lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 ianuarius 2019
SS. Timothei et Titi, episcoporum, memoria


Timotheus et Titus, discipuli et adiutores apostoli Pauli, alter Ecclesiæ Ephesinæ præfuit, alter vero Cretensi. Ad eos scriptæ sunt epistolæ quæ pastorales vocantur et in quibus optimæ continentur admonitiones pro pastorum et fidelium institutione.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Qui sacerdótis, ducis ac magístri
munus insúmpsit pópulis sacrátum,
præsul et vitæ sápiens parávit
  dona beátæ.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

16, 1-17
Festa celebranda

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
     Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
     Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
     Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».

RESPONSORIUM

Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1

R. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia. .
V. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Hom. 2 de laudibus sancti Pauli: PG 50, 480-484)

Bonum certámen certavi

     Coarctátus cárcere, Paulus habitábat cælum, ac libéntius vérbera excipiébat et vúlnera, quam álii bravía dirípiunt; et dolóres non minus quam prǽmia diligébat, cum ipsos útique dolóres loco dúceret præmiórum; proptérea enim illos et grátiam nominábat. Quem sensum diligénter expénde. Prǽmium certe erat dissólvi et esse cum Christo; permanére autem in carne, certámen; sed tamen propter Christi desidérium prǽmia differébat cupiditáte certáminis, idque magis necessárium esse ducébat.
     E regióne vero anáthema a Christo fíeri certámen erat et dolor, magis autem et supra certámen, supráque omnem dolórem. At vero esse cum Christo erat prǽmium singuláre; Paulus tamen propter Christum illud máluit quam istud elígere.
     Sed profécto dicat hic áliquis quóniam hæc ómnia propter Christum suávia esse dicébat. Hoc plane étiam ipse confíteor; quóniam quæ nobis sunt causa tristítiæ, hæc illi pariébant máximam voluptátem. Et quid ego perícula ærumnásque commémoro? In mæróre enim máximo ille versabátur, propter quod dicébat: Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?
     Vos autem rogo ut non mirémini solum, verum étiam imitémini hoc tam clarum virtútis exémplum: sic namque potérimus coronárum eius esse partícipes.
     Quod si áliquis nos dixísse mirátur, quia quicúmque habúerit Pauli mérita, éadem sit étiam habitúrus prǽmia, ipsum áudiat ita dicéntem: Certámen, inquit, bonum certávi, cursum consummávi, fidem servávi; de cétero repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in die illa iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis qui díligunt advéntum eius. Vides certe quómodo cunctos in eándem glóriæ communiónem vocet?
     Quia ígitur ómnibus éadem coróna glóriæ propósita est, studeámus omnes fíeri digni illis bonis, quæ promíssa sunt.
     Neque solum magnitúdinem atque eminéntiam in illo debémus consideráre virtútum et promptum illud ánimi eius atque robústum propósitum, per quod ad tantam méruit grátiam perveníre; sed et natúræ societátem, per quam et nobis in cunctis ille partícipat: et sic étiam quæ valde sunt árdua, nobis facília videbúntur et lévia, brevíque hoc témpore laborántes incorruptíbilem illam gestábimus atque immortálem corónam, grátia et misericórdia Dómini nostri Iesu Christi, cui est glória et impérium nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

1 Tim 6, 11-12a; Tit 2, 1

R. Tu, homo Dei, sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. * Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.
V. Lóquere quæ decent sanam doctrínam. * Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

PSALMODIA

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátos Timótheum et Titum apostólicis virtútibus decorásti, utriúsque intercessióne concéde, ut, iuste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cæléstem mereámur pátriam perveníre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)