Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
S. Vincentii Ferrer, presbyteri, pro commemoratione
Per OP: S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
De pace et unitate Ecclesiæ, tunc schismate dilaniatae, valde sollicitus, dimisso antipapa — quem prius bona fide secutus fuerat — impense adlaboravit. Spiritus Sancti donis perfusus atque apostolicis munitus facultatibus, totas fere regiones Europae occidentalis peragravit, magnus charismaticus prædicator effectus, cum ingenti animarum fructu. Obiit in Gallia [Vannes] die 5 aprilis 1419. Die 29 iunii 1455 a Callisto III inter sanctos annumeratus fuit.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Festíva vox psalléntium colláudet Regem glóriæ qui cum sanctis Vincéntium glorificávit hódie.
Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)
I
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
inclináte aurem vestram in verba oris mei.
2 Apériam in parábolis os meum, *
éloquar arcána ætátis antíquæ. –
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
et patres nostri narravérunt nobis, *
4 non occultábimus a fíliis eórum,
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
et mirabília eius, quæ fecit. –
5 Constítuit testimónium in Iacob *
et legem pósuit in Israel;
quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *
6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscántur óperum Dei *
et mandáta eius custódiant.
8 Ne fiant sicut patres eórum, *
generátio rebéllis et exásperans;
generátio, quæ non firmávit cor suum, *
et non fuit fidélis Deo spíritus eius.
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
convérsi sunt in die belli. –
10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
et in lege eius renuérunt ambuláre.
11 Et oblíti sunt factórum eius *
et mirabílium eius, quæ osténdit eis.
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
in terra Ægýpti, in campo Táneos.
13 Scidit mare et perdúxit eos, *
et státuit aquas quasi in utre.
14 Et dedúxit eos in nube per diem *
et per totam noctem in illuminatióne ignis.
15 Scidit petram in erémo *
et adaquávit eos velut abýssus multa.
16 Et edúxit rívulos de petra *
et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Festíva vox psalléntium colláudet Regem glóriæ qui cum sanctis Vincéntium glorificávit hódie.
Ant. 2 Christi sequens vestígia et patris sui Do¬mínici, purgávit mundi vítia, dono verbi salvífici.
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
peténtes escas animábus suis;
19 et contra Deum locúti sunt, *
dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
et torréntes inundavérunt.
"Numquid et panem póterit dare *
aut paráre carnes pópulo suo?"
21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
et ira ascéndit in Israel.
22 Quia non credidérunt in Deo, *
nec speravérunt in salutári eius. –
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
et iánuas cæli apéruit;
24 et pluit illis manna ad manducándum *
et panem cæli dedit eis:
25 panem angelórum manducávit homo; *
cibária misit eis ad abundántiam.
26 Excitávit austrum in cælo, *
et indúxit in virtúte sua áfricum;
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
et sicut arénam maris volatília pennáta:
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
circa tabernácula eórum.
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
et desidérium eórum áttulit eis.
30 Nondum recésserant a desidério suo, *
adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
31 et ira Dei ascéndit super eos, †
et occídit pingues eórum *
et eléctos Israel prostrávit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Christi sequens vestígia et patris sui Do¬mínici, purgávit mundi vítia, dono verbi salvífici.
Ant. 3 In Christum semper rétulit quidquid fecit dum víveret: se a terrénis ábstulit, ut cælum tandem scánderet.
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
et non credidérunt in mirabílibus eius;
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
et annos eórum cum festinatióne.
34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
et convérsi veniébant dilúculo ad eum;
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
et Deus Excélsus redémptor eórum est.
36 Et suasérunt ei in ore suo *
et lingua sua mentíti sunt ei;
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
nec fidéles erant in testaménto eius.
38 Ipse autem est miséricors *
et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
Sæpe avértit iram suam *
et non accéndit omnem furórem suum.
39 Et recordátus est quia caro sunt, *
spíritus vadens et non rédiens.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 In Christum semper rétulit quidquid fecit dum víveret: se a terrénis ábstulit, ut cælum tandem scánderet.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres: Omnes nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque pro eis quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Sciéntes ergo timórem Dómini homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus; spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse.
Non íterum nos commendámus vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis, ut habeátis ad eos, qui in fácie gloriántur et non in corde.
Sive enim mente excédimus, Deo; sive sóbrii sumus, vobis.
Cáritas enim Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est,
ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem;
et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. Si quis ergo in Christo, nova creatúra; vétera transiérunt, ecce, facta sunt nova.
Omnia autem ex Deo qui reconciliávit nos sibi per Christum et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, quóniam quidem Deus erat in Christo mundum
reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur
tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Tempore Quadragesimæ:
E Sermónibus sancti Vincéntii Ferrer presbýteri
Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum istud habétur textuáliter ad Gálatas. De hoc étiam sermo noster. De primo
pertractándo verbo in persóna Christi in cruce patiéntis dicit ipse Christus: Mihi absit. Invenítur enim clare in Sacra Scriptúra, quod Christus
multóties fuit in perículo mortis inter Iudǽos, et diversímode fuit ei mors intentáta, sed nullus álius modus moriéndi plácuit illi nisi in cruce,
álios modos moriéndi vitávit fugiéndo vel áliter. Primo quidem fuit in perículo moriéndi statim quando fuit natus. Tunc enim regébat Heródes alienígena,
qui favóre Imperatóris Románi obtínuit régimen Iudæórum, qui áudiens nativitátem regis Iudæórum a régibus Oriéntis, et locum nativitátis a rabínis
Iudæórum, vóluit ipsum occídere, propter quod misit hómines armó¬rum, ut occíderent omnes púeros civitátis Béthleem, et eius attinéntiæ, et ita factum
est. Sed Angelus Dómini appáruit Ioseph dicens, ut fúgeret in Ægýptum cum púero et matre eius. Et sic evásit Christus. Et fuit compléta prophetía Iob:
RESPONSORIUM
Vel, præsertim in cantu:
Tempore paschali:
Lectio quæ sequitur, brevitatis gratia, membratim legi potest, nempe una [A] vel alia [B] ex duabus sectis partibus,
sub unica conclusiva sectione [C].
Epístola sancti Vincéntii Ferrer presbýteri ad Ioánnem de Puinoix Magístrum Ordinis prædicatórum
Reverendíssime Magister ac Pater, propter inæstimábiles me tenéntes occupatiónes non válui vestræ reveréntiæ scríbere ut decébat. Nam, ut verum fátear,
ex quo recéssi de Románis usque nunc inclusíve, quotídie me opórtuit circumfluéntibus úndique pópulis prædicáre et frequentíssime bis in die; necnon et
ter aliquándo; immo et Missam cum nota sollémniter celebráre; ita quod itineratióni, comestióni et dormitióni, et áliis pertinéntiis vix mihi súperest
tempus; quinímmo itinerándo opórtet me ordináre sermónes. Verúntamen ne forte mihi imputarétur in non scribéndo ad neglegéntiam, vel contémptum, extórsi
mihi per quamplúres dies, septimánas et menses, áliquid témporis quotídie in tantis occupatiónibus, ut saltem scríberem vobis de via quam feci.
Nóverit ergo vestra Patérnitas reverendíssima, quod postquam recéssi de Románis ubi me último dimisístis, per tres menses contínuos fui adhuc in Delfinátu,
prædicándo in circúitu verbum Dei per civitátes, castra et villas in quibus nondum fúeram, præcípue tamen visitávi tres illas famosíssimas valles hæreticórum
in diæcési Ebredunénsi [Embrum], quarum una vocátur Luzérna [Lucerne], áltera Argentéia [L'Argentière], et tértia Vallis-puta. Iam ántea quidem visitáveram
eas bis, vel ter, et cum devotióne et reveréntia magna per grátiam Dei suscéperant doctrínam cathólicæ veritátis; sed ad eórum confirmatiónem, et consolatiónem
íterum vólui eos visitáre: quo perácto ad requǽstas et rogámina multórum, tum verbo, tum scripto, transívi in Lombardíam, ubi contínue prædicávi per annum
et mensem in cunctis civitátibus, villis et castris vestræ obediéntiæ et ultra, scílicet in domínio marchiónis montis Ferráti, et ad requǽstas multas et
rogámina sui et suórum. In pártibus autem illis ultramontánis quamplúres invéni valles hæreticórum tam Valdénsium, quam Gazariórum perversórum, præsértim in
diæcési Taurinénsi, quas síngulas per órdinem visitávi omnes, prædicándo in unaquáque ipsárum fidem et doctrínam cathólicæ veritátis, cum improbatióne
errórum ipsórum, et per Dei misericórdiam, ardentíssime, et cum magno devotiónis afféctu ac reveréntia veritatém fídei suscepérunt, Dómino quippe cooperánte et sermónem confirmánte.
De epíscopo quodam hæreticórum quem invéni in quadam valle illárum, quæ dicitur Lufório, quómodo vóluit mecum conférre secréto, et convérsus est; item de
Scholis Valdénsium, quas invéni in valle quæ dícitur Engróya [Val d'Angrogne] et eárum destructióne; item de Gázaris hæréticis in valle Pontis [Val di Pont]
quómodo a suis abominatiónibus convérsi sunt; item de hæréticis vallis Lánzii [Val di Lanzo] álias Quinni, ad quos olim confúgerant interfectóres B. Petri
mártyris [Petri de Ruffía], quáliter se habuérunt erga me; item de cessatióne pártium de Guelfis et Gibellínis; item de fœderatióne generáli in pártibus
illis, et áliis innúmeris quæ Deus dignátus est operári ad glóriam suam et utilitátem animárum, táceo de præsénti. Sed in ómnibus benedíctus Deus.
Complétis autem trédecim ménsibus contínuis in Lombardía, intrávi Sabáudiam, iam sunt quinque menses elápsi: requisítus útique per prælátos, et dóminos
pátriæ plúries; et cum magno afféctu visitávi iam hic diæcéses quáttuor, scílicet Sedunénsis [Syon], Augústi [Aosta], Tarrantásiæ [Tarentaise], Mauriáni
[Maurienne] et Gratianópolis [Grenoble] quæ multum habent in Sabáudia, prædicándo in circúitu per civitátes et villas et castra eárum plus et minus, prout
expédiens videbátur. Et sum modo in diæcési Gebennénsi [Genéve].
Sócius meus Antónius, et ego simul cum eo humíliter nos commendámus vestræ reverendíssimæ Paternitáti, quam Vírginis Fílius indesinénter consérvet in
exémplar et custódiam sanctæ observántiæ reguláris. Amen.
RESPONSORIUM
Vel, præsertim in cantu:
Vel alia:
Ex Tractátu sancti Vincéntii Ferrer presbýteri De vita spiritáli
In prædicatiónibus et exhortatiónibus útere elóquio símplici et confabulatióne doméstica, ad declaratiónem áctuum particulárium; et,
quantum potes, insta exémplis, ut quílibet peccátor, habens illud peccátum, videátur pércuti, ac si sibi soli prædicáres; táliter tamen,
ut verba videántur ab ánimo procédere non supérbo vel indignánti, sed magis ex viscéribus caritátis et pietátis patérnæ, sicut pater
cóndolet peccántibus fíliis, vel infirmitáte gravi, vel in fóvea grandi iacéntibus, quos nítitur extráhere et liberáre, et fovére sicut
mater; et sicut qui gaudet de proféctu eórum et de glória paradísi speráta.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1
Ser. A
Ecce véniet Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes (T.P. allelúia).
Ser. B
Erat vir evangélicus, Christi præco miríficus; mentem constántem ténuit divíno dante Spíritu (T.P. allelúia).
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
5 Sic benedícam te in vita mea *
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
Glória Patri et Fílio *
Ant. 1
Ser. A
Ecce véniet Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes (T.P. allelúia).
Ser. B
Erat vir evangélicus, Christi præco miríficus; mentem constántem ténuit divíno dante Spíritu (T.P. allelúia).
Ant. 2
Ser. A
Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit (T. P. allelúia).
Ser. B
Candens virgo divínitus, hostem pellit ab obséssis; cunctis vivens humánitus salútem reddit oppréssis (T.P. allelúia).
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2
Ser. A
Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit (T. P. allelúia).
Ser. B
Candens virgo divínitus, hostem pellit ab obséssis; cunctis vivens humánitus salútem reddit oppréssis (T.P. allelúia).
Ant. 3
Ser. A
In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum ut digne ambulémus in occúrsum illíus, quia ecce véniet et non tardábit (T.P. allelúia).
Ser. B
Pérvigil Christi núntius, vocans ad lucis ópera, ad fruénda Vincéntius nos ducat vitæ múnera (T. P. allelúia).
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
5 Iúbilent sancti in glória, *
Glória Patri et Fílio *
Ant. 3
Ser. A
In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum ut digne ambulémus in occúrsum illíus, quia ecce véniet et non tardábit (T.P. allelúia).
Ser. B
Pérvigil Christi núntius, vocans ad lucis ópera, ad fruénda Vincéntius nos ducat vitæ múnera (T. P. allelúia).
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Diem novæ laudis et grátiæ ducat cætus fidélium, quo Evangélii
præco Vincéntius binæ sumpsit corónæ prǽmium (T.P. allelúia).
Secúndo Christus fuit in perículo moriéndi prǽcipitátus, ut recitátur Lucas. Christus enim natus fuit in civitáte Béthleem et fuit nutrítus in civitáte
Názareth. ídeo dícitur Iesus de Názareth. Et cœpit prædicáre et mirácula fácere in civitáte Caphárnaum. Tunc Iudǽi dixérunt: Quanta audivimus de te
facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Respóndit eis Christus in senténtia quod non merebántur, quia non credébant in eum, immo despiciébant
eum dicéndo: Nonne hic est fílius fabri et illíus mulieris Maríæ? Et repléti sunt omnes ira, et surrexérunt, et eiecérunt eum extra civitátem, et
duxérunt eum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illa erat ædificáta, ut prǽcipitárent eum. Ipse vero réddidit se invisíbilem eis, qui
dicébant perquiréndo eum, et ubi est? Iesus autem tránsiens per medium illórum ibat. Quare nóluit sic mori? Quia si voluísset, per istam mortem étiam
salvásset totum mundum. Rátio, quare nóluit sic mori, ut daret nobis instructiónem. Tértio fuit in perículo moriéndi lapidátus, ut narrátur a Ioánne
Evangelísta. Cum enim Christus prædicáret Iudǽis de sua civitáte dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum.
Tandem fuit in perículo moriéndi per crucem, seu crucifíxus. Sed iste modus moriéndi plácuit illi et acceptávit. Vidéntes Iudǽi, quod non póterant
ipsum occídere prǽcipitátum, lapidátum, nec potionátum, dixérunt: «Moriátur crucifíxus, vel crucifigátur», et paravérunt crucem. Et tunc Christus
prædicábat in illa província Galiléæ, et sciens, quod iam Iudǽi paráverant crucem, ait discípulis suis: Ecce ascéndimus Ierosólymam, et fílius hóminis
tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte. Ita ut non violénter, sed grátia vénerit ad mortem crucis, et data senténtia
a Piláto, non appellávit, nec se excusávit, sed dicit Ioánnes quod báiulans sibi crucem, exívit in eum, qui dícitur calváriæ locum.
Quare iste modus moriéndi præ áliis plácuit illi? Respóndeo, iam scitis, quod totum malum tam animárum, ut peccátum ignorántiæ, inclinatiónes malæ,
quam étiam córporum, ut infirmitátes, dolóres, labóres, et fináliter mors, totum venit ex peccáto Adæ et Evæ, quia peccátum venit ex receptióne illius
fructus vétiti. Christus ergo venit ad reparándum ómnia mala tam animárum quam córporum. Ipse enim est ille fructus, de quo dícitur vírgini Maríæ:
Benedíctus fructus ventris tui, revérsus est fructus ad árborem; quare dicunt históriæ Græcórum antíquæ, quod arbor crucis erat de íllomet ligno, de
quo Adam recépit fructum. ídeo quando Christus fuit in árbore crucis, tunc fructus fuit in árborem restitútus, et reparávit ómnia mala, quæ ex peccáto
Adæ fuérunt secúta servándo órdinem, quia sicut mala ánimæ venérunt primo, deínde mala córporis.
Sic Christus reparándo, primo reparávit mala animárum, dando remédia per baptísmum, ex quo remittúntur ómnia peccáta, et reparávit sciéntiam,
denunciándo nobis glóriam paradísi. Quando autem redíbit cito et bene cito ad iudícium generále, tunc reparábit mala córporum, quia tunc resurgémus
impassíbiles et immortáles. Ecce ratiónem, quare vóluit mori in cruce.
R.
Christi viam secútus árduam, a terrénis procul illécebris, veritátem reddit conspícuam, profligátis errórum ténebris: *
Oram illúminat occíduam, toto factus in orbe célebris.
V.
Cuius doctrína sole grátior, sermo erat flammis ardéntior.*
Oram illúminat occíduam, toto factus in orbe célebris.
R.
Clama in fortitúdine, qui annúntias pacem in Ierúsalem: *
Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
V.
Supra montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam.*
Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
Causam répperi in eis præcípuam hærésium et errórum, abséntiam prædicatiónum. Nam ut veráciter percépi ab íncolis illis, trigínta anni erant elápsi quod nullus
eis prædicáverat, nisi Valdénses hærétici, qui ad eos ídeo consuetudinárie veniébant de Apuléa bis in anno. Ex quo consídera, Reverénde Magíster, quanta sit
culpa prælatórum Ecclésiæ et aliórum, qui ex offício seu sua professióne habent tálibus prædicáre, et pótius volunt in magnis civitátibus et villis conquiéscere
in pulchris cámeris, cum suis oblectaméntis. Interim vero ánimæ pro quibus salvándis Christus mórtuus est, péreunt ex deféctu pábuli spirituális, cum non sit
qui párvulis frangat panem. Messis quidem multa, operárii autem pauci. Unde rogo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. (Sequitur [C]).
Inter ália vero enórmia, invéni in pártibus istis unum errórem nimis dilatátum in festum sollémniter quólibet anno in crástino Córporis Christi, tenéndo
confrátrias sub nómine sancti Oriéntis. Dixérunt mihi fratres nostri, et Minóres, et álii religiosi, et étiam Curáti quod non audébant iam prædicáre, vel
áliquid dícere contra hunc errórem, timóre ducti, quia eis intentábant mortem, oblatiónes atque eleemósynas subtrahébant. Contra hunc errórem nunc principáliter
insísto, prædicándo quotídie, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, et efficáciter extirpátus est. Gentésque istæ veniéntes nunc dolent, audiéntes tantum
se errásse in fide. Cum vero per Dei grátiam hic error fúerit pleníssime extirpátus, in brevi hábeo intráre Lausannénsem diœcésim ubi commúniter maniféste adórant
Solem sicut Deum, máxime rústici, exhibéndo ei de mane suas oratiónes, reverénter et faciéndo. Nam ípsemet epíscopus Lausannénsis bene per duas aut per tres diétas,
venit ad me humíliter, obsecrándo ex corde quod suam diœcésim visitárem, ubi sunt multæ valles hæreticórum in confínibus Alemánniæ et Sabáudiæ, quod et promísi.
Audivi autem quod hærétici illárum vállium sunt nimis temerárii et audáces. Sed confídens de Dei misericórdia consuéta inténdo ibi esse, et per tempus instántis
quadragésimæ prædicáre. Sicut fúerit autem volúntas in cælo, sic fiat. (Sequitur [C]).
[Subscrípsi fináliter in civitáte Gebennénsi, die décima séptima decémbris anno millésimo quadringentésimo tértio de manu mea.
Inútilis servus Christi, humilísque fílius vester, Frater Vincéntius, prædicátor.]
R.
Convérsi estis ad Deum, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, *
qui erípuit nos ab ira ventúra, allelúia.
V.
Abundáre fáciat Dominus caritátem vestram, ad confirmánda corda vestra in sanctitáte in advéntu Dómini. *
Qui erípuit nos ab ira ventúra, allelúia.
R.
Clama in fortitúdine, qui annúntias pacem in Ierúsalem: *
Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
V.
Supra montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam. *
Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
Talis enim modus consuévit esse profícuus audiéntibus. Nam de virtútibus et vítiis locútio generális parum éxcitat audiéntes.
Item in confessiónibus, ut sive blande confórtes pusillánimes sive dúrius térreas indurátos, semper víscera caritátis osténdas, ut semper
peccátor séntiat quod verba tua ex pura caritáte descéndant. Et ídeo caritatíva verba et dúlcia semper pungitíva præcédant.
Tu ítaque, qui desíderas proximórum ánimis esse útilis, primo ad Deum ex toto corde recúrrere et hanc petitiónem ab eo simplíciter póstula,
ut tibi illam caritátem dignétur infúndere, in qua est summa virtútum, per quam possis perfícere quod optas.
R.
prædica verbum, insta opportúne, importúne; argue, íncrepa, óbsecra, *
in omni patiéntia et doctrína.
V.
Pópulis annuntiábam ut pæniténtiam ágerent et converteréntur ad Deum. *
In omni patiéntia et doctrína.
ánima Dominum sitiens
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
me suscépit déxtera tua.
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Omnis creatura laudet Dominum
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Exsultatio sanctorum
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Tempore Quadragesimæ:
V. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
R. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
V. Quǽrite fáciem eius semper.
R. Et confirmámini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Quǽrite Dóminum * et confirmámini.
Tempore paschali:
V. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.
R. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.
V. In iustítia et sanctitáte veritátis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Renovámini spiritu mentis vestræ * allelúia, allelúia.
Vel, praesertim in cantu:
Vigiláte ánimo: in próximo est Dóminus Deus noster (T.P. allelúia).
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Diem novæ laudis et grátiæ ducat cætus fidélium, quo Evangélii
præco Vincéntius binæ sumpsit corónæ prǽmium (T.P. allelúia).
Vel, praesertim in cantu:
Vigiláte ánimo: in próximo est Dóminus Deus noster (T.P. allelúia).
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui nos cæléstis pátriæ sémitam in exspectatióne Salvatóris curréndam, beáti Vincéntii praedicatióne docuísti, eius, quǽsumus, interventióne
nobis concéde ut, in labóre ac dilectióne fervéntes, non hic manéntem civitátem sed futúram quærámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)