nos.
Pater omnípotens, qui nos infírmos scis étiam in orándo,
— da Spíritum tuum qui póstulet pro nobis.
Mitte Spíritum tuum, lucem beatíssimam,
— ut córdium nostrórum répleat íntima.
Dómine, ópera mánuum tuárum sumus,
— ne derelínquas nos in potestáte iniquitátum nostrárum.
Da nobis débiles et infírmos in fide cum reveréntia suscípere,
— neque ægre et impatiénter, sed cum caritáte.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nobis æternitátis áditum glorificatióne Christi tui et Sancti Spíritus illuminatióne reserásti,
concéde, quǽsumus, ut, tanti doni párticeps, devótio nostra profíciat, et ad fídei transferámur augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)