lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 februarius 2019
PER ANNUM, hebd. V
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.

Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.

Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.

Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.

Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

2, 11 – 3, 14
Iustus ex fide vivit

     Fratres: Cum venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Prius enim quam venírent quidam ab Iacóbo, cum géntibus comedébat; cum autem veníssent, subtrahébat et segregábat se, timens eos, qui ex circumcisióne erant. Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudǽi, ita ut et Bárnabas simul abducerétur illórum simulatióne. Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: «Si tu, cum Iudǽus sis, gentíliter et non Iudáice vivis, quómodo gentes cogis iudaizáre?». Nos natúra Iudǽi et non ex géntibus peccatóres, sciéntes autem quod non iustificátur homo ex opéribus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis, quóniam ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro.
     Quodsi quæréntes iustificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit! Si enim, quæ destrúxi, hæc íterum ædífico, prævaricatórem me constítuo. Ego enim per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam. Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.
     O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? Hoc solum volo a vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummámini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei?
     Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ. Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: «Benedicéntur in te omnes gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicúntur cum fidéli Abraham. Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt; scriptum est enim: «Maledíctus omnis, qui non permánserit in ómnibus, quæ scripta sunt in libro Legis, ut fáciat ea». Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum maniféstum est, quia iustus ex fide vivet; lex autem non est ex fide, sed qui fécerit ea, vivet in illis. Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: «Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

RESPONSORIUM

Gal 2, 16.21

R. Non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi. * Nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis.
V. Si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est. * Nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Génesim

(Hom. 8, 6. 8. 9: PG 12, 206-209)

Sacrificium Abrahæ

     Accépit Abraham ligna ad holocáustum, et superpósuit ea Isaac fílio suo, et accépit ignem in mánibus suis et gládium, et abiérunt simul. Quod ipse sibi ligna ad holocáustum portat Isaac, illa figúra est, quod et Christus ipse sibi baiulávit crucem et tamen portáre ligna ad holocáustum sacerdótis offícium est. Fit ergo ipse hóstia et sacérdos. Sed et quod ádditur: et abiérunt ambo simul, ad hoc refértur. Cum enim Abraham velut sacrificatúrus ignem portáret et cultrum, Isaac non vadit post ipsum, sed cum ipso, ut ostendátur cum ipso páriter fungi sacerdótio.
     Quid post hæc? Dixit, inquit, Isaac ad Abraham patrem suum: Pater. Et hæc pro témpore a fílio proláta tentatiónis est vox. Quómodo enim putas immolándus fílius per hanc vocem víscera patérna concússit? Et quamvis Abraham rigídior esset pro fide, reddit tamen étiam ipse affectiónis vocem et respóndit: Quid est, fili? At ille: Ecce, inquit, ignis et ligna, ubi ovis est ad holocáustum? Ad hæc respóndit Abraham: Deus providébit sibi ovem ad holocáustum, fili.
     Movet me Abrahæ satis díligens et cauta respónsio. Néscio quid vidébat in spíritu, quia non de præsénti, sed de futúro dicit: Deus providébit ipse sibi ovem; futúra respóndit fílio de præséntibus requirénti. Ipse namque sibi Dóminus ovem providébat in Christo.
     Exténdit Abraham manum suam, ut accíperet gládium, et iuguláret fílium suum, et vocávit eum ángelus Dómini de cælo, et dixit: Abraham, Abraham. At ille dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inícias manum tuam super púerum, neque fácias ei quidquam. Nunc enim cognóvi quia tu times Deum. Conferámus hæc cum Apóstoli dictis, ubi dicit de Deo: Qui próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. Vide Deum magnífica cum homínibus liberalitáte certántem. Abraham mortálem fílium non moritúrum óbtulit Deo, Deus immortálem Fílium pro ómnibus trádidit morti.
     Et respíciens Abraham óculis suis vidit, et ecce áries tenebátur córnibus in virgúlto Sabech. Díximus, puto, in superióribus quod Isaac formam géreret Christi, sed et áries hic nihilóminus formam Christi gérere vidétur. Sed quómodo Christo utérque convéniat, et Isaac qui non est iugulátus, et áries qui iugulátus est, óperæ prétium est nóscere. Christus Verbum Dei est, sed Verbum caro factum est.
     Pátitur ergo Christus, sed in carne; et pértulit mortem, sed caro, cuius hic áries forma est: sicut et Ioánnes dicébat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Verbum vero in incorruptióne permánsit, quod est secúndum spíritum Christus, cuius imágo est Isaac. ídeo ipse et hóstia est et póntifex secúndum spíritum. Nam qui offert hóstiam Patri secúndum carnem, ipse in altári crucis offértur.

RESPONSORIUM

Io 19, 16-17a; Gen 22, 6a

R. Suscepérunt Iesum. * Et báiulans sibi crucem, exívit Iesus in eum qui dícitur Calváriæ locum.
V. Tulit Abraham ligna holocáusti, et impósuit super Isaac fílium suum. * Et báiulans sibi crucem, exívit Iesus in eum qui dícitur Calváriæ locum.

PSALMODIA

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum
Deus castigans et salvans
Tob 13, 2-8
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
      et regnum illíus, *
      quia ipse flagéllat et miserétur,
   dedúcit usque ad ínferos deórsum †
      et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
      et non est qui effúgiat manum eius. –

3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
      quia ipse dispérsit vos in illis *
4    et ibi osténdit maiestátem suam.
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
      quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
      et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –

5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
      et ómnium miserébitur vestrum
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
      ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
      in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
      ut faciátis coram illo veritátem,
   tunc revertétur ad vos *
      et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –

   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
      et confitémini illi in toto ore vestro.
   Benedícite Dóminum iustítiæ *
      et exaltáte regem sæculórum. –

   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
      et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   Convertímini, peccatóres, †
      et fácite iustítiam coram illo. *
      Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –

7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
      et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
      Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11b. 12-13a
Hora est iam vos de somno súrgere. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

PRECES
Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes:
     Dómine Deus noster et salvátor noster.

O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.
Da nobis mandáta tua serváre,
ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.
Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.
Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)