lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 februarius 2019
S. Polycarpi, episcopi et martyris, memoria


Polycarpus, discipulus Apostolorum et episcopus Smyrnensis, hospes Ignatii Antiocheni, Romam profectus est ad quæstionem de festo Paschatis cum Aniceto papa tractandam. Martyrium subiit circa annum 155, in stadio civitatis igne crematus.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

31,10-31
Laus mulieris fortis

     Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ.
     Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis.
     Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius.
     Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit domui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus.
     Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananǽo.
     Fortitúdo et decor induméntum eius, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.
     Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu supergréssa es univérsas».
     Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18; cf. Ps 45 (46), 6

R. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum; * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V. Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola Ecclésiæ Smyrnénsis de martýrio sancti Polycárpi

(Cap. 13, 2 – 15, 3; Funk 1, 297-299)

Tamquam sacrificium pingue et acceptum

     Cum rogus apparátus esset, Polycárpus, sibi detráctis ómnibus vestiméntis et cíngulo solúto, conabátur étiam se excalceáre, quod prius non faciébat, quia semper cuncti fidéles contendébant, quisnam celérius corpus eius tángeret; omni enim bono, propter sanctos mores suos, ille étiam ante martýrium ornátus erat.
     Illico nunc ille ómnibus instruméntis circumdabátur, quæ pro rogo paráta erant. Cum vero et clavis ipsum affígere vellent, dixit: «Sínite me sic; qui enim dat ignem pati, dabit et sine vestra ex clavis cautióne imperturbátum in pyra permanére». Illi ergo non clavis defixérunt, sed alligavérunt eum.
     Hic vero mánibus in tergum reiéctis ac vinctus, tamquam áries insígnis ex magno grege ad oblatiónem, víctima acceptábilis Deo præparáta, cælum intúitus, dixit:
     «Dómine Deus omnípotens, Pater dilécti ac benedícti Fílii tui Iesu Christi, per quem tui notítiam accépimus, Deus angelórum et virtútum et univérsæ creatúræ totiúsque géneris iustórum in conspéctu tuo vivéntium; benedíco tibi, quóniam me hac die atque hac hora dignátus es, ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui, ad resurrectiónem in vitam ætérnam ánimæ et córporis in incorruptióne per Spíritum Sanctum; inter quos útinam suscípiar hódie coram te tamquam sacrifícium pingue et accéptum, quemádmodum præparásti et mihi præmonstrásti et nunc adimplevísti, Deus, mendácii néscius ac verax.
     Quaprópter de ómnibus te laudo, tibi benedíco, te glorífico per sempitérnum et cæléstem pontíficem Iesum Christum, diléctum tuum Fílium, per quem tibi, cum ipso et Spíritu Sancto, glória et nunc et in futúra sǽcula. Amen».
     Et postquam «Amen» emisísset precationémque complevísset, minístri ignis ignem accendérunt.
     Cum vero ingens flamma emicásset, miráculum vídimus nos, quibus illud spectáre concéssum fuit, qui et ídeo reserváti sumus, ut áliis, quæ contigérunt, annuntiarémus. Ignis enim fórnicis spéciem præbens, tamquam navis velum a vento replétum, in círculo corpus mártyris circúmdedit; quod in médio pósitum, non ut caro assa videbátur, sed véluti panis coctus vel sicut aurum et argéntum in fornáce candens. Tantam autem nos percépimus suavitátem odóris, ac si tus aut áliud quoddam pretiosórum arómatum oluísset.

RESPONSORIUM

Ap 2, 8-9a. 10a

R. Angelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe: Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem, sed dives es; * Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
V. Nihil horum tímeas, quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini. * Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.

PSALMODIA

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)