lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 aprilis 2019
Sabbato infra Octavam Paschæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus Dóminus, et magnitúdinis eius non est finis, allelúia.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnus Dóminus, et magnitúdinis eius non est finis, allelúia.

Ant. 2 Notam fecit Dóminus glóriam magnificéntiæ regni sui, allelúia.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Notam fecit Dóminus glóriam magnificéntiæ regni sui, allelúia.

Ant. 3 Benedícat omnis caro nómini sancto tuo in sǽculum sǽculi, allelúia.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícat omnis caro nómini sancto tuo in sǽculum sǽculi, allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
O. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

4, 12 – 5, 14
Hortationes ad seniores et ad fideles

     Caríssimi, nolíte mirári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat, sed, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit. Nemo enim vestrum patiátur quasi homicída aut fur aut maléficus aut alienórum speculátor; si autem ut christiánus, non erubéscat, gloríficet autem Deum in isto nómine.
     Quóniam tempus est, ut incípiat iudícium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eórum, qui non credunt Dei evangélio? «Et si iustus vix salvátur, ímpius et peccátor ubi parébit?».
     Itaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefácto.
     Senióres ergo, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
     Simíliter, adulescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
     Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester Diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quǽrens quem dévoret. Cui resístite fortes fide, sciéntes eádem passiónum ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri.
     Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
     Per Silvánum vobis fidélem fratrem, ut árbitror, bréviter scripsi, óbsecrans et contéstans hanc esse veram grátiam Dei; in qua state. Salútat vos, quæ est in Babylóne, coelécta et Marcus fílius meus. Salutáte ínvicem in ósculo caritátis. Pax vobis ómnibus, qui estis in Christo.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Petr 4, 13; Lk 6, 22

R. Communicántes Christi passiónibus, gaudéte, * ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes, allelúia.
V. Beáti éritis, cum vos óderint hómines propter Fílium hóminis. * Ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus Hierosolymitánis

(Cat. 22, Mystagogica 4, 1. 3-6. 9: PG 33, 1098-1106)

Panis cælestis et poculum salutis

     In ea nocte qua tradebátur Dóminus noster Iesus Christus, sumpto pane et grátiis actis, fregit et dedit suis discípulis dicens: Accípite, manducáte; hoc est corpus meum. Et, sumpto cálice ac grátiis actis, dixit: Accípite, bíbite; hic est sanguis meus. Cum ígitur ipse pronuntiáverit et díxerit de pane: Hoc meum est corpus, quis audébit deínceps ambígere? Et cum ipse asseveráverit et díxerit: Hic meus est sanguis, quis umquam dubitáverit, aiens non esse eius sánguinem?
     Quare cum omni persuasióne tamquam corpus et sánguinem Christi illa sumámus. Nam in figúra panis datur tibi corpus, et in figúra vini datur tibi sanguis; ut, cum súmpseris corpus et sánguinem Christi, concorpóreus et consanguíneus ipsi efficiáris. Sic enim et christíferi effícimur, distribúto in membra nostra córpore eius et sánguine. Sic iuxta beátum Petrum divínæ simus consórtes natúræ.
     Olim Christus cum Iudǽis dísserens aiébat: Nisi manducavéritis meam carnem et bibéritis meum sánguinem, non habébitis vitam in vobis ipsis. Cum autem illi ea quæ dicebántur non spiritáliter cepíssent, offénsi abiérunt retro, existimántes quod eos ad manducándas carnes hortarétur.
     Erant et in antíquo fœdere panes propositiónis; verum illi cum ad vetus testaméntum attinérent, finem accepérunt. In novo vero testaménto, panis est cæléstis et póculum salutáre, ánimam et corpus sanctificántia. Quemádmodum enim panis córpori convéniens est, ita et Verbum ánimæ consentáneum.
     Quámobrem ne tamquam nudis et commúnibus eleméntis pani et vino eucharísticis atténde: sunt enim corpus et sanguis Christi, secúndum Dómini asseveratiónem; nam etiámsi illud tibi súggerat sensus, fides tamen te certum et firmum effíciat.
     Istæc edóctus et certíssima imbútus fide quod qui vidétur panis, panis non est, tamétsi gustu sensíbilis sit, sed corpus Christi; et quod vidétur vinum, vinum non est, etiámsi ita gústui videátur, sed sanguis Christi; quodque ea de re antíquitus in psalmis aiébat David: Et panis cor hóminis confírmat, ut exhílaret fáciem in óleo: confírma cor tuum, panem illum tamquam spiritálem sumens, et ánimæ tuæ fáciem exhílara.
     Quam útinam fáciem retéctam habens in pura consciéntia, glóriam Dómini velut in spéculo contémplans, eas ex glória in glóriam, in Christo Iesu Dómino nostro, cui honor et potéstas et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Lk 22, 19; Ex 12, 27

R. Accépto Iesus pane, grátias egit et fregit et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. * Hoc fácite in meam commemoratiónem, allelúia.
V. Cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio? dicétis eis: Víctima Paschæ Dómino est. * Hoc fácite in meam commemoratiónem, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 7-9
Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus, Dómino vívimus, sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia, allelúia.

PRECES

Christum, panem vitæ, qui mensa verbi et córporis sui fruéntes suscitábit in novíssimo die, læti deprecémur:
     Da nobis, Dómine, pacem et gáudium.

Fili Dei, qui, suscitátus a mórtuis, princeps es vitæ,
nos omnésque fratres tuos bénedic et sanctífica.
Tu, qui pacem et gáudium ómnibus in te credéntibus largíris,
da nos sicut fílios lucis ambuláre et de victória tua lætári.
Adáuge fidem Ecclésiæ peregrinántis in terra,
ut resurrectiónis tuæ testimónium mundo perhíbeat.
Tu qui, multa passus, in glóriam Patris intrásti,
luctum mæréntium convérte in gáudium.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui credéntes in te pópulos grátiæ tuæ largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)